Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve...

Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dóminum.

Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.





Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 16:13-19
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Et réliqua.

Homilía sancti Leónis Papæ
Sermo 3 in annivers. assumpt. suæ, post initium
Apóstolos Dóminus, quid de se hómines opinéntur, intérrogat: et tamdiu sermo respondéntium commúnis est, quámdiu humánæ intellegéntiæ ambigúitas explicátur. At ubi quid hábeat sensus discipulórum exígitur, primus est in Dómini confessióne, qui primus est in apostólica dignitáte. Qui cum dixísset: Tu es Christus Fílius Dei vivi: respóndit ei Jesus: Beátus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Id est, Ideo beátus es, quia Pater meus te dócuit: nec terréna opínio te feféllit, sed inspirátio cæléstis instrúxit: et non caro et sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigénitus Fílius, indicávit.

R. Quem dicunt hómines esse Filium hóminis? dixit Jesus discípulis suis. Respóndens Petrus dixit: Tu es Christus Fílius Dei vivi.
* Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
V. Beátus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus qui est in cælis.
R. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Lectio 8
Et ego, inquit, dico tibi: hoc est, sicut Pater meus tibi manifestávit divinitátem meam, ita et ego tibi notam fácio excelléntiam tuam, quia tu es Petrus: id est, cum ego sim inviolábilis petra, ego lapis anguláris, qui fácio útraque unum, ego fundaméntum præter quod nemo potest áliud pónere: tamen tu quoque petra es, quia mea virtúte solidáris, ut quæ mihi potestáte sunt própria, sint tibi mecum participatióne commúnia. Et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Super hanc, inquit, fortitúdinem ætérnum éxstruam templum: et Ecclésiæ meæ cælo inserénda sublímitas, in hujus fídei firmitáte consúrget. Hanc confessiónem portæ ínferi non tenébunt, mortis víncula non ligábunt: vox enim ista vox vitæ est. Et sicut confessóres suos in cæléstia próvehit, ita negatóres ad inférna demérgit. Propter quod dicit beatíssimo Petro: Tibi dabo claves regni cælórum: Et quæcúmque ligáveris super terram, erunt ligáta et in cælis: et quæcúmque sólveris super terram, erunt solúta et in cælis. Transívit quidem étiam in álios Apóstolos vis potestátis istíus, et ad omnes Ecclésiæ príncipes decréti hujus constitútio commeávit: sed non frustra uni commendátur, quod ómnibus intimátur. Petro enim ídeo hoc singuláriter créditur, quia cunctis Ecclésiæ rectóribus Petri forma præpónitur. Manet ergo Petri privilégium, ubicúmque ex ipsíus fertur æquitáte judícium. Nec nímia est vel sevéritas vel remíssio, ubi nihil erit ligátum, nihil solútum, nisi quod beátus Petrus aut sólverit, aut ligáverit.

R. Elégit te Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei
* Hóstiam laudis.
V. Immola Deo sacrifícium laudis, et redde Altíssimo vota tua.
R. Hóstiam laudis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Hóstiam laudis.

 





Today is Tuesday of the 1st week of Lent and the Mass is Domine refugium factus es nobis. It also being the feast of the Apostle Saint Matthias, whose Mass is Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, the Lenten feria will be commemorated. The Lenten Mass first infra and then that of the Holy Apostle.


Statio ad Sanctam Anastasiam


Introitus. Ps. 89, 1 et 2. Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie: a sǽculo et in sǽculum tu es. Ps. ibid., 2. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Réspice, Dómine, famíliam tuam: et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dóminum.

Léctio Isaíæ Prophétæ
Is. 55, 6-11.
In diébus illis: Locútus est Isaías Prophéta, dicens: Quǽrite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitationes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de cœlo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud: ait Dóminus omnípotens.

Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine, ℣. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 21, 10-17.
In illo témpore: Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens: Quis est hic? Pópuli autem dicébant: Hic est Jesus Prophétaa Názareth Galilǽæ. Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit: et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus oratiónis vocábitur: vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo: et sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília, quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes: Hosánna fílio David: indignáti sunt, et dixérunt ei: Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legístis: Quia ex ore in fántium et lacténtium perfecísti laudem? Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam: ibíque mansit.

Offertorium. Ps. 30, 15-16. In te sperávi, Dómine; dixi: Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.





Secreta. Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.

Præfatio de Quadragesima.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui corporáli ieiúnio vítia cómprimis, mentem élevas, virtútem largíris et prǽmia: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti iúbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 4, 2. Cum invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ: in tribulatióne dilatásti me: miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.





Postcommunio. Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per
Dóminum.

Oratio super populum. Accéndant ad te, Dómine, preces nostræ: et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠


The Mass of the Holy Apostle, Mihi autem nimis honorati sunt amici tua.

Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Domine, 
probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum.

Act 1, 15-26.
In diébus illis exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram, quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum, qui comprehendérunt Jesum: qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est ager sánguinis. Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit, qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. Opórtet ergo ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. Et statuérunt duos, Joseph qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. Et orántes dixérunt: Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde, quem elégeris ex his duóbus unum, accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas, ut abíret in locum suum. Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.

Graduale. Ps. 138, 17-18. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principatus eórum. V. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.





Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V. Posuísti in cápite ejus corónam de
lápide pretióso.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudentibus, et revelásti ea parvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.

Credo.

Offertorium.
Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.





Secreta. Hóstias tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíæ Apóstoli tui prosequátur orátio: per quam nos expiári fácias et deféndi. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.





Postcommunio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut per hæc sancta, quæ súmpsimus, interveniénte beáto Matthía Apóstolo tuo, véniam consequámur et pacem. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri








Comments