Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne...
Deus, qui nobis sub Sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quǽsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis júgiter sentiámus: Qui vivis et regnas.
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.
Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum.
The Roman Martyrology today, for tomorrow June 12, the day before the Ides of June.
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amici tui Deus nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 11. 21-26; 13, 1-3.
In diébus illis: Multus numerus credentium Antiochíæ convérsus est ad Dóminum. Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ, quæ erat Jerosólymis, super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Domino: quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide. Et appósita est multa turba Dómino. Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quǽreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Et annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni. Erant autem in ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis Dómino et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos. Tunc jejunántes et orantes imponentésque eis manus, dimisérunt illos.
Graduale. Ps. 18, 5 et 2. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum. V. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Allelúja, allelúja. V. Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester maneat. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 16-22.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab homínibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagógis suis flagelíábunt vos: et ad prǽsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitare, quómodo aut quid loquámini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in parentes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta. Múnera, Dómine, obláta sanctífica, et, intercedénte beáto Bárnaba Apostolo tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedénte beáto Bárnaba Apóstolo tuo, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas deservíre. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)
--solesmes.png)



Comments
Post a Comment