Officium Beatae Caeciliae Virginis et Martyris





I will try to get to the post-Matins Hours later on....

AD VESPERAS

V. Deus + in adjutórium meum inténde. R. Dómine, ad adjuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.

Ant. Cantántibus órganis.

Psalmus 109

Ant. Cantántibus órganis, Cæcília Dómino decantábat, dicens: Fiat cor meum immaculátum, ut non confúndar.

Ant. Valeriánus.

Psalmus 112

Ant. Valeriánus in cubículo Cæcíliam cum Angelo orántem invénit.

Ant. Cæcília.

Psalmus 121

Ant. Cæcília fámula tua, Dómine, quasi apis tibi argumentósa desérvit.

Ant. Benedíco te.

Psalmus 126

Ant. Benedíco te, Pater Dómini mei Jesu Christi, quia per Fílium tuum ignis exstínctus est a látere meo.

Ant. Triduánas.

Psalmus 147

Ant. Triduánas a Dómino popósci indúcias, ut domum meam ecclésiam consecrárem.

Capitulum 
2 Cor 10:17-18

Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. R. Deo grátias.

Hymnus

Jesu, coróna Vírginum,
Quem Mater illa cóncipit
Quæ sola Virgo párturit,
Hæc vota clemens áccipe:

Qui pascis inter lília
Septus choréis Vírginum,
Sponsus decórus glória
Sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, Vírgines
Sequúntur, atque láudibus
Post te canéntes cúrsitant,
Hymnósque dulces pérsonant;

Te deprecámur lárgius,
Nostris adáuge sénsibus
Nescíre prorsus ómnia
Corruptiónis vúlnera.

Laus, honor, virtus, glória
Deo Patri et Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.

V. Spécie tua et pulchritúdine tua. R. Inténde, próspere procéde, et regna.

Ant. Est secrétum.
Luc. 1:46-55

Ant. Est secrétum, Valeriáne, quod tibi volo dícere: Angelum Dei hábeo amatórem, qui nímio zelo custódit corpus meum.

Preces Feriales omittitur.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus. Deus, qui nos ánnua beátæ Cæcíliæ Vírginis et Mártyris tuæ solemnitáte lætíficas: da, ut, quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

Suffragium Tridentinum

De Beata Maria

Ant. Sancta María, succúrre míseris, juva pusillánimes, réfove flébiles, ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum juvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam commemoratiónem.

V. Ora pro nobis sancta Dei Génitrix. R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus. Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. 

De Apostolis

Ant. Petrus Apóstolus, et Paulus Doctor Géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam Dómine.

V. Constítues eos príncipes super omnem terram. R. Mémores erunt nóminis tui Dómine.

Orémus. Deus, cujus déxtera beátum Petrum ambulántem in flúctibus, ne mergerétur, eréxit, et coapóstolum ejus Paulum tértio naufragántem de profúndo pélagi liberávit: exáudi nos propítius, et concéde; ut ambórum méritis, æternitátis glóriam consequámur.

[The third commemoration, of the Patron here, is always omitted since the Patron, however you look at it, is Our Lady.]

De Pace

Ant. Da pacem Dómine in diébus nostris, quia non est álius, qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus noster.

V. Fiat pax in virtúte tua. R. Et abundántia in túrribus tuis.

Orémus. Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino. R. Deo grátias.

V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace. R. Amen.

AD MATUTINAS

V. Dómine, lábia ++ mea apéries. R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

V. Deus + in adjutórium meum inténde. R. Dómine, ad adjuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.

Invitatorium 

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Vírginum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus 

Vírginis Proles, Opiféxque Matris,
Virgo quem gessit, peperítque Virgo:
Vírginis festum cánimus trophǽum
Accipe votum.

Hæc tua Virgo dúplici beáta
Sorte, dum gestit frágilem domáre
Córporis sexum, dómuit cruéntum
Corpóre sæclum.

Unde nec mortem, nec amíca mortis
Sæva pœnárum génera pavéscens,
Sánguine fuso méruit sacrátum
Scándere cælum.

Hujus obténtu, Deus alme, nostris
Parce jam culpis, vítia remíttens,
Quo tibi puri resonémus almum
Péctoris hymnum.

Glória Patri genitǽque Proli,
Et tibi compar utriúsque semper
Spíritus alme, Deus unus, omni
Témpore sæcli.
Amen.

Nocturnus I.

Ant. Cæcília virgo.

Psalmus 8

Ant. Cæcília virgo Almáchium superábat: Tibúrtium et Valeriánum ad corónas vocábat.

Ant. Expánsis mánibus.

Psalmus 18 

Ant. Expánsis mánibus orábat ad Dóminum, ut eam eríperet de inimícis.

Ant. Cilício.

Psalmus 23 

Ant. Cilício Cæcília membra domábat, Deum gemítibus exorábat.

V. Spécie tua et pulchritúdine tua. R. Inténde, próspere procéde, et regna.

Pater noster...

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem: R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. R. Amen.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. R. Amen.

Lectio 1

De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 7:25-31
25 De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis.
26 Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.
27 Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem.
28 Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco.
29 Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint;
30 Et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes;
31 Et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. Cantántibus órganis, Cæcília virgo in corde suo soli Dómino decantábat, dicens: * Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar. V. Biduánis et triduánis jejúniis orans, commendábat Dómino quod timébat. R. Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. R. Amen.

Lectio 2
1 Cor 7:32-35
32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo.
33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri; et divísus est.
34 Et múlier innúpta et virgo cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro.
35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico, non ut láqueum vobis iníciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. O beáta Cæcília, quæ duos fratres convertísti, Almáchium judicem superásti, * Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrásti. V. Quasi apis argumentosa Dómino deservísti. 
R. Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrásti.

V. Jube, domne, benedícere. 
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. R. Amen.

Lectio 3
1 Cor 7:36-40
36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri; quod vult fáciat: non peccat, si nubat.
37 Nam, qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit.
38 Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit; et qui non jungit, mélius facit.
39 Múlier alligáta est legi quanto témpore, vir ejus vivit. Quod, si dormíerit vir ejus, liberáta est; cui vult nubat, tantum in Dómino.
40 Beátior autem erit, si sic permánserit, secúndum meum consílium; puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. Virgo gloriósa semper Evangélium Christi gerébat in péctore, et non diébus neque nóctibus vacábat * A collóquiis divínis et oratióne. V. Expánsis mánibus, orábat ad Dóminum, et cor ejus igne cælésti ardébat. R. A collóquiis divínis et oratióne. V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. A collóquiis divínis et oratióne.

Nocturnus II.

Ant. Dómine Jesu Christe.

Psalmus 44 

Ant. Dómine Jesu Christe, seminátor casti consílii, súscipe séminum fructus, quos in Cæcília seminásti.

Ant. Beáta Cæcília.

Psalmus 45 

Ant. Beáta Cæcília dixit ad Tibúrtium: Hódie te fáteor meum cognátum, quia amor Dei te fecit esse contemptórem idolórum.

Ant. Fiat, Dómine.

Psalmus 47 

Ant. Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar.

V. Adjuvábit eam Deus vultu suo. R. Deus in médio ejus, non commovébitur.

Pater Noster... 

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem: R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. R. Amen.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. R. Amen.

Lectio 4

Cæcília, Virgo Romana, nobili genere nata, a prima ætate christianæ fidei præceptis instituta, virginitátem suam Deo vovit. Sed, cum póstea, contra suam voluntátem, data esset in matrimónium Valeriáno, prima nuptiárum nocte hunc cum eo sermónem hábuit: Ego, Valeriane, in Angeli tutela sum, qui virginitátem meam custódit; quare ne quid in me committas, quo ira Dei in te concitétur. Quibus verbis commótus Valerianus, illam attingere non est ausus; quin étiam addidit se in Christum crediturum, si eum Angelum vidéret. Cui Cæcília cum sine baptismo negaret id fíeri posse, incénsus cupiditate vidéndi Angelum, se baptizari velle respóndit. Quare hortatu Vírginis ad Urbanum Papam, qui propter persecutiónem in Mártyrum sepúlcris via Appia latebat, veniens, ab eo baptizátur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. Cilicio Cæcília membra domabat, Deum gemítibus exorabat, * Tiburtium et Valerianum ad corónas vocábat. V. Hæc est Virgo sapiens, et una de número prudéntum. R. Tiburtium et Valerianum ad corónas vocabat.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. R. Amen.

Lectio 5

Inde ad Cæciliam reversus, orántem et cum ea Angelum divino splendore fulgentem invénit. Quo aspectu obstupefactus, ut primum ex timóre confirmátus est, Tiburtium fratrem suum accersit; qui, a Cæcília Christi fide imbutus et ab eodem Urbano baptizatus, ipse étiam ejusdem Angeli, quem frater ejus viderat, aspectu dignátus est. Uterque autem paulo post, Almachio præfecto, constanter martyrium subiit. Qui mox Cæciliam comprehéndi imperat, ab eáque primum, ubi Tiburtii et Valeriáni facultates sint, exquirit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. Cæcíliam intra cubiculum orántem invénit, et juxta eam stantem Angelum Dómini: * Quem videns Valerianus, nimio terróre correptus est. V. Angelus Dómini descéndit de cælo, et lumen refulsit in habitáculo. R. Quem videns Valerianus, nimio terróre correptus est.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.

Lectio 6

Cui, cum Virgo ómnia illórum paupéribus distributa esse respondísset, eo furóre concitátus est, ut eam, in ipsíus ædes reductam, in balneo comburi jusserit. Quo in loco cum diem noctemque ita fuísset ut ne flamma quidem illam attingeret, eo immissus est carnifex, qui ter secúri ictam, cum caput abscindere non potuísset, semivivam relíquit. Illa triduo post, sextodecimo Kalendas Octobris, Alexandro imperatóre, duplici virginitátis et martyrii palma decorata, evolávit in cælum. Cujus corpus ab ipso Urbano Papa in Callísti cœmeterio sepúltum est, in ejus ædibus ecclésia ipsíus Cæcíliæ consecrata. Ejus et Urbani ac Lucii Pontificum, Tiburtii, Valeriáni et Maximi corpora, a Paschali primo Pontifice inde transláta in Urbem, in eádem sanctæ Cæcíliæ ecclésia cóndita sunt.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dómine Jesu Christe, pastor bone, seminator casti consílii, suscipe seminum fructus quos in Cæcília seminásti: * Cæcília famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit. V. Nam sponsum, quem quasi leónem ferocem accepit, ad te quasi agnum mansuetíssimum destinávit. R. Cæcília famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit. V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Cæcília famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit.

Nocturnus III.

Ant. Crédimus Christum.

Psalmus 95 

Ant. Crédimus Christum Fílium Dei verum Deum esse, qui sibi talem elégit fámulam.

Ant. Nos sciéntes.

Psalmus 96

Ant. Nos sciéntes sanctum nomen ejus, omníno negáre non póssumus.

Ant. Tunc Valeriánus.

Psalmus 97 

Ant. Tunc Valeriánus perréxit, et signo quod accéperat, invénit sanctum Urbánum.

V. Elégit eam Deus, et præelégit eam.
R. In tabernáculo suo habitáre facit eam.

Pater Noster...

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem: R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. R. Amen.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. R. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 25:1-13
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile erit regnum cælórum decem virgínibus, quæ, accipiéntes lampades suas, exiérunt obviam sponso et sponsæ. Et réliqua.

Homilía sancti Joánnis Chrysóstomi
Homilia 79 in Matth., post initium
Quam ob causam in persona vírginum hanc parábolam profert, nec qualemcúmque personam sine discrimine súbjicit? Magna quædam de virginitate disserúerat dicens: Sunt eunuchi, qui seipsos castravérunt propter regnum cælórum; et, Qui potest cápere, capiat. Nec ignorabat, de virginitate magnam esse vulgo existimatiónem, quippe cum sit ea res natúra sublimis: quod inde patet, quia neque in veteri Testaménto a priscis illis sanctisque viris culta fuit, et in novo nulla legis necessitate jubétur. Non enim id imperávit, sed fidelium voluntáti permisit. Unde et Paulus ait: De virgínibus autem præcéptum Dómini non habeo; et laúdo quidem eum, qui hoc sectátur institutum, nolentem autem non cogo, neque eam rem præcéptum facio.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. Beáta Cæcília dixit Tiburtio: Hodie te fateor meum esse cognátum, quia amor Dei te fecit esse * Contemptórem idolórum. V. Sicut enim amor Dei mihi tuum fratrem conjugem fecit, ita te mihi cognátum fecit esse. R. Contemptórem idolórum.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Cujus festum cólimus, ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum. R. Amen.

Lectio 8

Quóniam ígitur et magna res erat, ac de ea apud multos magna erat existimátio, ne quis, ea perfécta, se totum perfécisse putaret ac cetera negligeret, hanc parábolam pósuit; ut osténderet, virginitátem, quamvis cetera habeat, si misericórdiæ bonis carúerit, cum fornicatóribus éjici. Ac mérito quidem inhumanum ac misericórdia carentem cum illis cóllocat; fornicator enim córporum, istæ vero pecuniárum cupiditate vincúntur. Non est autem córporum et pecuniæ par cupiditas; sed acrior multo atque vehementior illa córporum est. Quanto ígitur cum imbecilliore luctántur, tanto minus venia dignæ sunt, si vincántur. Idcirco étiam fatuas appellávit; quóniam, majori certamine superato, in facilióre totum perdidérunt.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

R. Cæcília me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum antístitem; * Quia ad ipsum habeo secreta quæ pérferam. V. Tunc Valerianus perréxit, et, signo quod acceperat, invénit sanctum Urbanum. R. Quia ad ipsum habeo secreta quæ pérferam.V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Quia ad ipsum habeo secreta quæ pérferam.

V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. R. Amen.

Lectio 9

Lámpades autem hoc loco illud ipsum virginitátis domum appellat et sanctimoniæ puritátem; óleum vero benignitátem, eleemosynam, impensum indigéntibus auxílium. Tardante autem sponso dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Non parvum témporis rursus spatium interjectum osténdit, ut discipulos, regnum ipsíus mox futurum exspectántes, ab ea opinióne dedúceret; id enim illi sperábant: quapropter crebro ab hujusmodi eos spe révocat. Ad hoc, illud quoque índicat, somnum quemdam esse mortem. Dormiérunt, inquit; media autem nocte clamor factus est: vel, ut in eádem parábola persistat, vel rursus osténdit in nocte futuram esse resurrectiónem. Clamórem étiam Paulus commemorat, dicens: In jussu, in voce Archangeli, in novíssima tuba descéndet de cælo.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória munerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Dicto Hymno « Te Deum » aut nono vel tertio Responsorio ejus loco ponitur, statim inchoantur Laudes, præterquam in Nocte Nativitatis Domini; quia tunc dicitur Oratio, postea celebratur Missa, ut suo loco notatur.

AD LAUDES

V. Deus + in adjutórium meum inténde. R. Dómine, ad adjuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.

Ant. Cantántibus órganis.

Psalmus 92

Ant. Cantántibus órganis, Cæcília Dómino decantábat, dicens: Fiat cor meum immaculátum, ut non confúndar.

Ant. Valeriánus.

Psalmus 99

Ant. Valeriánus in cubículo Cæcíliam cum Angelo orántem invénit.

Ant. Cæcília.

Psalmus 62 

Psalmus 66 

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Cæcília fámula tua, Dómine, quasi apis tibi argumentósa desérvit.

Ant. Benedíco te.

Canticum
Dan 3:57-88, 56

Ant. Benedíco te, Pater Dómini mei Jesu Christi, quia per Fílium tuum ignis exstínctus est a látere meo.

Ant. Triduánas.

Psalmus 148 
Psalmus 149
Psalmus 150
.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Triduánas a Dómino popósci indúcias, ut domum meam ecclésiam consecrárem.

Capitulum 
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. R. Deo grátias.

Hymnus 

Jesu, coróna Vírginum,
Quem Mater illa cóncipit
Quæ sola Virgo párturit,
Hæc vota clemens áccipe:

Qui pascis inter lília
Septus choréis Vírginum,
Sponsus decórus glória
Sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, Vírgines
Sequúntur, atque láudibus
Post te canéntes cúrsitant,
Hymnósque dulces pérsonant;

Te deprecámur lárgius,
Nostris adáuge sénsibus
Nescíre prorsus ómnia
Corruptiónis vúlnera.

Laus, honor, virtus, glória
Deo Patri et Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.

V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis. R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Canticum

Ant. Dum auróra.

Luc. 1:68-79

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dum auróra finem daret, Cæcília exclamávit dicens: Eja, mílites Christi, abjícite ópera tenebrárum et induímini arma lucis.

Preces Feriales omittitur

V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.

Orémus. Deus, qui nos ánnua beátæ Cæcíliæ Vírginis et Mártyris tuæ solemnitáte lætíficas: da, ut, quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

Commemorationes et conclusio ut supra ad Vesperas.


Comments