Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo; quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus...

 Omnípotens Deus, qui sempitérne Immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genitrícem, córpore et ánima ad cœléstem glóriam assumpsísti: concéde, quǽsumus, ut, ad superna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per eúndem Dóminum.

Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue quǽsumus nobis ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum.









Today is Saturday in the 12th week post Pentecosten, following the 3rd Sunday of August, and it is the Octave of the Assumption of Our Blessed Lady and the feast of the Ever-Virgin Mother of God's Immaculate Heart. The Mass is Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae. It is also the feast of the Martyrs Saints Timothy, Hippolytus, and Symphorianus, whose Mass is Salus autem iustorum a Domino, which is commemorated. Evidently there is some question about the fittingness of Saint Hippolytus's inclusion for whatever reason e.g. at Le Barroux his name is omitted from the orations. 'Historicity' or a confusion of persons; 'Hippolytus' is much discussed because of the connexion between him, the Traditio Apostolica, and the innovation of the second 'Eucharistic Prayer' in the Pauline Missale.

Tomorrow is the Vigil of the Apostle Saint Bartholomew but it is anticipated today since tomorrow is a Sunday, the 13th Sunday post Pentecosten. The Vigil Mass is Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dómini, from the Common. The texts of the orations are infra but this not-actually-existing-Vigil won't be commemorated at Mass at Le Barroux, I think. It wasn't; the priest did include three orations, however: of the feast, and in the 3rd place that of the Holy Martyrs, but in the second place? There was some 'event' which, not listening at all closely during the homily, I failed to identify. There was an instrumental piece of music at the Offertory, performed by two or three of the brothers. Hmm.

The Roman Martyrology today, for tomorrow August 23, the 10th day before the Kalends of September.

Introitus. Ps. 36, 39. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.





Oratio. Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impende: et, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere! confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necéssaria est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. ℣. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.





Allelúja, allelúja. ℣. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 1-8.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occídent, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confiténtur illum coram Angelis Dei.

Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja emíttitur.

Offertorium. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.





Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum nostrum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.





Postcommunio. Divíni muneris largitate satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.


✠    ✠     ✠



The orations of the Vigil Mass of the Apostle Saint Bartholomew, in the event they are used at Le Barroux.

Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Bartholomaei Apóstoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Bartholomaei Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio. Sancti Apóstoli tui Bartholomaei, quǽsumus, Dómine, supplicatióne placátus: et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.


✠    ✠     ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri





Comments