Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum...

Deus, qui nos beáti Polycarpi Martyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.




 


Lectio 3
Ex libro sancti Hierónymi Presbýteri de Scriptóribus ecclesiásticis
Cap. 17
Polycárpus, Joánnis Apóstoli discípulus et ab eo Smyrnæ epíscopus ordinátus, totíus Asiæ princeps fuit, quippe qui nonnúllos Apostolórum et eórum qui víderant Dóminum, magístros habúerit et víderit. Hic propter quasdam super die Paschæ quæstiónes, sub imperatóre Antoníno Pio, Ecclésiam in Urbe regénte Anicéto, Romam venit; ubi plúrimos credéntium, Marciónis et Valentíni persuasióne decéptos, redúxit ad fidem. Cumque ei fortúito óbviam fuísset Márcion et díceret: Cognóscis nos? respóndit: Cognósco primogénitum diáboli. Póstea vero, regnánte Marco Antoníno et Lúcio Aurélio Cómmodo, quarta post Nerónem persecutióne, Smyrnæ, sedénte procónsule et univérso pópulo in amphitheátro advérsus eum personánte, igni tráditus est. Scripsit ad Philippénses valde útilem epístolam, quæ usque hódie in Asiæ convéntu légitur.


Today is Monday in the 3rd week post Epiphaniam and the feast of Saint Polycarp, Bishop and Martyr. His Mass is Sacerdotes Dei benedicite Dominum.

Yet again, the Mass from Le Barroux was not live-streamed this morning; the recording of the Mass of the 3rd Sunday post EpiphaniamAdorate Deum omnes Angeli eiusyesterday's Mass, was available, however. Eh.

At Saint-Eugène, M l'Abbé Cuchet is celebrating Holy Mass, the Mass Sacerdotes Dei benedicite Dominum of the Holy Martyr.

The Roman Martyrology today, for tomorrow the 6th day before the Kalends of February.

Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nos beáti Polycarpi Martyris tui atque Pontíficis ánnua sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
1. Joann. 3, 10-16.
Caríssimi: Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: quóniam hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus justa. Nolíte mirári fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum. V. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.





Allelúja, allelúja. V. Hic est Sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.





Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10. 26-32.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occultum, quod non sciétur. Quod dico vobis in tenebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed potius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.





Secreta. Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.





Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quaesumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedente beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.


✠    ✠     ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.


Laus Deo Virginique Matri




Comments