Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Jacobi Apóstolitui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Christina Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et merito castitátis, et tuæ professióne virtútis.
Largíre nobis, quǽsumus, Dómine, semper spíritum cogitándi quæ recta sunt, propítius et agéndi: ut, qui sine te esse non póssumus, secúndum te vívere valeámus. Per Dóminum.
The Roman Martyrology today, for tomorrow July 25, the 8th day before the Kalends of August.
Introitus. Ps. 51, 10 et 11. Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei: et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuorum. Ps. ibid., 3. Quid gloriáris in malítia: qui potens es in iniquitáte? ℣. Glória Patri.
Kyrie. Non dicitur Glória in excélsis.
Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Jacobi Apostoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.
Oratio. Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Christina Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et merito castitátis, et tuæ professióne virtútis.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 25-27; 45, 2-4 et 6-9.
Benedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim: et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, et excélsum fecit illum. Státuit ei testaméntum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ: et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.
Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15. 12-16.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et posui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.
Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honore coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta. Apostólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quǽsumus: ut beáti Jacobi Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum nostrum.
Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beátæ Christinæ Vírginis et Martyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dominum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 20, 6. Magna est glória ejus in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.
Postcommunio. Sancti Apóstoli tui Jacobi, quǽsumus. Dómine, supplicatióne placátus et veniam nobis tríbue et remédia sempiterna concéde. Per Dóminum.
Postcommunio. Divíni númeris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Christína Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dominum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri



--solesmes.png)
--solesmes.png)
Comments
Post a Comment