Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóquia tua, quasi qui invénit spólia multa...
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beátæ Luciæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.
Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.
Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum vivit.
Lúcia virgo Syracusana, genere et christiana fide ab infántia nobilis, una cum matre Eutychia, quæ sánguinis fluxu laborabat, Cátanam ad venerándum corpus beátæ Agathæ venit: quæ ad ejus sepúlcrum cum suppliciter orasset, Agathæ intercessióne matri sanitátem impetrávit. Statim vero matrem exorávit, ut quam dotem sibi datura esset, Christi paupéribus tribui paterétur. Ut ígitur Syracusas rediit, omnem pecúniam, quam ex facultátibus venditis redegerat, paupéribus distríbuit.
Quod ubi rescivísset is, cui eam paréntes contra Vírginis voluntátem desponderant, apud Paschasium præfectum Lúciam, quod christiana esset, accusávit. Quam ille cum nec precibus, nec minis ad cultum idolórum posset perducere; immo tanto magis incensam vidéret ad celebrandas christianæ fidei laudes, quanto magis ipse eam a senténtia avértere conabátur: Cessábunt, inquit, verba, cum ventum erit ad verbera. Cui Virgo: Dei servis verba deésse non possunt, quibus a Christo Dómino dictum est: Cum steteritis ante reges et præsides, nolíte cogitare quómodo aut quid loquámini; dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini; non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Sanctus, qui lóquitur in vobis.
Quam cum Paschasius interrogasset, Estne in te Spíritus Sanctus? respóndit: Caste et pie vivéntes templum sunt Spíritus Sancti. At ille, Jubébo te ad lupánar duci, ut te Spíritus Sanctus déserat. Cui virgo: Si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicábitur ad corónam. Quare Paschasius ira inflammatus, Lúciam eo trahi jussit, ubi ejus virginitas violarétur: sed divinitus factum est, ut firma virgo ita consísteret, ut nulla vi de loco dimoveri posset. Quam ob rem præfectus circum ipsam, pice, resína, ac fervénti oleo perfusam, ignem accéndi imperávit: sed cum ne flamma quidem eam læderet, multis tormentis excruciátæ guttur gládio transfígitur. Quo vulnere accepto, Lúcia prædícens Ecclésiæ tranquillitátem, quæ futura erat Diocletiáno et Maximiáno mórtuis, Idibus Decembris spíritum Deo réddidit. Cujus corpus Syracusis sepúltum, deínde Constantinopolim, postremo Venetias translátum est.
Today is Saturday in the 2nd week of Advent, the 6th day infra Octavam Conceptionis Immaculatae, and is the feast of the Virgin and Martyr Saint Lucia. Her Mass is Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. And so far as I can tell from the ordo, this feast itself is celebrated at Le Barroux (not a commemoration only i.e. the Mass Rorate coeli laetare is not sung).
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 19th day before the Kalends of January.
Introitus. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiae præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.
The Roman Martyrology today, for tomorrow the 19th day before the Kalends of January.
Introitus. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiae præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.
Oratio. Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beátæ Luciæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.
Oratio. Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.
Oratio. Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum vivit.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 10, 17-18; 11, 1-2.
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me:
ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.
Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ
habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum coelorum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cœlórum sagénæ, missæ in mare et ex omni génere píscium cóngregant. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium. Ps. 44, 15-16. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.
Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuorum honore Sanctórum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.
Secreta. Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculatae Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. Per Dóminum.
Secreta. Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et, ubi nulla suppétunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis. Per Dóminum.
Præfatio.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 118, 161-162. Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóquia tua, quasi qui invénit spólia multa.
Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollemnia celebrámus. Per Dóminum.
Postcommunio. Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beatae beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti. Per Dóminum.
Postcommunio. Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, huius participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cœléstia. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri




--solesmes.png)


Comments
Post a Comment