In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris...

Effúnde super nos, Dómine, Spíritum agnitiónis et dilectiónis quo ancíllam tuam Genovéfam implevísti: ut sédula ejus imitatióne tibi sincére obsequéntes; fide tibi et ópere placeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.





 Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, ei Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in cœlis. Per eúndem Dóminum.




Deus, cujus hodierna die præcónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribusvita fateátur. Per Dóminum.





Today is the
feast of the Most Holy Name of Jesus, Our Lord and Savior (from 1721), and the Octave of the Holy Innocents. The Mass is In nomine Iesu omne genu flectatur coelestium terrestrium et infernorum

Wikipedia is admirably to the point for today's feast.

Around 1643 the Carthusians were granted permission to celebrate the feast on the second Sunday after the Epiphany. This was the date assigned to the celebration when, on 20 December 1721, it was inserted into the General Calendar of the Roman Rite by Pope Innocent XIII. In the reform of Pope Pius X, enacted by his motu proprio Abhinc duos annos of 23 October 1913, it was moved to the Sunday between 2 and 5 January inclusive, and in years when no such Sunday existed the celebration was observed on 2 January; this is still observed by Catholics following the 1962 calendar.

But at Saint-Eugène the solemn feast of Saint Geneviève is kept; with the Mass Gaudens gaudebo in Domino; the feast of the Most Holy Name is commemorated. The Schola Saint-Cécile's page for today is here; the libellus for Holy Mass is here and that for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament is here.

The Roman Martyrology today, for tomorrow the Nones of January.

Procession d'entrée. L'ancienne hymne parisienne de la fête de sainte Geneviève, Cælitum consors, entrée au bréviaire de Mgr de Harlay de 1680. Texte du R. P. Denis Pétau SJ (1583-1652); traduction versifiée de Charles Coffin (1676-1749), recteur de l’Université de Paris.

Cælitum consors, patriæque vindex,
Prósperum Francis jubar: ô tuórum
Vota suprémi, Genovéfa, perfer
Regis ad aurem.

Cujus ætérnis opulénta donis
Sponsa, cœlestes thálamos adísti,
Dum suo numquam caritúra lampas.
Ardet olívo.

Primus ætátis superánte captum
Impetu gliscens pietátis ardor
Imbuit pectus, tenerísque raptim
Crevit ab annis.

Quid dapis parcum laticísque corpus
Eloquar, duro dómitum cubíli,
Sæре et insomnes sólitum precándo
Dúcere noctes.

Quam tuis virgo précibus remótæ
Obtinent gentes, pátriæ salútem
Confer; offénsi tumidásque flecte
Núminis iras.

Nostra te summum célebrent Paréntem,
Ora te summo génitum Parénte,
Par sit ambórum tibi laus per omne
Spíritus ævum. Amen.

The Messe de Minuit pour Noël H 9 of Marc-Antoine Charpentier was sung at Saint-Eugène.

Introitus. Is 61, Ps 44, 1. Gaudens gaudebo in Dómino et exsultábit ánima mea in Deo meo: quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto justítiæ circúmdedit me, quasi sponsam órnatam monílibus suis. V. Ps. Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi. V. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
Effúnde super nos, Dómine, Spíritum agnitiónis et dilectiónis quo ancíllam tuam Genovéfam implevísti: ut sédula ejus imitatióne tibi sincére obsequéntes; fide tibi et ópere placeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Oratio. Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, ei Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in cœlis. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Lectio Epistolae Beati Pauli Apostoli ad Corinthios.
2 Cor. 10, 17-18, et 11, 1-2.
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: æmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale. Osea 2. Sponsábo te mihi in sempitérnum in justítia et judício, et in miseratiónibus. V. Et sponsábo te mihi in fide, et scies quia ego Dóminus.

Allelúia, allelúia. V. Mihi adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam. Allelúia.

Sequence for the feast by the blessed Adam of Saint-Victor.

GENOVEFAE solémnitas
Solémne parit gáudium.
Cordis erúmpat púritas
In laudis sacrifícium.

Felix ortus infántulæ,
Teste Gérmano Præsule.
Quod prævídit in spíritu,
Rerum probátur éxitu.

HIC ad pectus virgíneum,
Pro pudóris signáculo,
Nummum suspéndit æneum,
Insígnem crucis título.

Genovéfam divínitus
Obláto dotat múnere,
In templum Sancti Spíritus,
Sub Christi ditans fœdere.

INSONTEM manu fériens,
Mater privátur lúmine,
Matri Virgo compátiens
Lucis dat usum prístinæ.

Cælésti duce prævio
Cælos lustrat et Tártara,
Civésque precum stúdio
Servat a gente bárbara.

DIVINO diu múnere
Sitim levat artíficum;
Confráctum casu mísero
Matri resígnat únicum.

Ad primam precem Vírginis
Contremíscunt dæmónia,
Pax datur energúmenis,
Spes ægris, reis vénia.

IN ejus manu cérei
Reaccendúntur cælitus:
Per hanc in sinus álvei
Redit annis coércitus.

Ignem sacrum refrígerat,
Post mortem vivens méritis,
Quæ prius in se vícerat,
Æstus intérni fómitis.

MORTI, morbos, dæmónibus
Et eleméntis ímperat,
Sed Genovéfa précibus
Natúræ leges súperat.

Operátur in párvulis
Christi virtus magnália:
Christo, pro tot miráculis,
Laus frequens, jugis glória.
Amen.

Sequentia Sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Matt. 25, 1-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cælórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpades suas, exiérunt óbviam sponso, et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, accéptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Respondérunt prudéntes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis, et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et réliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte itaque, quia nescítis diem, neque horam.

Credo.

Offertorium.
Ex hymnum (Vesperae Iae) Genovefae Praeconia. O Genovéfa, réspice/ Nos pietátis óculo;/ Consors lucis angélicæ,/ Regis assístens vúltui,/ Nos in Deo reconcília.

Pendant les encensements de l’offertoire: l'ancienne prose de la messe de la fête de sainte Geneviève, propre à la paroisse de Saint-Etienne-du-Mont, Virgo decus patriæ; traduction du XVIIIème siècle.

VIRGO decus pátriæ,
Spes salúsque Gálliæ,
Cara sponso Vírgini.

Dei ductus lúmine,
Gérmanus ex ómine
te consécrat númini.

PLEBI dum placas Deum,
In te virus ímpium
Livor edax éxplicat.

Dépulsis calúmniis,
Missis et eulógiis,
Póntifex te víndicat.

HVNNVS ferox úlulet,
Parisios ádvolet;
Mox repéllis fúrias.

Fame cives péreant,
Tabe carnes árdeant;
Clades sistis nóxias.

MVTVS voces élicit,
Surdus audit, áspicit
Cæcus, claudus ámbulat.

Mors tuis et nútibus
Súbditur, corpóribus
Fremens dæmon éxulat.

ÆSTVS agros tórreat,
Imbre tellus mádeat,
Præsens fers auxílium.

Per te menti cáritas,
Córpori sit sánitas;
Sit perénne gáudium. Amen.

Secreta. Offeréntibus tibi, Dómine, preces et múnera in honóre sanctæ Vírginis tuæ Genovéfæ: da nobis, ejus exémplo, perseveráre in innocéntia vitæ, in humilitáte poeniténtiæ, in mansuetúdine patientiae. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Secreta. Benedíctio tua, clementíssime Deus, qua omnis viget creatúra, sanctíficet, quǽsumus, hoc sacrifícium nostrum, quod ad glóriam nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, offérimus tibi: ut majestáti tuæ placére possit ad laudem, et nobis profícere ad salútem. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

Praefatio de Sanctis.


Vere dignum et justum est, æquum et salutáre nos tibi semper et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui glorificáris in concílio Sanctórum, et eórum coronándo mérita, corónas dona tua: Qui nobis in eórum præbes, et conversatióne exémplum, et communióne consórtium et intercessióne subsídium: ut tantam habéntes impósitam nubem téstium, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, et cum eis percipiámus immarcescíbilem glóriæ corónam: per Jesum Christum Dóminum nostrum, cujus sánguine ministrátur nobis introitus in ætérnum regnum. Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

At the Communion,
l'ancienne hymne de la fête de sainte Geneviève à l’office de la nuit, propre à la paroisse de Saint-Etienne-du-Mont, Templa panduntur; traduction du XVIIIème siècle.

Templa pandúntur; facilis clientum
Audiat festos Genovefa cantus,
Quæ vigil templo solidas amabat
Ducere noctes.

Hostis extincta stygiu lucerna,
Nocte pergentem cohibere tentet;
Luditur: sacro rediviva flatu
Flamma resurgit.

Molle dum mactat, sibi dura, corpus,
Curat ægrotos ope, veste nudos;
Seque defaudat, seges unde major
Crescat egenis.

Integram vitæ scelerata mordent
Ora; Germani siluere jussu:
Mox et insontem potiore signo
Sentiet orbis.

Numinis vindex patiens vocari
Hunnus, algentem fugit acer arcton,
Et Parisinis truculentus instat
Attila muris.

Palluit civis, prece Virgo pugnat:
Barbarus ponit fera corda prædo:
It tremor castis; fugat impotentes
Agna leones.

Efficax Hunni prohibere turmas,
Diva, ne blando superemur hoste;
Cordis insanos, quibus æstuamus,
Pelle furores.

Summa laus Patri, genitoque Verbo,
Et tibi compar utriusque nexus,
Qui tuo, victor, sata nocte monstra
Lumine terres. Amen.

Communio. Judith 15. Tu glória Jerusalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri, alleluia.

Postcommunio. Prosint nobis, Dómine, quæsumus, ad salútem mentis et córporis sacraménta quæ súmpsimus: ut sicut in beáta Genovéfa te mirábilem prædicámus; sic per ejus suffrágia tuæ sumámus beneficéntiæ largitátem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Postcommunio. Omnípotens ætérnæ Deus, qui creásti et redemísti nos, réspice propítius vota nostra: et sacrifícium salutáris hóstiæ, quod in honórem nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, majestáti tuæ obtúlimus, plácido et benígno vultu suscípere dignéris; ut grátia tua nobis infúsa, sub glorióso nómine Jesu, aeternae  prædestinatiónis titulo gaudeámus nómina nostra scripta esse in cœlis. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

Procession de sortie. Hymne des secondes vêpres (autrefois des laudes) de sainte Geneviève, Gallicæ custos, au propre de Paris; hymne entrée au Bréviaire de Paris de Mgr de Vintimille de 1736. Texte du Fr Pinchon, chanoine régulier de l’Abbaye de Sainte-Geneviève (18th century); traduction versifiée de Charles Coffin (1676-1749), recteur de l’Université de Paris.


✠    ✠    ✠


The Mass of the Most Holy Name of Jesus.

Introitus. Phil. 2, 10-11. In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. Ps. 8, 2. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui unigénitum Fílium tuum constituísti humáni géneris Salvatórem, ei Jesum vocári jussísti: concéde propítius; ut, cujus sanctum nomen venerámur in terris, ejus quoque aspéctu perfruámur in cœlis. Per eúndem Dóminum.

Were the Octave of the Holy Innocents being kept today, it is fascinating to read that there was a proper tone for the chanting of the Epistle Vidi supra montem Sion Agnum stantem in use in France, and that sometimes it was farced i.e. parts of the French version were intercalated with the proper text. Whether it would have been sung also on 4 January, well, I only just noticed the article... but I don't believe M de Villiers addresses the question; regret not noticing this on the feast itself.

Léctio Actuum Apostolorum.
Act. 4, 8-12.
In diébus illis: Petrus, replétus Spíritu Sancto, dixit: Príncipes pópuli et senióres, audíte: Si nos hódie dijudicámur in benefácto hóminis infírmi, in quo iste salvus factus est, notum sit ómnibus vobis et omni plebi Israël: quia in nómine Dómini nostri Jesu Christi Nazaréni, quem vos crucifixístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. Hic est lapis, qui reprobátus est a vobis ædificántibus: qui factus est in caput ánguli: et non est in alio áliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cœlo datum homínibus, in quo opórteat nos salvos fíeri.

Graduale. Ps. 105, 47. Salvos fac nos, Dómine, Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in glória tua. ℣. Isai. 63, 16. Tu, Dómine, Pater noster et Redémptor noster: a sǽculo nomen tuum.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 144, 21. Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja.





In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:

Tractus. Ps. 79, 20 et Cant 2, 14. Dómine, Deus virtútum, converte nos: et osténde fáciem tuam, et salvi érimus: sonet vox tua in áuribus meis. Vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra nimis. ℣. Cant.1, 2. Oleum effúsum nomen tuum, Jesu: ideo adolescéntulæ dilexérunt te.





Tempore autem Paschali omititur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 144, 21. Laudem Dómini loquétur os meum, et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. Allelúja. ℣. Ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini sancto tuo, Jesu, in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 21.
In illo témpore: Postquam consummáti sunt dies octo, ut circumciderétur Puer: vocátum est nomen ejus Jesus, quod vocátum est ab Angelo, priús quam in útero conciperétur.

Credo.

In Missis votivis post Septuasesimam in fine sequentis Offerorii Allelúja omittitur.

Offertorium. Ps. 85, 12 et 5. Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum: quóniam tu, Dómine, suávis et mitis es: et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te, allelúja.





Secreta. Benedíctio tua, clementíssime Deus, qua omnis viget creatúra, sanctíficet, quǽsumus, hoc sacrifícium nostrum, quod ad glóriam nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, offérimus tibi: ut majestáti tuæ placére possit ad laudem, et nobis profícere ad salútem. Per eúndem Dóminum.

P
ræfatio de Nativitáte.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:


Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

In Missis votivis post Septuagesimam in fine sequentis Communionis Allelúja omittitur.

Communio. Ps. 85, 9-10. Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum: quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: tu es Deus solus, allelúja.





Postcommunio. Omnípotens ætérae Deus, qui creásti et redemísti nos, réspice propítius vota nostra: et sacrifícium salutáris hostiae, quod in honórem nóminis Fílii tui, Dómini nostri Jesu Christi, majestáti tuæ obtúlimus, plácido et benígno vultu suscípere dignéris; ut grátia tua nobis infúsa, sub glorióso nómine Jesu, ætérnæ prædestinatiónis titulo gaudeámus nómina nostra scripta esse in cœlis. Per eúndem Dóminum.


✠    ✠    ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Festo Sanctissimi Nominis Iesu, In Octava Sanctorum Martyrum Innocentium, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile



Comments