Tolle Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Pueri...
Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo: ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre: Qui tecum vivit.
Deus, qui nos beáti Telésphori Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalícia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Today is the (notional, alas) Vigil of the feast of the Epiphany of Our Blessed Lord; the Mass is Dum medium silentium tenerent omnia. My reading of Le Barroux's ordo is that the Mass of the Holy Martyr will be sung; in the Missale Romanum it is Sacerdotes Dei benedicite Dominum but I reckon they will sing the Si diligis me Simon Petre.
So far as I can tell, this was my 'last opportunity' to hear the Mass Dum medium silentium in the ordinary course of the year. Hmm.
There is no live-stream recording from Le Barroux this morning so that question will be forever unanswered, well, until next year! This morning I'm out for the more or less monthly trip to the University library; Urry on Saint Thomas Becket and Reardon on early Greek novels.
M l'Abbé Cuchet celebrated the Mass Dum medium silentium at Saint-Eugène today, with the Credo, even. And he said the additional commemorations of Our Lady and for the Pope, as was always done. Not the same as the Mass chanted at Le Barroux or with the Schola but, still, beggars must be grateful for every alms they're given.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 8th day before the Ides of January, the Epiphany of Our Blessed Lord.
Introitus. Sap. 18,14-15. Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, omnípotens Sermo tuus, Dómine, de cœlis a regálibus sédibus venit. Ps. 92, l. Dóminus regnávit, decórem in dútus est: indutus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo: ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre: Qui tecum vivit.
Oratio. Deus, qui nos beáti Telésphori Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalícia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 4, 1 7.
Fratres: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre: ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo temporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et heres per Deum.
Graduale. Ps. 44, 3 et 2. Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis. ℣. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ, velóciter scribéntis.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 92, l. Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 2, 19-23.
In illo témpore: Defúncto Heróde, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Pueri. Qui consúrgens, accépit Púerum et Matrem ejus, et venit in terram Israël. Audiens autem, quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire: et, admonítus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ. Et véniens habitávit in civitáte, quae vocátur Názareth: ut adimpléretur quod dictum est per Prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.
Credo.
Offertorium. Ps. 92, 1-2. Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a sǽculo tu es.
Secreta. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut óculis tuae majestátis munus oblátum, et grátiam nobis piæ devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis ac quírat. Per Dóminum.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Telésphoro Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.
Præfatio de Nativitáte.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 2, 20. Tolle Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Pueri.
Postcommunio. Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus ex séquimur cultum, intercedente beáto Telésphoro Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
The Mass Sacerdotes Dei benedicite Dominum of the Holy Martyr Pope Telesphorus.
Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos beáti Telésphori Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalícia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 1, 3-7.
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut póssimus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. ℣. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 24-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semet ípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suae detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Telésphoro Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 2, 20. Tolle Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Pueri.
Postcommunio. Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus ex séquimur cultum, intercedente beáto Telésphoro Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui nos beáti Telésphori Mártyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalícia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 1, 3-7.
Fratres: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra: ut póssimus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo. Quóniam sicut abúndant passiónes Christi in nobis: ita et per Christum abúndat consolátio nostra. Sive autem tribulámur pro vestra exhortatióne et salúte, sive consolámur pro vestra consolatióne, sive exhortámur pro vestra exhortatióne et salúte, quæ operátur tolerántiam earúndem passiónum, quas et nos pátimur: ut spes nostra firma sit pro vobis: sciéntes, quod, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis: in Christo Jesu, Dómino nostro.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 24-27.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semet ípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim voluerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suae detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.
Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.
Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Telésphoro Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus ex séquimur cultum, intercedente beáto Telésphoro Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)
--solesmes.png)

--solesmes.png)
--solesmes.png)
Comments
Post a Comment