Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit yigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum...


Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum nostrum.

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum: quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum. 

Ecclésiam tuam, Deus, beáti Antónii Confessóris tui atque Doctoris sollémnitas votiva lætíficet: ut spirituálibus semper muniátur auxiliis et gáudiis pérfrui mereátur ætérnis. Per Dóminum.







Today is Saturday in the 2nd week post Pentecosten, the 2nd day infra Octavam Sacratissimi Cordis Domini nostri Iesu Christi. It is the feast of the Confessor Saint Anthony of Padua, Doctor of the Church, whose Mass is Os iusti meditabitur sapientiam... or was, before he was made a Doctor of the Church: it is now In medio Ecclesiae aperuit os eius. 

At Le Barroux, the Mass of the Most Pure Heart of Our Blessed Lady was sung, the Lord Abbot pontificating. It is the Mass Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, which in the Missale Romanum is of course the Mass of the Immaculate Heart. Listening to the Adeamus cum fiducia at Le Barroux, I realise that the feast of the Immaculate Heart will have been kept at Saint-E. too, eh; sometimes I am remarkably dense.

But am not going to emend the page here since I managed to give myself an abrasion on the surface of the right eye when I woke at 0100 and am still not seeing normally (although did get some sleep after 0200 or so). Very unusually, I made a similar affront to my left eye yesterday on waking, tsk, and suffered the consequences in terms of semi-blurred vision much of the day. 

The Roman Martyrology today, for tomorrow June 14, the 18th day before the Kalends of June.

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Ecclésiam tuam, Deus, beáti Antónii Confessóris tui sollémnitas votiva lætíficet: ut spirituálibus semper muniátur auxiliis et gáudiis pérfrui mereátur ætérnis. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 4. 9-14.
Fratres: Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus et nudi sumus et cólaphis cǽdimur et instábiles sumus et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinemus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. V. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc, 12, 35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et transiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret pater famílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte parati, quia, qua hora non putátis, Fílíiis hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.





Secreta. Præsens oblátio fiat, Dómine, pópulo tuo salutáris: pro quo dignátus es Patri tuo te vivéntem hóstiam immoláre: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit yigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. Divínis, Dómine, munéribus satiáti: quǽsumus; ut, beáti Antónii Confessóris tui méritis et intercessióne, salutáris sacrifícii sentiámus efféctum. Per Dóminum.



✠   ✠   ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri




Festo Purissimi Cordis Beatae Virginis Mariae, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Missa Adeamus cum fiducia




Comments