Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ: qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur...
Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Cyriáci, Largi et Smarágdi sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóminum.
Adésto, Dómine, supplica tiónibus nostris: et in tercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cujus prǽvénimus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus im pénde. Per Dóminum.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum nostrum.
Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, ad tua promíssa curréntes, cœléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum.
Today is Saturday in the 10th week post Pentecosten, and it is the feast of the Martyrs Cyriacus, Largus, and Smaragdus; their Mass is Timete Dominum omnes sancti eius. The Vigil of the Martyr Saint Lawrence is anticipated today since vigils, being days of penitential observance in preparation for their feasts, aren't kept on Sundays (the 10th, Monday, is the feast day). The Martyr Saint Romanus is also celebrated today, his Mass being Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo.
At Le Barroux, the feast of the Confessor Saint Jean-Marie Vianney is kept (which is on the 9th in the Missale Romanum; Ioannes XXIII's re-arrangements moved it to the 8th, and in the Pauline Rite it is kept on the 4th...), with the commemoration of the Martyr Saint Cyriacus alone (and this year nothing of the Vigil is said at Mass, the feast of Saint Lawrence being observed on its customary date, the 10th). The Mass is Os iusti meditabitur sapientiam, and the orations are the ones used in the Missale Romanum.
The Roman Martyrology today, for tomorrow August 9, the 5th day before the Ides of August.
Introitus. Ps. 33, 10-11. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono. Ps. ib., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Cyriáci, Largi et Smarágdi sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóminum.
Si hodie fuerit Sabbatum, in Missis non conventualibus fit Commemoratio Vigiliæ anticipatæ S. Laurentii, ut die sequenti notatur; deinde dicitur, et legitur Evangelium Vigiliæ in fine, juxta Rubricas.
Oratio. Adésto, Dómine, supplica tiónibus nostris: et in tercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui cujus prǽvénimus festivitátem perpetuam nobis misericórdiam benígnus im pénde. (Per Dóminum.)
Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum nostrum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
1. Thess. 2, 13-16.
Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam, cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judǽa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judǽis: qui et Dóminum occidérunt Jesum et Prophétas: et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.
Graduale. Ps. 33, 10 et 11. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: quóniam nihil deest timéntibus eum. V. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono.
Allelúja, allelúja. V. Sap. 3, 7. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto current in ætérnum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 15-18.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta. Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et eórum nobis fiat supplicatióne salutáris, pro quorum sollemnitáte defértur. Per Dóminum.
Secreta. Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius súscipe: et, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, víncula peccatórum nostrorum absólve. (Per Dóminum.)
Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mysteriis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Marc. 16, 17 et 18. Signa autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur: dæmónia ejícient: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cyríaco, Largo et Smarágdo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
Postcommunio. Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut beáti Lauréntii Mártyris tui commemoratióne, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. (Per Dóminum.)
Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœlestia aliménta percépimus, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum nostrum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri




--solesmes.png)

Comments
Post a Comment