Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.
Deus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri atque Erásmi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.
Today is Tuesday in the 1st week post Pentecosten and is the feast of the Martyrs Saints Marcellinus, Peter, and Erasmus, Bishops. I see that at Le Barroux, Saint Erasmus is 'omitted'; am not sure what is going on there. Certainly the 1570 Missale includes his name and he remains in the 1920 Missale. The 1939 ordo finesses whatever the issue is by styling the feast 'of Saint Marcellinus and Companions'. Looking about, it does seem to be agreed that the legenda of Saint Erasmus is perhaps unreliable (and there are a couple of Saints by that name), whereas Saints Marcellinus and Peter are quite well attested and, after all, they are included in the Canon of the Mass.
At Saint-Eugène, M le Curé is offering Holy Mass today, the Mass Domine in tua misericordia speravi of the 1st Sunday with commemoration of the Holy Martyrs. He preferred green to red, perhaps.
The Roman Martyrology today, for tomorrow June 3, the 3rd day before the Nones of June.
Introitus. Ps. 33, 18. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. Glória Patri.
The Roman Martyrology today, for tomorrow June 3, the 3rd day before the Nones of June.
Introitus. Ps. 33, 18. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedicam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri atque Erásmi sollemnitáte lætíficas: præsta, quǽsumus; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 8, 18-23.
Fratres: Exístimo, quod non sunt condignæ passiónes hujus ttémporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúra revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvabit.
Allelúja, allelúja. V. Joann. 15. 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 21, 9-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis proelia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cœlo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et prǽsides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quem ádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta. Hæc hóstia quǽsumus Dómine quam sanctórum Martyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus: et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Postcommunio. Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri




--vatican.png)
--solesmes.png)
Comments
Post a Comment