Cum ortus fúerit sol de cælo, vidébitis Regem regum procedéntem a Patre, tamquam sponsum de thálamo suo...
Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.
Today is the Vigil of the Nativity of Our Blessed Lord Jesus Christ and the Mass is Hodie scietis quia veniet Dominus.
The beginning of the Roman Martyrology today, for tomorrow December 25, the 8th day before the Kalends of January, the Nativity of Our Blessed Lord and Savior Jesus Christ.
The beginning of the Roman Martyrology today, for tomorrow December 25, the 8th day before the Kalends of January, the Nativity of Our Blessed Lord and Savior Jesus Christ.
Anno a creatióne mundi, quando in princípio Deus creávit cælum et terram, quinquiés millésimo centésimo nonagésimo nono; a dilúvio autem, anno bis millésimo nongentésimo quinquagésimo séptimo; a nativitáte Abrahæ, anno bis millésimo quintodécimo; a Móyse et egréssu pópuli Israël de Ægýpto, anno millésimo quingentésimo décimo; ab unctióne David in Regem, anno millésimo trigésimo secúndo; Hebdómada sexagésima quinta, juxta Daniélis prophétiam; Olympíade centésima nonagésima quarta; ab urbe Roma cóndita, anno septingentésimo quinquagésimo secúndo; anno Impérii Octaviáni Augústi quadragésimo secúndo, toto Orbe in pace compósito, sexta mundi ætáte, Jesus Christus, ætérnus Deus æterníque Patris Fílius, mundum volens advéntu suo piíssimo consecráre, de Spíritu Sancto concéptus, novémque post conceptiónem decúrsis ménsibus [Hic vox elevatur, et omnes genua flectunt] in Béthlehem Judæ náscitur ex María Vírgine factus Homo. [Hic autem in priori voce dicitur, et in tono passionis:] Natívitas Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem.
Statio ad Sanctam Mariam majorem.
Introitus. Exodi 16, 6 et 7. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Ps. 23, 1. Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. ℣. Glória Patri.
Kyrie.
Oratio. Deus, qui nos redemptiónis nostræ ánnua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque Júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.
Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli ad Romános.
Rom. 1, 1-6.
Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per Prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectióne mortuórum Jesu Christi, Dómini nostri: per quem accépimus grátiam, et apostolátum ad obœdiéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi, Dómini nostri.
Graduale. Exodi 16, 6 et 7. Hódie sciétis, quia véniet Dóminus et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. ℣. Ps. 79, 2-3. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse.
Non dicitur Allelúja cum sequenti Versu, nisi hæc Vigilia venerit in Dominica.
Allelúja, allelúja, ℣. Crástina die delébitur iníquitas terræ: et regnábit super nos Salvátor mundi. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthǽum.
Matth, 1, 18-21.
Cum esset desponsáta Mater Jesu Maria Joseph, ántequam convenírent, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Si venerit in Dominica, dicitur Credo.
Offertorium. Ps. 23, 7. Tóllite portas, principes, vestras: et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Secreta. Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: Qui tecum.
Præfatio communis: sed si venerit in Dominica, dicitur de Sanctissima Trinitate.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Is. 40, 5. Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri






Comments
Post a Comment