Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes...

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Zephyrinum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Omnípotens sempitérne Deus, qui, abundántia pietátis tuæ, et merita súpplicum excédis et vota: effúnde super nos misericórdiam tuam; ut dimíttas quæ consciéntia metuit, et adjícias quod orátio non præsúmit. Per Dóminum.








Today is Tuesday in the 11th week post Pentecosten and the feast of the Martyr Pope Zephyrinus. His Mass is Si diligis me Simon Petre. At Le Barroux, according to the ordo, the Sunday Mass, Deus in loco sancto suo, was sung; however, for whatever reason the live-stream didn't happen. The little Hours of Terce, Sext, and None aren't being streamed, either: if I had bothered to read at the monastery's main page I would have known this (from which it requires no great mental wattage to provisionally deduce that Holy Mass would also not be streamed). Didn't realise until this moment that Le Barroux is as close to Mont Ventoux as it is; the cycling commentators speak reverentially of Mont Ventoux quite often. 


At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski is saying the Sunday Mass, Deus in loco sancto suo, with commemoration of the Holy Confessor, as is provided in the Divinum Officium 1960 version (which accords with the innovations of Ioannes XXIII).

Introitus. Joann. 21, 15, 16 et 17. Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Zephyrinum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l. Petri 5, 1-4 et 10-11.
Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabít que. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. ℣. Confiteántur Domino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.





Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes.





Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et gratifiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Præfatio Apostolorum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.





Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.


✠      ✠      ✠


Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.



Laus Deo Virginique Matri





Comments