Beáti óculi, qui vident quæ vos videtis: dico enim vobis, quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos videtis, et non vidérunt: et audire quæ audítis, et non audiérunt...

Omnípotens Deus, qui sempitérne Immaculátam Vírginem Maríam, Fílii tui Genitrícem, córpore et ánima ad cœléstem glóriam assumpsísti: concéde, quǽsumus, ut, ad superna semper inténti, ipsíus glóriæ mereámur esse consórtes. Per eúndem Dóminum.

Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrorum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. Per Dóminum nostrum.

Deus, qui præ ómnibus Sanctis tuis beátum Jóachim Genetrícis Fílii tui patrem esse voluísti: concéde, quǽsumus; ut, cujus festa venerámur, ejusquoque perpétuo patrocínia sentiámus. Per eúndem Dóminum nostrum.

Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue quǽsumus nobis ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum.










Today is the 12th Sunday post Pentecosten, the 3rd of August, the 2nd day infra Octavam Assumptionis Beatissimae Virginis and the 7th day infra Octavam Sancti Laurentii. Today's Mass is Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina. It is also the feast of the Father of the Blessed Virgin Our Lady, Saint Joachim, called Confessor.... 

At Saint-Eugène, the feast of Saint Joachim, Father of the Most Blessed Virgin Our Lady, was celebrated with commemoration of the 12th Sunday; the re-arrangements of Ioannes XXIII seem to provide for the celebration of the Sunday with commemoration of the feast but, not being privy to the decision-making in Paris, eh. The Cantores Sanctae Mariae from London's St John's Wood parish church of Saint Mary remain at Saint-Eugène, a welcome surprise indeed. The Schola Sainte-Cécile's page for today is here. The livret for Holy Mass is here (Palestrina's Mass Laudate Dominum for 8 voices with motets by Byrd, Franck, and Lassus) and that for 2nd Vespers of the feast and Benediction of the Most Blessed Sacrament is here (I suspect that the St John's Wood had left on their return trip by Vespers-time); the page providing the texts of the commemoratio of the 12th Sunday is here. Am not going to add the Holy Confessor's Mass here (it is 0617 and I overslept); it is Dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi: there is in any event the libellus linked supra.

The Roman Martyrology today, for tomorrow August 17, the 16th day before the Kalends of September.

Introitus. Ps. 69, 2-3. Deus, in adjutórium meum inténde: Domine ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam. Ps. ibid., 4. Avertántur retrórsum et erubéscant: qui cógitant mihi mala. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur: tríbue quǽsumus nobis ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
2. Cor. 3, 4-9.
Fratres: Fidúciam talem habémus per Christum ad Deum: non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed spíritu: líttera enim occídit, spíritus autem vivíficat. Quod si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapidibus, fuit in glória; ita ut non possent inténdere fili Israël in fáciem Moysi, propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministrátio damnátionis glória est multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.

Graduale. Ps. 33, 2-3. Benedícam Dóminum in omni tempore: semper laus ejus in ore meo. ℣. In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 87, 2. Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 10, 23-37.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi, qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos videtis, et non vidérunt: et audire quæ audítis, et non audiérunt. Et ecce, quidam legisperítus surréxit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciéndo vitam aeternam possidébo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quómodo legis? Ille respóndens, dixit: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis; et ex omni mente tua: et próximum tuum sicut teípsum. Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et vives. Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus próximus? Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abierunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eádem via: et viso illo præterívit. Simíliter et levíta, cum esset secus locum et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Et apprópians, alligávit vulnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam eius egit. Et áltera die prótulit duos denários et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quod cúmque supererogáveris, ego cum redíero, reddam tibi. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter.

Credo.

Offertorium.
Exodi 32, 11, 13 et 14. Precátus est Moyses in conspéctu Dómini Dei sui et dixit: Quare, Dómine, irascéris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ: meménto Abraham, Isaac et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.





Secreta. Hóstias, quǽsumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus: ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. Per Dóminum.

Præfatio de Sanctissima Trinitate.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 103, 13 et 14-15. De fructu óperum tuórum Dómine satiábitur terra: ut edúcas panem de terra et vinum lætíficet cor hóminis: ut exhílaret fáciem in oleo, et panis cor hóminis confírmet.





Postcommunio. Vivíficet nos, quǽsumus Dómine hujus participatio sancta mystérii: et páriter nobis expiatiónem tríbuat et múnimen. Per Dóminum nostrum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri



Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux,Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Cantores Sanctae Mariae

Comments