O Rex géntium, et desiderátus eárum, lapísque anguláris, qui facis útraque unum: veni, et salva hóminem, quem de limo formásti...
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret: Qui vivis et regnas.
Da nobis, quǽsumus, Dómine, beáti Apóstoli tui Thomæ sollemnitátibus gloriári: ut ejus semper et patrocíniis sublevémur; et fidem cóngrua devotióne sectémur. Per Dóminum.
Today is Monday in the 4th week of Advent. It is the transferred feast of the Apostle Saint Thomas, whose Mass is Mihi autem nimis honorati sunt amici tui Deus. This will perhaps be said at Saint-Eugène but certainly at Le Barroux the conventual Mass is that of the 4th Sunday of Advent, Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum.
The grand antiphon, antiphona maior, at the Magnificat at Vespers today (Vespers of the feast is followed by the commemoration of the Advent feria maior).
The grand antiphon, antiphona maior, at the Magnificat at Vespers today (Vespers of the feast is followed by the commemoration of the Advent feria maior).
O Rex géntium, et desiderátus eárum, lapísque anguláris, qui facis útraque unum: veni, et salva hóminem, quem de limo formásti.
The Roman Martyrology for today, for tomorrow the 10th day before the Kalends of January.
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confórtátus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Da nobis, quǽsumus, Dómine, beáti Apóstoli tui Thomæ sollemnitátibus gloriári: ut ejus semper et patrocíniis sublevémur; et fidem cóngrua devotióne sectémur. Per Dóminum.
Oratio. Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret: Qui vivis et regnas.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 2, 19-22.
Fratres: Jam non estis hóspites et ádvenæ: sed estis cives sanctórum et doméstici Dei: superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu: in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
Graduale. Ps. 138, 17-18. Nimis honorati sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. ℣. Dinumerábo eos, et super arenam multiplicabúntur.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 20, 24-29.
In illo témpore: Thomas, unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei alii discípuli: Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi videre in mánibus ejus
fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomæ: Inter dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidísti: beáti, qui non vidérunt, et crediderunt.
Credo.
Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Secreta. Débitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Thomæ Apóstoli, in nobis tua múnera tueáris, cujus honoránda confessióne laudis tibi hóstias immolámus. Per Dóminum.
Secreta. Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Joann. 20, 27. Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum: et noli esse incrédulus, sed fidélis.
Postcommunio. Adésto nobis, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Thoma Apóstolo, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.
Postcommunio. Sumptis munéribus, quǽsumus, Dómine: ut, cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus. Per Dóminum.
In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post Graduale, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. ℣. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. ℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri


--solesmes.png)
--vatican.png)

--solesmes.png)


Comments
Post a Comment