Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus Innocens mánibus et mundo corde...

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis prǽmia largiátur. Per Dóminum.

Festína, quǽsumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnæ virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt: Qui vivis et regnas.









 

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 1:26-38.
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi.
Liber 2 in Lucam.
Latent quidem divína mystéria, nec fácile, juxta prophéticum dictum, quisquam hóminum potest scire consílium Dei. Sed tamen ex céteris factis, atque præcéptis Dómini Salvatóris póssumus intellégere, et hoc propensióris fuísse consílii, quod ea potíssimum elécta est, ut Dóminum páreret, quæ erat desponsáta viro. Cur autem non ántequam desponsarétur, impléta est? Fortásse ne dicerétur quod concéperat ex adultério. Et bene utrumque posuit Scriptura, ut et desponsata esset, et virgo: virgo, ut expers virilis consortii videretur: desponsata, ne temeratae virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptelae videretur insigne praeferre. Maluit autem Dominus aliquos de suo ortu quam de matris pudore dubitare.

Et ingréssus ad eam Angelus. Disce vírginem móribus, disce vírginem verecúndia, disce oráculo, disce mystério. Trepidáre vírginum est, et ad omnes viri affátus veréri. Discant mulíeres propósitum pudóris imitári. Sola in penetrálibus, quam nemo virórum víderit, solus Angelus repérerit: sola sine cómite, sola sine teste, ne quo degénere depravarétur affátu, ab Angelo salutátur. Disce, virgo, verborum vitare lasciviam: Maria etiam salutationem angeli verebatur. Erat tamen, inquit, cogitans, qualis esset haec salutatio. Et ideo cum verecundia; quia pavebat: cum prudentia; quia benedictionis novam formulam mirabatur, quae nusquam lecta est, nusquam ante comperta. Soli Mariae haec salutatio servabatur. Bene enim sola gratia plena dicitur, quae sola gratiam quam nulla alia meruerat, consecuta est, ut gratiae repleretur auctore.

Quo modo fiet istud; quoniam virum non cognovi? Incredibilis et inaudita generatio ante audiri debuit, ut crederetur. Virginem parere, divini est signum mysterii, non humani. Denique, accipe, inquit, tibi signum: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium. Legerat hoc Maria, ideo credidit futurum: sed quomodo fieret, ante non legerat; non enim quemadmodum fieret, vel tanto prophetae fuerat revelatum. Tanti namque mandati mysterium non hominis fuit, sed angeli ore promendum. Hodie primum auditur: Spiritus sanctus superveniet in te. Et auditur, et creditur. Denique: Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. Vide humilitatem, vide devotionem, ancillam se dicit Domini, quae mater eligitur: nec repentino exaltata promisso est, simul ancillam dicendo, nullam sibi praerogativam tantae gratiae vindicavit, quae faceret quod juberetur.


Today is Wednesday in the 3rd week of Advent, a feria maior, and it is the first of the Ember Days of the season; the Mass is Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum. The Schola Sainte-Cécile's page for today is here and the livret for Holy Mass is here

Had forgotten until I saw that M de Villiers reminded us but this Mass has traditionally been called the Messe d'Or: it is the Mass de tempore the Gospel of which proclaims the Annunciation of Our Lady, Missus est Angelus Gabriel a Deo. I note that at Le Barroux the Lord Abbot continues in the footsteps of his holy and venerable predecessors (e.g. Saint Bernard, here and here) and today makes a sermon in chapter on this holy Gospel lesson, and see that Gregory DiPippo has posted on this Golden Mass at New Liturgical Movement. 

At Vespers today begins the grand series of the 'O' Antiphons that accompany the chanting of Our Blessed Lady's Magnificat between now and the Vigil of Our Lord's Nativity. Their number varied in some places prior to the imposition of the Breviarium Romanum in Pius V's reign, depending on the local Use and tradition, beginning before the 17th in such cases.

O Sapiéntia, * quæ ex ore Altíssimi prodiísti, attíngens a fine usque ad finem, fórtiter suavitérque dispónens ómnia: veni ad docéndum nos viam prudéntiæ.





When I first saw Noël Akchoté's guitar settings (Palestrina, Morales, Pérotin!) on Spotify years ago I dismissed them out of hand, really, but he is evidently a serious musician so I regret that act of prejudice. And the fact is that a good part of the time I had rather him and his guitar (his acoustic guitar but...) at the parish than the dross that too often is performed there; one of my new year's resolutions, however, is to try to change my way of perceiving the liturgical music at Saint Mary's: they are after all good-intentioned... et cetera. And there is a new organist (new, anyway, since the last time I indulged my feelings here) but not a new music director. We shall see how well I fare at this in the coming months. The fact that it is insisted for some reason to follow the Pauline Rite at every Mass makes the challenge more difficult but there are many churches that do this without also subjecting the people to 'OCP dreck'.


Statio ad Sanctam Mariam majorem


Introitus. Is. 45, 8. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. Ps. 18, 2. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. ℣. Glória Patri.





Post Kýrie, eléison, immediate dicitur: Orémus. Flectámus genua. ℞. Leváte.

Oratio. Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis prǽmia largiátur. Per Dóminum.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Is. 2. 2–5.
In diébus illis: Dixit Isaias Prophéta: Erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Jacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis ejus: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Jerúsalem. Et judicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces. Non levábit gens contra gentem gládium: nec exercebúntur ultra ad prǽlium. Domus Jacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini, Dei nostri.

Graduale. Ps. 23, 7, 3 et 4. Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles: et introíbit Rex glóriæ, ℣. Quis ascéndet in montem Dómini? aut quis stabit in loco sancto ejus Innocens mánibus et mundo corde.





Hic dicitur ℣. Dóminus vobíscum, sine Flectámus génua. Orémus.

Oratio. Festína, quǽsumus, Dómine, ne tardáveris, et auxílium nobis supérnæ virtútis impénde: ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt: Qui vivis et regnas.

Lectio Isaíæ Prophétæ.
Is. 7, 10–15.
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium,
et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.

Graduale. Ps. 144, 18 et 21. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte. ℣. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam.
Luc. 1, 26–38.
In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne
tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua:
et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Offertorium. Is. 35, 4. Confortámini, et jam nolite timére: ecce enim, Deus noster retríbuet judícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.





Secreta. Accépta tibi sint, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempiterna promíssa perdúcant. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Is. 7, 14. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.





Postcommunio. Salutáris tui, Dómine, munere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cujus lætámur gustu, renovémur efféctu. Per Dóminum.


 ✠   ✠   ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Comments