Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ: Dominus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem, alleluia, alleluia...
Ant. Crucifíxus surréxit a mórtuis, et redémit nos, allelúja, allelúja.
R. Quia Dóminus regnávit a ligno, allelúja.
V. Dícite in natiónibus, allelúja.
Deus qui pro nobis Fílium tuum Crucis patíbulum subíre voluísti, ut inimíci a nobis expélleres potestátem: concéde nobis fámulis tuis; ut resurrectiónis grátiam consequámur. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.
The fourth strophe of the hymn at Matins.
Tremunt videntes AngeliVersam vicem mortaliumPeccat caro, mundat caro,Regnat Deo Dei caro.
The chairman of the coetus charged in the 1960s with revising the Breviary Hymns, Dom Anselmo Lentini, was convinced that 'word-play' ["nimius lusus verborum", as he put it] was out of place in texts for modern use. So he disliked two superb lines in an Ascension Day fifth century Office Hymn
culpat caro purgat Caro,
regnat Deus Dei Caro.
In his first draft Hymnale he deleted them; then he re-admitted them but bowdlerised them.
[literal crib: "flesh sins, Flesh cleanses, God rules, the Flesh of God." The Anglican Fr John Mason Neale produced a fine rendering into English verse: that flesh hath purged what flesh had stained / and God, the Flesh of God, hath reigned.]
Unbowdlerised, these seem to me two of the most sublime lines in Latin poetry, whether sacred or profane, during the last two and a half thousand years...
The entire post is here.
Today is Thursday in the 5th week post Pascha and so is the feast of the Ascension of Our Blessed Lord, forty days after His Resurrection; the Mass is Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in coelum alleluia. The Schola Saint-Cécile's page is here. The livret for Holy Mass is here and that for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament is here.
The Roman Martyrology today, for tomorrow May 15, the Ides of May.
Introitus. Act. 1, 11. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 46, 2. Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.
Léctio Actuum Apostólorum.
Act. 1, 1-11.
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant interrogábant eum dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intuerétur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in coelum sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.
Allelúja. ℣. Ps. 67, 18-19. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 14-20.
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquantur novis: serpentes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.
Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis, nec ulterius accenditur, nisi in Sabbato Pentecostes ad benedictionem Fontis.
Credo.
Offertorium. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriosa Ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam per veniámus ætérnam. Per eúndem Dóminum.
Præfatio et Communicantes propria per totam Octavam.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 67, 33-34. Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.
Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisibili consequámur efféctu. Per Dóminum.
Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
The Roman Martyrology today, for tomorrow May 15, the Ides of May.
Statio ad Sanctum Petrum
V/. Celsa potestas, qui præsidet superis, cum ascendendo cælos penetraret eum, discipulis intuentibus ecce viri splendidi duo consona voce dixerunt:Viri Galilaei, * quid admirámini aspiciéntes in cælum? alleluia: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cælum, ita véniet, alleluia, alleluia, alleluia.Ps. Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis. V/. Glória Patri.Ps. Ascendit Deus in jubilo, * et Dominus in voce tubæ.Ps. Psallite Deo nostro, psallite: * psallite regi nostro, psallite.V/. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen.
At Saint-Eugène, the mediaeval trope, Celsa potestas qui praesidis superis, was sung at the Introit.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.
Léctio Actuum Apostólorum.
Act. 1, 1-11.
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant interrogábant eum dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intuerétur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in coelum sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ.
Allelúja. ℣. Ps. 67, 18-19. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.
SOLEMNIS hæc festivitas
Novum instaurat gaudium,
Qua perennis felicitas
Proponitur in præmium.
Christus, scandens in æthera,
Mortis fregit potentiam,
Sedens Patris in dextera
Jugem parat lætitiam.
DIES per multos sæpius
Suis vivus apparuit
Et comitum cor durius
Mittis magister arguit.
Suos per gentes imperat
Ferre salutis nuntium;
Sed non priusquam afferat
Dei virtus auxilium.
DISCIPULIS mirantibus,
Cælo triumphans redditur;
Et subductus aspectibus
Nube clara suscipitur.
Qui penetravit in feras
Domos redemptor pacifer
Se fert in nubes superat,
Mundi supremus arbiter.
AB ascendente ducitur
Regnatura captivitas,
Palma victis asseritur,
Mortuis immortalitas.
Ut ascendit, sic veniet
Sedens in nubis solio;
Pœna malos afficiet
Judex ponosque præmio.
PATRI monstrat assidue
Quæ dura tullit vulnera,
Et sic pacis perpetuæ
Nobis exorat fœdera.
Nunc animis accipite
Paratum cælo premium,
Ut membrorum cum capite
Arctius sit consortium.
QUOS hic orphanos deseris,
Jesu, respice cælitus:
Mitte nobis e superis
Promissi dona Spiritus.
Tibi devotis mentibus
Per te lucescat veritas:
Per te succencis cordibus
Divina flagret caritas.Amen. Alleluia.
Marc. 16, 14-20.
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquantur novis: serpentes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.
Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis, nec ulterius accenditur, nisi in Sabbato Pentecostes ad benedictionem Fontis.
Credo.
Offertorium. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriosa Ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam per veniámus ætérnam. Per eúndem Dóminum.
Præfatio et Communicantes propria per totam Octavam.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit et, ipsis cernéntibus, est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 67, 33-34. Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.
Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisibili consequámur efféctu. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Hic [fons baptismalis, in benedictione in Sabbato Sancto] ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sua reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos et sǽculum per ignem. R. Amen.
Laus Deo Virginique Matri







Comments
Post a Comment