Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster: et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus: sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis...
Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: et, quos ab escis carnálibus prǽcipis abstinére, a noxiis quoque vítiis cessáre concéde. Per Dóminum.
Deus, qui inter regáles delicias et mundi illécebras sanctum Casimírum virtúte constantiæ roborásti: quǽsumus; ut ejus intercessióne fidéles tui terréna despíciant, et ad cœléstia semper aspírent. Per Dóminum.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Lúcium Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.
Today is Wednesday in the 2nd week of Lent, and the Mass is Ne derelinquas me Domine Deus meus. In the Missale Romanum it is the feast of the Confessor Saint Casimir (his Mass is Os iusti meditabitur sapientiam) and also the feast of Saint Lucius, Pope and Martyr (whose Mass is Si diligis me Simon Petre). The feast of the Holy Martyr was commemorated at Le Barroux in the Mass of the Lenten feria (if I've ready aright the ordo). I don't remember what has been or was done at Saint-Eugène.
The video-camera at Le Barroux has been 'adjusted' and is this morning is aimed at the Gospel corner of the High Altar; more precisely, at the brothers bell-ringers. It is a much closer focus, ahem. Am hoping that this 'experiment' is not a lengthy one.
M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today, the Mass Ne derelinquas me Domine Deus meus with the commemorations of the Holy Confessor and of the Holy Martyr.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 3rd day before the Nones of March.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 3rd day before the Nones of March.
Statio ad Sanctam Caeciliam
Introitus. Ps. 37, 22-23. Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ps. ibid., 2. Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua corrípias me. ℣. Glória Patri.
Kyrie.
Oratio. Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: et, quos ab escis carnálibus prǽcipis abstinére, a noxiis quoque vítiis cessáre concéde. Per Dóminum.
Oratio. Deus, qui inter regáles delicias et mundi illécebras sanctum Casimírum virtúte constantiæ roborásti: quǽsumus; ut ejus intercessióne fidéles tui terréna despíciant, et ad cœléstia semper aspírent. Per Dóminum.
Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Lúcium Mártyrem tuum atque Summum Pontificem perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.
Léctio libri Esther.
Esth. 13, 8-11 et 15-17.
In diébus illis: Orávit Mardochǽus ad Dóminum, dicens: Dómine, Dómine, Rex omnípotens, in dicióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est, qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti cœlum et terram, et quidquid cœli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est, qui resístat majestáti tuæ. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. Exáudi deprecationem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.
Graduale. Ps. 27, 9 et 1. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ. ℣. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas a me, et ero símilis descendéntibus in lacum.
Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. [Hic genuflectitur] ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 17-28.
In illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Tunc accessit ad eum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis, quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster: et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Offertorium. Ps. 24, 1-3. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta. Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius réspice: et, per hæc sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve. Per Dóminum.
Secreta. Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratione Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.
Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et gratifiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.
Præfatio de Quadragesima.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Communio. Ps. 10, 8. Justus Dóminus, et justítiam diléxit: æquitátem vidit vultus ejus.
Postcommunio. Sumptis, Dómine, sacraméntis: ad redemptiónis ætérnæ, quǽsumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
Postcommunio. Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.
Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.
Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio. Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. Per Dóminum.
Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio. Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri






Comments
Post a Comment