Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum...

Beátæ Maríæ Magdalénæ, quǽsumus, Dómine, suffrágiis adjuvémur: cujus précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab ínferis resuscitásti: Qui vivis.





 

Nardo María pístico,
Unxit beátos Dómini
Pedes, rigándo lácrimis,
Et detergéndo crínibus.

Honor, decus, impérium,
Sit Trinitáti únicæ
Patri, Nato, Paráclito,
Per infiníta sǽcula.
Amen.


Today is Tuesday in the 6th week post Pentecosten and the feast of the Penitent Saint Mary Magdalene; the Mass is proper at Le Barroux, as one might expect (the Lord Abbot is pontificating), but I'm not sure what the differences may be from the Mass in the Missale Romanum (e.g. there is no Mass in the 1923 Proprium). 

At Saint-Eugène, M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass, the Me exspectaverunt peccatores.

I realised at some point between the Graduale and the Offertorium that I could check at Neumz to see which parts were sung at Le Barroux, ahem (if, that is, the recording was present for today). The only odd thing I see there is that the Alleluia is given as Levita Laurentius (rather than the Optimam partem which was in fact sung). This is a simple error, I imagine, since the text is obviously proper to the ancient feast of Saint Lawrence; I wondered if perhaps the melody was somehow used in that Alleluia or in the Communio but I just don't see it. 

Ætérne Patris Unice,
Nos pio vultu réspice,
Qui Magdalénam hódie
Vocas ad thronum glóriæ.

In thesáuro repósita
Regis est drachma pérdita:
Gémmaque luce ínclyta
De luto luci réddita.

Jesu dulce refúgium,
Spes una pæniténtium,
Per peccatrícis méritum
Peccáti solve débitum.

Pia mater et húmilis,
Natúræ memor frágilis,
In hujus vitæ flúctibus
Nos rege tuis précibus.

Uni Deo sit glória
Pro multifórmi grátia,
Qui culpas et supplícia
Remíttit, et das prǽmia.
Amen.


Introitus. Ps. 118, 95-96. Me exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V. Glória Patri.





At Le Barroux, the Introitus Gaudeamus omnes in Domino was sung but I cannot find the Latin text. Messrs Palmer and Burgess (1946, new edition 1965) put the entire Graduale into English.





Kyrie, Gloria.

The three orations
of the Missale Romanum were indeed those sung at Le Barroux.

Oratio. Beátæ Maríæ Magdalénæ, quǽsumus, Dómine, suffrágiis adjuvémur: cujus précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab ínferis resuscitásti: Qui vivis.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Cant. 3, 2-5; 8, 6-7.
Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et pláteas quæram, quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles, qui custódiunt civitátem. Num quem díligit ánima mea, vidístis? Páululum cum pertransíssem eos, invéni, quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ et in cubículum genetrícis meæ. Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.

Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.





At Le Barroux, the Graduale Audi filia et vide was sung, as is provided for the feast in the Graduale triplex (alas, I don't have a copy of the Pauline Graduale).





Allelúja, allelúja. V. Ibid., 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.





At Le Barroux, the Alleluia Optimam partem eligit sibi Maria, quae non auferetur ab ea in aeternum was sung. The text seems only to be a Communio in the Vatican and Solesmes books.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 7, 36-50.
In illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisǽis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisǽi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisǽi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capillis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. Videns autem pharisǽus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Propheta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários quingéntos, et alius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt. qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttít? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

At Le Barroux, the Lord Abbot introduced a Cistercian monk who gave the sermon. 

Credo.

Offertorium.
Ps. 44, 10. Fíliæ regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.





At Le Barroux, the Offertorium Angelus Domini descendit de caelo et dixit mulieribus: Quem quaeritis surrexit sicut dixit alleluia was sung. 





Secreta. Múnera nostra, quǽsumus. Dómine, beátæ Mariae Magdalénæ gloriósa mérita tibi reddant accépta: cujus oblatiónis obséquium unigénitus Fílius tuus cleménter suscépit impénsum: Qui tecum vivit et regnat.

At Le Barroux, there is a proper Praefatio of the Holy Penitent.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 118, 121, 122 et 128. Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi supérbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis odio hábui.





At Le Barroux, the Communio Optimam partem elegit sibi Maria quae non auferetur ab ea in aeternum was sung.





Postcommunio. Sumpto, quǽsumus, Dómine, único ac salutári remédio, Córpore et Sánguine tuo pretióso: ab ómnibus malis, sanctæ Maríæ Magdalénæ patrocíniis, eruámur: Qui vivis et regnas.



✠      ✠      ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum. 

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

 Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.





Laus Deo Virginique Matri







Comments