Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in proelio: ut non pereámus in treméndo judício, alleluia...

 Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.







Today is Monday in the 16th week post Pentecosten, the 1st of October, and the feast of the Dedication of Archangel Saint Michael (of the Archangels Michael, Gabriel, and Raphael in the Pauline Rite). The Mass (celebrated at both Le Barroux and Saint-Eugène) is Benedicite Dominum omnes Angeli eius. The Schola Sainte-Cécile's page for today is here; the livret for Holy Mass is here.

The Roman Martyrology today, for tomorrow September 30, the day before the Kalends of October, pridie Kalendas.

Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Benedic, ánima mea. Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui, miro órdine, Angelórum ministéria hominúmque dispénsas: concéde propítius; ut, a quibus tibi ministrántibus in cœlo semper assístitur, ab his in terra vita nostra muniátur. Per Dóminum.

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 1, 1-5.
In diébus illis: Significávit Deus, quæ opórtet fíeri cito, mittens per Angelum suum servo suo Joánni, qui testimónium perhíbuit verbo Dei, et testimónium Jesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et audit verba prophetíæ hujus: et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. Joánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia. Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est: et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni ejus sunt: et a Jesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ, qui diléxit nos et lavit nos a peccátis nostris in sánguine suo.

Graduale. Ps. 102, 20 et 1. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V. Benedic, ánima mea, Dóminum, et ómnia interióra mea, nomen sanctum ejus.





Allelúja, allelúja. V. Sancte Míchaël Archángele, defénde nos in proelio: ut non pereámus in treméndo judício. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis!
Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.

Credo.

At Saint-Eugène,
Saint Rhabanus Maurus's hymn Christe sanctorum decus Angelorum, was sung at the Offertory; it is used at Lauds.

Christe, sanctórum decus Angelórum,
Rector humáni géneris et auctor,
Nobis ætérnum tríbue benígnus
Scándere cœlum.

Angelus pacis Míchael ad istam
Cœlitus mitti rogitámus aulam,
Nobis ut crebro veniénte crescant
Próspera cuncta.

Angelus fortis Gábriel, ut hostem
Pellat antíquum, vólitet ab alto,
Sæpius templum véniens ad istud,
Vísere nostrum.

Angelus nobis médicum salútis,
Mitte de cœlis Ráphael, ut omnes
Sanet ægrótos, paritérque nostros
Dírigat actus.

Hinc Dei nostri Génitrix María,
Totus et nobis chorus Angelórum
Semper assístat, simul et beáta
Cóncio tota.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cujus réboat in omni
Glória mundo. 
Amen.

Offertorium. Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei, allelúja.





Secreta. Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut easdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.

Praefatio communis.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cæli cælorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti jubeas, deprecámur, súpplici confessione dicéntes:

At Saint-Eugène, the Praefatio de Sanctis from the Proper of Paris.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui glorificáris in concílio Sanctórum, et eórum coronándo mérita, corónas dona tua: Qui nobis in eórum præbes, et conversatióne exémplum, et communióne consórtium et intercessióne subsídium: ut tantam habéntes impósitam nubem téstium, per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, et cum eis percipiámus immarcessíbilem glóriæ corónam: per Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam treméntes adórant Angeli et omnes Spirítuum cæléstium chori sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

At Saint-Eugène, the sequentia for today by Adam of Saint-Victor, Laus erumpat ex affectu, was sung at the Communion. Why it wasn't sung at the proper place, I'm not sure; I suppose it didn't find a place in the Proper of Paris in the 18th century? I don't know. 

LAVS erumpat ex affectu,
Psallat chorus in conspectu
Supernorum civium:

Laus jocunda, laus decora,
Quando laudi concanora
Puritas est cordium.

MICHAELEM cuncti laudent,
Nec ab hujus se defraudent
Diei lætitia:

Felix dies qua sanctorum
Recensetur Angelorum
Sollemnis victoria.

DRACO vetus exturbatur
et draconis effugatur
Inimica legio:

Exturbatus est turbator
et projectus accusator
A cœli fastigio.

SVB tutela Michaelis
Pax in terra, pax in cœlis,
Laus et jubilatio:

Cum sit potens hic virtute,
Pro communi stans salute,
Triumphat in prœlio.

SUGGESTOR sceleris,
Pulsus a superis,
Per hujus aeris
Oberrat spatia:

Dolis invigilat,
Virus insibilat,
Sed hunc adnihilat
Presens custodia.

Jugi vacant theoriæ
Jugique psallentio:

Nec obsistit theoria
Sive jugis harmonia
Jugi ministerio.

O quam miræ caritatis
Est supernæ civitatis
Ter terna distinctio:

Quæ nos amat et tuetur,
Vt ex nobis restauretur
Ejus diminutio.

SICUT sunt hominum
Diversæ gratiæ,
Sic erunt ordinum
Distincte gloriæ
Iustis in præmio;

Solis est alia
Quam lunæ dignitas,
Stellarum varia
Relucet claritas:
Sic resurrectio.

VETUS homo novitati,
Se terrenus puritati
Conformet cœlestium:

Coæqualis his futurus,
Licet nondum plene purus,
Spe præsumat præmium.

VT ab ipsis adjuvemur
Hos devote veneremur,
Instantes obsequio:

Deo nos conciliat
Angelisque sociat
Sincera devotio.

DE secretis reticentes
Interim cœlestibus,
Erigamus puras mentes
In cœlum cum manibus:

Vt superna nos dignetur
Cohæredes curia,
et divina collaudetur
Ab utrisque gratia.

CAPITI sit gloria
Membrisque concordia. Amen.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.





Postcommunio. Beáti Archángeli tui Michaelis intercessióne suffúlti: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut, quod ore prosequimur, contingamus et mente. Per Dóminum.








✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri




Feria IIa infra Hebdomadam XVIam post Pentecosten, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile



Comments