Confitébor Dómino nimis in ore meo: et in médio multórum laudábo eum, qui ástitit a dextris páuperis: ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam, allelúia...
Ant. Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúja, allelúja.
R. Quia Dóminus regnávit a ligno, allelúja.
V. Dícite in natiónibus, allelúja.
Deus qui pro nobis Fílium tuum Crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem: concéde nobis fámulis tuis; ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. Per Dóminum.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum nostrum.
Statio ad Sanctum Ioannem in Laterano.
Today is Tuesday in the 5th week post Pascha and the second day of the Minor Rogations, the litaniae minores; the Mass is Exaudivit et templo sancto suo vocem meam alleluia. In private, the litaniae are prayed after Laudes. In the Kalendarium Romanum, it is the feast of the Martyrs Saint Nereus, Achilleus, the Virgin Saint Domitilla, and of Saint Pancratius; this is commemorated. The Mass of the Martyrs is Ecce, óculi Domini super timéntes eum, sperántes in misericórdia ejus, allelúja. This is done also (if I've read the ordo aright; yes) at Le Barroux (although the monks omit Saint Domitilla from the orations, eh).
At Saint-Eugène, the Rogations Mass is indeed being sung. The page at the Schola Sainte-Cécile's website is here, and the libellus for Holy Mass in Rogationibus is here. I returned from the bank, pharmacy and grocery shopping just in time to hear the litaniae.
The Roman Martyrology today, for tomorrow May 13, the 3rd day before the Ides.
The orations of the Holy Martyrs.
Oratio. Semper nos, Dómine, Mártyrum tuórum Nérei, Achillei, Domitíllæ atque Pancrátii fóveat, quǽsumus, beáta sollémnitas: et tuo dignos reddat obséquio. Per Dóminium.
Secreta. Sanctórum Martyrum tuórum, quǽsumus, Dómine, Nérei, Achíllei, Domitíllæ atque Pancrátii sit tibi grata conféssio: quæ et múnera nostra comméndet, et tuam nobis indulgéntiam semper implóret. Per Dóminum.
Postcommunio. Quǽsumus, Dómine: ut beatórum Mártyrum tuórum Nérei, Achíllei, Domitíllæ atque Pancrátii deprecatiónibus, sacraménta sancta, quæ súmpsimus, ad tuæ nobis profíciant placatiónis augméntum. Per Dóminum.
Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.

✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sǽculum per ignem. R. Amen.
Laus Deo Virginique Matri

Comments
Post a Comment