Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ: qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur...

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.

Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus. Per Dóminum.






Today is the Octave of the Ascension of Our Blessed Lord, the Thursday in the 6th week post Pascha. The Mass in Octava is Viri Galilaei quid admiramini aspicientis in coelum. At both Le Barroux and Saint-Eugène, the feast of the Martyr Saint Boniface, Bishop and Apostle of Germany, is kept (at Saint-E. because it is the feast in the Missale; at Le Barroux, because he was a Benedictine). The Mass in the Missale Romanum is Exsultabo in Jerusalem et gaudebo in populo meo. At Le Barroux, the Mass is Protexisti me, Deus, a conventu malignantium. We shall see as the morning progresses how much of this is what actually is done, ahem. I begin with the Mass of the notional Octave, Viri Galilaei (I'm praying its Office today) and then the other two Masses are infra.

At Le Barroux, there is a guest in what is perhaps a clerical suit seated on the Gospel side of the choir. Judging by his intemperate standing and sitting down, ha, he is unfamiliar with the customs at the Hours. A monk has set him up with what he needs to follow the singing of Holy Mass. Ah, the celebrant et alii are bowing to him so he is indeed a cleric of some species, presumably a bishop. He did not receive Holy Communion.

At Saint-Eugène, Pater Thomas SJ is celebrating the Mass Exsultabo in Jerusalem et gaudebo in populo meo of the feast of Saint Boniface, infra.

Introitus. Act. 1, 11. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum, allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 46, 2. Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio. 
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.

Léctio Actuum Apostólorum.
Act. 1, 1-11.
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intuerétur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cœlum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ. 

Allelúja. ℣. Ps. 67, 18-19. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum. 
Marc. 16, 14-20.
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquantur novis: serpentes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocebit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

Credo.

Offertorium. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.

Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriosa Ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a praesentibus perículis liberémur, et ad vitam per veniámus ætérnam. Per eúndem Dóminum.

Praefatio in Ascensione Domini.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui post resurrectiónem suam ómnibus discípulis suis maniféstus appáruit et, ipsis cernéntibus, est elevátus in cælum, ut nos divinitátis suæ tribúeret esse partícipes. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Ps. 67, 33-34. Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.

Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠



The Mass for the feast of Saint Boniface, Bishop and Apostle of Germany, in the Missale Romanum.

Introitus. Is. 65, 19 et 23. Exsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo: et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne: quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis, allelúja, allelúja. Ps. 43, 2. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri narravérunt opus, quod operátus es in dié bus eórum. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 44, 1-15.
Laudémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a sǽculo. Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua prǽditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum, et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina scripturárum. Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes: pacificántes in dómibus suis. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Qui de illis nati sunt, reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Et sunt, quorum non est memória: periérunt, quasi qui non fúerint: et nati sunt, quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Allelúja. allelúja. V. Is. 66, 10 et 14. Lætámini cum Jerúsalem, et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis Dóminum. 

Allelúja. V. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum: cognoscétur manus Dómini servis ejus. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 1-12.
In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti, qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti, qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequántur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum cœlórum. Beáti estis, cum maledíxerint vobis et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudete et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlis.

Offertorium. Ps. 15, 7 et 8. Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper, quóniam a dextris est mihi ne commóvear, allelúia.

Secreta. Super has hóstias. Dómine, quæsumus, benedíctio copiósa descéndat: quæ et sanctificatiónem nostram misericórditer operátur; et de sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis fáciat sollemnitáte gaudére. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Apoc. 3, 21. Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo: sicut et ego vici etsedi cum Patre meo in throno ejus, allelúia.

Postcommunio. Sanctificati, Dómine, salutári mysterio: quæsumus; ut nobis sancti Bonifátii Martyris tui atque Pontíficis pia non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernari. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠



The Mass Protexisti me, Deus, a conventu malignantium, sung at Le Barroux for the feast of the Holy Pontiff and Martyr. 

The orations and lessons (the Gospel being Videns Iesus turbas, ascendit in montem from Saint Matthew) were from the Mass as in the Missale Romanum. The sung proper was of this Mass Protexisti me Deus. 

Introitus. Ps. 63, 3. Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. ℣. Glória Patri.





Oratio. Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Bonifatii Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 5, 1-5.
Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.





Allelúja. ℣. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 1-7.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Mane te in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.

Offertorium. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.

 



Secreta. Hóstias tibi, Dómine, beáti Bonifatii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.





Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quæsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Bonifatio Martyre tuo atque Pontifice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.



✠    ✠    ✠




Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibusresurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum. 

Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum. 

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.






Laus Deo Virginique Matri




Comments