Quod dico vobis in tenebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta...

Omnípotens sempitérne Deus, qui Slavóniæ gentes per beátos Confessóris tuos atque Pontífices Cyríllum et Methódium ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: præsta; ut, quorum festivitáte gloriámur, eórum consórtio copulémur. Per Dóminum.

Deus virtútum, cujus est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias. Per Dóminum. 






Today is Tuesday in the 6th week post Pentecosten and it is the Feast of Saints Cyril and Methodius, Bishops and Confessors, Apostles of the Slavs and Patrons of Europe. Their Mass is Sacerdotes tui Domine induant iustitiam. At Le Barroux, the Mass Requiem aeternam will be sung, the monthly Mass for relatives, friends, and benefactors. 

At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass today, the Mass Sacerdotes tui Domine induant iustitiam of the Feast, with the commemoration of Our Blessed Lady.

The Roman Martyrology today, for tomorrow July 8, the 8th day before the Ides of July.

Introitus. Ps. 131, 9-10. Sacerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. Ps. ibid., 1. Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V. Glória Patri.



 

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus, qui Slavóniæ gentes per beátos Confessóris tuos atque Pontífices Cyríllum et Methódium ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: præsta; ut, quorum festivitáte gloriámur, eórum consórtio copulémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 7, 23-27.
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod maneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset pontifex sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, déinde pro populi: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.

Graduale. Ps. 131, 16-17. Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne ex sultábunt. V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.





Allelúja, allelúja. V. Ps. 109, 4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 10, 1-9.
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portare sǽculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quam cúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercede sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.

Offertorium. Ps. 67, 36. Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israel, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus.





Secreta. Preces nostras, quæsumus, Dómine, et tuórum respice oblatiónes fidélium: ut tibi gratæ sint in tuórum festivitate Sanctórum, et nobis conferant tuæ propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 10, 27. Quod dico vobis in tenebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.





Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nobis múnera dignáris præbére cœléstia, intercedéntibus sanctis tuis Cyríllo et Methódio, despícere terréna concédas. Per Dóminum.


✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments