Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum Sanctórum tuórum patrocínio supplicántem: ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére; et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum.
Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam beátum Canútum regem martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: concéde propítius; ut, sicut ipse Domínicæ passiónis imitátor fuit, ita nos, per ejus vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Per eúndem Dóminum.
Today is Monday in the 2nd week post Epiphaniam, the feast of the Martyrs Saints Marius, Martha, Audifax, and Abachus. The Mass is Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei. The feast of Saint Canute, King and Martyr, is commemorated; the Mass is In virtute tua Domine.
At Le Barroux, the Mass 'for the Unity of the Church' was sung, with commemoration of the Holy Martyrs. This may be the votive Mass ad tollendum schisma in the Missale Romanum, that is Salvos nos fac Dominus Deus noster. But, since I am up and about as early as I am for my first Welsh class, I had forgotten that it would be the live-stream I'm viewing: nor was I paying enough attention when I turned the machine on to notice that the Introit was being sung and not the hymn at Terce. It is the Gospel lesson Sublevatis Jesus oculis in caelum. Hmm. And the Offertory Det vobis Deus idípsum sápere in altérutrum. But I must attend to pre-class nonsense now.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 13th day before the Kalends of February.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 13th day before the Kalends of February.
I will include the Mass Salvos nos fac Dominus Deus noster here, which at Le Barroux is used as the Mass ad unitatem Ecclesiae, with the commemoration of the four Holy Martyrs.
M l'Abbé Cuchet, at Saint-Eugène, celebrated Holy Mass today although I couldn't tell whose (white vestments; he did commemorate both the four Martyrs and then Saint Canute) or which one. I believe it was of Saint Guillaume de Bourges, who died in 1209. Nominis.fr and Wikipedia both give his feast, however, as January 10. Hmm.
Introitus. Ps. 105, 47. Salvos nos fac, Dómine, Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid.,1.
Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. ℣. Glória Patri.
Kyrie.
Oratio. Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 1-7 et 13-21.
Fratres: Obsecro vos, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte, et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus, et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi: ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte. Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítia, in operatiónem immundítiæ omnis, in avarítiam. Vos autem non ita didicístis Christum: si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 121, 6-7. Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: et abundántia diligéntibus te. ℣. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 75, 2-4. Notus in Judǽa Deus, in Israël magnum nomen ejus. ℣. Et factus est in pace locus ejus, et habitátio ejus in Sion. ℣. Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium, et bellum.
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 147, 12. Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúja. ℣. Ibid., 14. Quid pósuit fines tuos pacem, et ádipe fruménti sátiat te. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 17, 1 et 11-23.
In illo témpore: Sublevátis Jesus oculis in cœlum, dixit: Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi: ut sint unum, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo. Quos dedisti mihi, custodívi: et nemo ex eis périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio: et hæc loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus eos ódio hábuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctífica eos in veritáte. Sermo tuus véritas est. Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctíficat! in veritáte. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditóri sunt per verbum eórum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misísti. Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum.
Offertorium. Rom. 15, 5-6. Det vobis Deus idípsum sápere in altérutrum: ut unánimes uno ore honorificétis Deum nostrum. (T.P. Allelúja.)
Secreta. Múnera hæc pro unióne pópuli christiáni tibi, Dómine, oblata sanctífica: per quæ unitátis et pacis in Ecclésia tua nobis dona concédas. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. 1. Cor. 10, 17. Unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes, qui de uno pane et de uno cálice participámus. (T.P. Allelúja.)
Postcommunio. Hæc tua, Dómine, sumpta sacra commúnio: sicut fidélium in te uniónem præsígnat; sic in tua Ecclésia unitátis, quaesumus, operétur efféctum. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
The Mass of the Holy Martyrs Saints Marius, Martha, Audifax and Abachus.
Introitus. Ps. 67, 4. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei et delecténtur in lætítia. Ps. ibid., 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum Sanctórum tuórum patrocínio supplicántem: ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére; et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum.
Oratio. Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam beátum Canútum regem martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: concéde propítius; ut, sicut ipse Domínicæ passiónis imitátor fuit, ita nos, per ejus vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Per eúndem Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 32-38.
Fratres: Rememorámini prístínos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum; et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.
Graduale. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ. ℣. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. ℣. Eúntes ibant et flébant, mitténtes semina sua. ℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
Secreta. Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi gratæ sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuæ propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.
Secreta. Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus sollemnitáte defértur. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.
Postcommunio. Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placatus: præsta, quǽsumus; ut, quæ temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Canúto Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 24, 3-13.
In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? Et respóndens Jesus,
dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prǽlia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertorium. Ps. 128, 7. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri

--solesmes.png)
--solesmes.png)

--solesmes.png)

Comments
Post a Comment