Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel...

Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúndem Dóminum.

Sanctificáto hoc jejúnio, Deus, tuórum corda fidélium miserátor illústra: et quibus devotiónis præstas afféctum, præbe supplicántibus pium benígnus audítum. Per Dóminum.






Today is Wednesday in Passion Week and is the feast of the Annunciation of the Most Blessed and Ever-Virgin Mary Mother of God. The Mass is Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. The Schola Sainte-Cécile's page for today is here, and the livret for Holy Mass is here... the livret is not downloading for some reason.

The Roman Martyrolology today, for tomorrow the 7th day before the Kalends of April.

Hodie in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria; de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.

Introitus. Ps. 44, 13, 15 et 16. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducántur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducántur tibi in lætítia et exsultatióne. Ps. ib., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúndem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 7, 10-15.
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam ei non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus quia molésti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum ei mel cómedet, ut sciat reprobáre malum et elígere bonum.

Graduale. Ps. 44, 3 et 5. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. V. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.





Tractus. Ibid., 11 et 12. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex speciem tuam. V. Ibid., 13 et 10. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo. V. Ibid., 15-16. Adducántur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. V. Adducántur in lætítia et exsultatióne: adducántur in templum Regis.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 26-38.
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David. et nomen Vírginis María. Ei ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ǽtérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Credo.

Offertorium.
Luc. l, 28 et 42. Ave, Maria, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.





Secreta. In méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, veræ fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur; per ejus salutíferæ resurrectiónis poténtiam, ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam. Per eúndem Dóminum nostrum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

Præfatio de Beata Maria Virgine.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Annuntiatione beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Is. 7, 14. Ecce Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.





Postcommunio. Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui. Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúndem Dóminum nostrum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.


✠   ✠   ✠ 



The Mass of Wednesday in Passion Week, Liberator meus de gentibus iracundis.


Statio ad Sanctum Marcellum


Introitus.
Ps. 17, 48-49. Liberátor meus de géntibus iracúndis: ab insurgéntibus in me exaltábis me: a viro iníquo erípies me, Dómine. Ps. ib., 2-3. Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. Liberátor meus.

Kyrie.

Oratio.
Sanctificáto hoc jejúnio, Deus, tuórum corda fidélium miserátor illústra: et quibus devotiónis præstas afféctum, præbe supplicántibus pium benígnus audítum. Per Dóminum.

Léctio libri Levítici.
Levit. 19, 1-2, 11-19 et 25.
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israël, et dices ad eos: Ego Dóminus, Deus vester. Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum. Non perjurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus. Non fácies calúmniam próximo tuo: nec vi ópprimes eum. Non morábitur opus mercennarii tui apud te usque mane. Non maledíces surdo, nec coram caeco pones offendículum: sed timébis Dóminum, Deum tuum, quia ego sum Dóminus. Non fácies quod iníquum est, nec injúste nec honóres vultum poténtis. Juste júdica próximo tuo. Non eris criminátor, nec susúrro in pópulo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus. Non óderis fratrem tuum in corde tuo, sed públice argue eum, ne hábeas super illo peccátum. Non quæras ultiónem, nec memor eris injúriae cívium tuórum. Díliges amícum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus. Leges meas custodíte. Ego enim sum Dóminus, Deus vester.

Graduale. Ps. 29, 2-4. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Dómine Deus meus clamávi ad te et sanásti me: Dómine, abstraxísti ab ínferis ánimam meam, salvásti me a descendéntibus in lacum.

Tractus. Ps. 102, 10. Dómine non secúndum peccáta nostra quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum cito antícipent nos misericórdiæ tuæ quia páuperes facti sumus nimis. [Hic genuflectitur] ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 10, 22-38.
In illo témpore: Facta sunt Encǽnia in Jerosólymis: et hiems erat. Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Circumdedérunt ergo eum Judǽi, et dicébant ei: Quoúsque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Respóndit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: Opera, quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me: sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Oves meæ vocem meam áudiunt: et ego cognósco eas, et sequúntur me: et ego vitam ætérnam do eis: et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. Pater meus quod
dedit mihi, majus ómnibus est: et nemo potest rápere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Sustulérunt ergo lápides Judǽi, ut lapidárent eum. Respóndit eis Jesus: Multa bona ópera osténdi vobis ex Patre meo, propter quod eórum opus me lapidátis? Respondérunt ei Judǽi: De bono ópere non lapidámus te, sed de blasphémia: et quia tu, homo cum sis, facis teípsum Deum. Respóndit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptúra: quem Pater sanctificávit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphémas: quia dixi, Fílius Dei sum? Si non fácio ópera Patris mei, nolíte crédere mihi. Si autem fácio, et si mihi non vultis crédere, opéribus crédite, ut cognoscátis et credátis, quia Pater in me est et ego in Patre.

Offertorium. Ps. 58, 2. Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me, Dómine.

Secreta. Annue, miséricors Deus: ut hóstias placatiónis et laudis sincéro tibi deferámus obséquio. Per Dóminum.

Præfatio de Cruce.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 25, 6-7. Lavábo inter innocéntes manus meas, et circuíbo altáre tuum, Dómine: ut áudiam vocem laudis tuæ, et enárrem univérsa mirabília tua.

Postcommunio. Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.


Oratio. Adésto supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándæ pietátis indúlges; consuétæ misericórdiæ tríbue benígnus efféctum. Per Dóminum.




✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri



Comments