Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam...

Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beatae Praxédis Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Deus, qui ad árdua quæque pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio, Confessóri tuo atque Doctóri, spíritum sapiéntiæ et fortitúdinis contulísti: da nobis in eódem spíritu et agénda cognóscere; et cógnita, eius intercessióne, perfícere. Per Dóminum.









Today is Monday in the 6th week post Pentecosten and in the older Missale Romanum (and at Le Barroux) the feast of the Virgin Saint Praxedes. The Mass is Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum.

At Saint-Eugène, M l'Abbé Gubitoso is saying the Mass of today's feast (in the Kalendarium of Ioannes XXIII) of the Confessor Saint Lawrence of Brindisi, Doctor of the Church, In medio Ecclesiae aperuit os eius. That Mass is here; I'll add the orations infra as if in commemoratione (in fact, M Gubitoso commemorated the Holy Virgin). It was Ioannes XXIII who made the Holy Confessor Doctor of the Church-- I gleaned this from M Gubitoso's sermon.

Introitus. Ps. 118, 46-47. Loquébar de testimoniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beatae Praxédis Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui ad árdua quæque pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio, Confessóri tuo atque Doctóri, spíritum sapiéntiæ et fortitúdinis contulísti: da nobis in eódem spíritu et agénda cognóscere; et cógnita, eius intercessióne, perfícere.
Per Dóminum.


Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 7, 25-34.
Fratres: De virginibus præcéptum Dómini non habeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitatem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligatus es uxori? noli quǽrere solutiónem. Solutus es ab uxore? noli quǽrere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccavit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujus modi. Ego autem vobis parce. Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut, et qui habent uxores, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur; prǽterit enim figura hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxore est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo placeat uxori, et divisus est. Et múlier innupta et virgo cogitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.





Allelúja, allelúja.
V. Ibid., 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. íterum símile est regnum cœlórum sagénæ, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, eduéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.





Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Secreta. Sancti Lauréntii Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Matth. 13, 45-46. Símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.





Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Lauréntius Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.



✠      ✠      ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum. 

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum. 

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri







Comments