Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Deus, a quo et Judas reatus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum.
Today is Holy Thursday in Great and Holy Week when Holy Church celebrates the work of our redemption and the world's, the institution of the Sacrament and Sacrifice of Our Lord's Most Holy Body and Blood. The Mass in Coena Domini is Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi.
The Martyrology is not sung or recited at Prime during the Triduum Sacrum.
The Martyrology is not sung or recited at Prime during the Triduum Sacrum.
Statio ad Sanctum Joannem in Laterano
Introitus. Gal. 6, 14. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Domini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. Nos autem.
Kyrie.
Dicitur Glória in excélsis, quo intonato pulsantur campanæ; quæ, expleto Hymno, silent usque ad Sabbatum sanctum, ut suo loco notatur.
Oratio. Deus, a quo et Judas reatus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor. 11, 20-32.
Fratres: Conveniéntibus vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
Graduale. Philipp. 2, 8-9. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. ℣. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Dicitur Glória in excélsis, quo intonato pulsantur campanæ; quæ, expleto Hymno, silent usque ad Sabbatum sanctum, ut suo loco notatur.
Oratio. Deus, a quo et Judas reatus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor. 11, 20-32.
Fratres: Conveniéntibus vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.
Graduale. Philipp. 2, 8-9. Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. ℣. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 13, 1-15.
Ante diem festum Paschae, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et benedícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debetis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis.
Credo.
Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta. Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat.
Præfatio de Sanctissimo Sacramento.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, per Christum Dóminum nostrum, verum æternúmque Pontíficem, et solum sine peccáti mácula Sacerdótem. Qui in novíssima cœna formam sacrifícii perénnis instítuens, hóstiam se tibi primum óbtulit, et primus dócuit offérri. Cujus carne pro nobis immoláta dum páscimur roborámur, et fuso sánguine dum potámur, ablúimur. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriae tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus.
Infra Actionem.
Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Jesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen....
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Jesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen....
Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie....
Et reliqua ut in Canone.
Agnus Dei dicitur de more, sed Pax non datur. Dicuntur tamen tres consuétæ Orationes ante Communionem.
Hodie Sacerdos consecrat duas Hostias, quarum unam sumit alteram reservat pro die sequenti in quo non conficitur Sacramentum; reservat etiam aliquas particulas consecratas, si opus fuerit, pro infirmis; Sanguinem vero totum sumit: et ante ablutionem digitorum ponit Hostiam reservatam in alio Calice, quem Diaconus Palla et Patena inversa cooperit, et désuper Velum expándit, et in medio Altaris collocat.
Deinde fit Communio, et completur Missa.
Sacerdos autem genuflectit, quandocumque accedit vel recédit a medio Altaris, vel transit ante Sacramentum in Calice reservatum: et cum dicere debet Dóminus vobíscum, non vertit se ad populum in medio Altaris, ne terga vertat Sacraínento, sed a latere Evangelii: et in fine ibidem dat benedictionem, et non perficit círculum.
Communio. Joann. 13, 12, 13 et 15. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis.
Postcommunio. Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exsequimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur. Per Dóminum.
Dicitur Ite, Missa est, et datur benedíctio, et legitur Evangelium sancti Joannis, in cujus initio Sacerdos non signat Altare, sed seipsum tantum.
Hodie paretur locus aptus in aliqua Capella Ecclesiæ, vel Altari: et decenter, quoad fieri potest: ornetur cum velis et luminibus: ubi Calix cum Hostia, ut supra reservata, reponatur. Finita autem Missa, accenduntur intorticia, et fit Processio more solito, alio tamen Subdiacono parato Crucem ferente. Celebrans indutus Pluviali albo, stans ante Altare, imponit incensum in duobus thuribulis absque benedictione: deinde in medio genuflexus, cum altero incensat ter Sacramentum: et accepto Calice cum Sacramento de manu Diaconi stantis, et cooperto extremitatibus Veli, quo ejus humeri teguntur, procedit médius inter eúndem Diaconum a dextris et Subdiaconum a sinistris sub baldachino, duobus Acolythis Sacramentum continue incensantibus, usque adlocum præparatum, ubi pro crastino servandum est. Interea dum fit Processio, cantatur Hymnus Pange, lingua, gloriosi Corporis mystérium. Cum autem ventum fuerit ad locum paratum, Diaconus genuflexus a Sacerdote stanti accipit Calicem cum Sacramento, et ponit illum primo super Altare, ubi a Sacerdote genuflexo incensatur, ut supra: deinde reponit in capsula.
Postea in Choro dicuntur Vesperæ sine cantu.
Quibus expletis, Sacerdos, Alba et Stola violacea indutus, cum Ministris denudet Altaria, legendo Antiphonam Diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam misérunt sortem, cum
toto Psalmo Deus, Deus meus, réspice in me.
I don't recall whether the Antiphon and Psalm are sung at Saint-Eugène; it seems that both it and the Psalm ought to be read only but legitimate customs legitimately differ, I suppose. My recollection (for what it is worth) is that the Altar is stripped in silence at Le Barroux.
Post denudationem Altarium, hora competenti facto signo cum tabula, conveniunt Clerici ad faciéndum Mandatum. Praelatus, seu Superior, super Alba induitur Stola et Pluvial violaceis, et in loco ad id deputato, ministrante Diacono (qui paratus cum Subdiacono, ut in Missa, paramentis albis, ei assistit), imponit incensum in thuribulo: deinde Diaconus librum Evangeliorum ante pectus tenens genuflexus ante Superiorem, pétii benedictionem: qua accepta, astantibus duobus Acolythis cum candelabris accensis, et Subdiacon librum tenente, signat librum, e incensat, et cantat, ut moris est Evangelium: Ante diem lectum Paschæ, ut in Missa. Quo finito, Subdiaconus portat librum apertum osculandum Superiori, et Diaconus eum de more incensat. Postea Superior exuitur Pluviale et per Diaconum et Subdiaconum præcingitur linteo, et sic præcinctus, assjstentibus sibi iisdem Diaono et Subdiacono, accedit ad lotionem pedum, et per ordinem dispositis iis qui lavandi sunt, Clericis pelvim et aquam ministrantibus, Subdiacono singulorum pedem dextrum tenente, genuflectens singulis, illorum pedem lavat, extergit, et osculatur, Diacono præbente linteum ad absergendum. Et interim hæc subscripta cantantur:
Antiphona. Joann. 13, 34. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
Et repetitur immediate Antiphona Mandatum novum. Et sic aliæ Antiphonæ, quæ habent Psalmos vel Versus, repetuntur. Et de quolibet Psalmo dicitur tantum primus Versus.
Antiphona. Joann. 13, 4, 5 et 15. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis. Ps. 47, 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. Postquam surréxit Dóminus.
Antiphona. Joann. 13, 12, 13 et 15. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Dóminus Jesus.
Antiphona. Joann. 13, 6-7 et 8. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habebis partem mecum, ℣. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus.
Et repetitur Antiphona Dómine, tu mihi lavas pedes? cum ℣. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea.
Tertio repetitur Antiphona Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum.
Antiphona. Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? Ps. 48, 2. Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem. Si ego, Dóminus.
Antiphona. Joann. 13, 35. In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. ℣. Dixit Jesus discípulis suis. In hoc cognóscent.
Antiphona. 1 Cor. 13, 13. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas. ℣. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas. Máneant in vobis.
Antiphona. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. V. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu. Ps. 83, 23. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum, concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Benedícta sit.
Antiphona. 1 Joann. 2; 3; 4. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. V. Congregávit nos in unum Christi amor. ℣. Exsultémus et in ipso jucundémur. ℣. Timeámus et amémus Deum vivum. ℣. Et ex corde diligámus nos sincéro. Et repetitur Antiphona Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Simul ergo cum in unum congregámur: ℣. Ne nos mente dividámur, caveámus. ℣. Cessent júrgia malígna, cessent lites. ℣. Et in médio nostri sit Christus Deus. Et repetitur Antiphona Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Simul quoque cum Beátis videámus ℣. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus: ℣. Gáudium, quod est imménsum atque probum, ℣. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.
Post lotionem Superior, vel qui aliis abluit pedes, lavat manus, et abstergit alio linteo: deinde rediens ad locum, ubi prius fuerat, accipit Pluviale, et stans capite de tecto dicit:
Pater noster, secréto.
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℞. Sed líbera nos a malo.
℣. Tu mandásti mandáta tua, Dómine.
℞. Custodíri nimis.
℣. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum.
℞. Opera mánuum tuárum ne despícias.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum. ℞. Et cum spíritu tuo. Orémus.
Oratio. Adésto, Dómine, quǽsumus, officio servitútis nostræ et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es ne despícias ópera manuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. ℞. Amen.
















Comments
Post a Comment