Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja...
Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippolýti et Cassiáni veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum nostrum.
Omnípotens et miséricors Deus, qui in beáta semper Vírgine María peccatórum refúgium et auxílium collocásti: concéde; ut, ipsa protegénte, a culpis ómnibus absolúti, misericórdiæ tuæ efféctum felícem consequámur. Per Dóminum.
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrorum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Dóminum nostrum.
Omnípotens sempitérne Deus, qui, abundántia pietátis tuæ, et merita súpplicum excédis et vota: effúnde super nos misericórdiam tuam; ut dimíttas quæ consciéntia metuit, et adjícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum.
Today is Thursday in the 11th week post Pentecosten, the 4th day infra Octavam Sancti Laurentii, and it is the feast of Martyrs Saints Hippolytus and Cassian, whose Mass is Salus autem iustorum a Domino. Le Barroux's ordo refers to the Missale supplement pro aliquibus locis (but certainly today's feast is in the 1920 Missale itself): so it is possible that the Mass there will be other than Salus autem. I notice in the PAL, however, that the feast of Our Blessed Lady Refuge of Sinners is kept today (with the Mass Salve sancta Parens and proper orations).
Oratio. Omnípotens et miséricors Deus, qui in beáta semper Vírgine María peccatórum refúgium et auxílium collocásti: concéde; ut, ipsa protegénte, a culpis ómnibus absolúti, misericórdiæ tuæ efféctum felícem consequámur. Per Dóminum.
At Saint-Eugène, M Cuchet is offering Holy Mass today, the Mass... I couldn't understand the words of the Introit. He is in white and gold. Perhaps the oration... ah, it is the Mass of Saint Radegundis Queen and Widow, with the commemoration of the Holy Martyrs.
At New Liturgical Movement, Dr DiPippo deals with confusions about today's Martyrs.
The Roman Martyrology today, for tomorrow August 14, the 19th day before the Kalends of September.
Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino: et protector eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beatórum Mártyrum tuórum Hippolýti et Cassiáni veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipondio et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confiténtur illum coram Angelis Dei.
Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja emíttitur.
Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.
Secreta. Réspice, Dómine, múnera pópuli tui, Sanctórum festivitáte votíva: et tuæ testificátio veritátis nobis profíciat ad salútem. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio. Sacramentórum tuórum, Dómine, commúnio sumpta nos salvet: et in tuæ veritátis luce confírmet. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

Comments
Post a Comment