Factus est repénte de cœlo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja...

Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spiritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.






Today is Thursday, the 5th day infra Octavam Pentecosten; the Mass is Spiritus Domini replevit orbem terrarum alleluia. The libellus for Holy Mass at Saint-Eugène is here.



Statio ad Sanctum Laurentium extra muros



Introitus. Sap. 1, 7. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spiritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 8, 5-8.
In diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 103, 30. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ.





Allelúja. [Hic genuflectitur.] ℣. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.





Sequentia.

Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis tuæ rádium.

Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.

Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.

In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.

O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.

Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.

Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúia.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 9, 1-6.
In illo témpore: Convocátis. Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quam cúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, etiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.

Credo.

At Saint-Eugène,
the sequence Qui procedis ab utroque of the blessed Adam of Saint-Victor will be sung at the Offertory (with the divisio sung at the Communio).

Qui procédis ab utróque,
Genitóre Genitóque
Páriter, Paraclíte,

Redde linguas eloquéntes,
Fac fervéntes in te mentes
Flamma tua divite.

Amor Patris Filiíque,
Par ambórum, et utríque
Compar et consímilis,

Cuncta reples, cuncta foves:
Astra regis, cœlum moves,
Pérmanens immóbilis.

Lumen carum, lumen clarum,
Internárum tenebrárum
Effúgas calíginem.

Per te mundi sunt mundáti:
Tu peccátum, et peccáti
Déstruis rubíginem.

Veritátem notam facis:
Et osténdis viam pacis,
Et iter justítiæ.

Perversórum corda vitas,
Et bonórum corda ditas
Múnere sciéntiæ.

Te docénte nil obscúrum,
Te præsénte nil impúrum:
Sub tua præséntia.

Gloriátur mens jocúnda:
Per te læta, per te munda
Gaudet consciéntia.

Tu commútas eleménta:
Per te suam sacraménta
Habent efficaciam.

Tu nocívam vim repéllis:
Tu confútas et reféllis
Hóstium nequítiam.

Quando venis, corda lenis:
Quando subis, atræ nubis
Effúgit obscúritas.

Sacer ignis, pectus ignis
Non combúris, sed a curis
Purgas quando vísitas.


divisio 


Mentes prius imperítas,
Et sopítas et oblítas,
Erúdis et éxcitas.

Foves linguas, formas sonum:
Cor ad bonum facit pronum,
A te data cháritas.

O juvámen oppressórum,
O solámen miserórum,
Páuperum refúgium,

Da contémptum terrenórum,
Ad amórem supernórum
Trahe desidérium.

Consolátor et fundátor,
Habitátor et amátor
Córdium humílium.

Pelle mala, terge sordes:
Et discórdes fac concórdes,
Et affer præsídium.

Tu qui quondam visitásti,
Docuísti, confortásti
Timéntes discípulos:

Visitáre nos dignéris:
Nos, si placet, consoléris,
Et credéntes pópulos.

Par majéstas personárum,
Par potéstas est eárum,
Et commúnis Déitas:

Tu procédens a duóbus,
Coæquális es ambóbus,
In nullo dispáritas.

Quia tantus es et talis,
Quantus Pater est et qualis:
Servórum humílitas.

Deo Patri, Filióque
Redemptóri, tibi quoque
Laudes reddat débitas.
Amen.

Offertorium. Ps. 67, 29-30. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.





Secreta. Múnera, quǽsumus, Dómine, oblata sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.

Præfatio de Spiritu Sancto (Le Barroux).

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cælos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodierna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:


Praefatio de Pentecoste (Saint-Eugène).

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui ascéndens super omnes cælos, sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodiérna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes, atque angélicæ Potestátes, hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

Agnus Dei.

Communio. Act. 2, 2 et 4. Factus est repénte de cœlo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.





Postcommunio. Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum... in unitáte ejusdem.



✠    ✠    ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibusresurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
 
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri





Comments