Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus...
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.
Today is Tuesday in the 6th week post Pascha, the 6th day infra Octavam Ascensionis Domini. At Le Barroux, the votive Mass of the Holy Guardian Angels will be sung; at Saint-Eugène, the Mass of the feast of Sainte Clothilde, Queen and Widow, is noted in the parish calendar. Am not quite sure where I will find those texts, ahem; I simply have to add them as the recording progresses.
The Mass Benedicite Dominum omnes Angeli eius of the Holy Guardian Angels.
Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.
The Mass Benedicite Dominum omnes Angeli eius of the Holy Guardian Angels.
Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.
Léctio libri Exodi.
Exodi 23, 20-23.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.
Allelúja, allelúja. V. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
Allelúja. V. Matth. 28, 2. Angelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaeum.
Matth. 18, 1-10.
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus parvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Videte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.
Credo.
Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Domini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctorum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
The Mass of Saint Clothilde is Vivit Dominus et benedictus, which I found at Introibo.fr, to which I arrived by a circuitous route; hmm, I wonder if I need to clear the cache on this laptop. (No idea as a matter of fact but I do see that cache-clearing is the proposed solution to many issues.)
At Saint-Eugène, M le Curé is saying the Mass Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua, the second Mass ('pro nec Virgine nec Martyre') of the Commune non Virginum in the Missale Romanum, with the orations from the Mass Vivit Dominus et benedictus. Well, the collecta was Respice quaesumus Domine but the postcommunio was from Cognovi, eh. But at this late hour of the morning I'm not going to take the time to add the scores (which, certainly, are here in this machina). The Gospel, anyway, is identical in both Vivit Dominus and Cognovi Domine.
The Mass parts aren't at Cantus Index or at Gregobase, with the exception of the first Alleluia, 202368 at Cantus Index, used per annum.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad Francórum benignus natiónem: et quibus per devótam sanctæ Clotíldis instántiam donum fídei contulísti; per eius intercessiónem tríbue sincérum christiánæ pietátis effáctum. Per Dominum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1 Cor 7, 13-17.
Fratres: si qua múlier fidélis habet virum infidélem, et hic conséntit habitáre cum illa, non dimíttat virum: sanctificátus est enim vir infidélis per mulíerem fidélem, et sanctificáta est múlier infidélis per virum fidélem: alióquin fílii vestri immúndi essent, nunc autem sancti sunt. Quod si infidélis discédit, discédat: non enim servitúti subiéctus est frater, aut soror in huiúsmodi: in pace autem vocavit nos Deus. Unde enim scis múlier, si virum salvum fácies? aut unde scis vir, si mulíerem salvam fácies? Nisi unicuíque sicut divísit Dóminus, unumquémque sicut vocávit Deus, ita ámbulet.
Allelúia, allelúia. V. Ps. 19, 7. Impléat Dóminus omnes petitiónes tuas; nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum sum.
Allelúia. V. Est. 15, 5, 11. Cum invocásset ómnium rectórem et salvatórem Deum, convértit Deus spíritum regis. Allelúia.
Matt 13, 44-52.
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis parábolam me: Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénse, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio iustórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
Offertorium. Ps. 101, 18 et 19. Respéxit Dóminus in oratiónem humílium: scribántur haec in generatióne áltera, et pópulus qui creábitur laudábit Dóminum, allelúia.
Secreta. Exáudi, Dómíne, pópulum sub patrocínio Reginæ suæ sanctæ tibi supplicántem: regnúmque quod tibi subiécit, perpétua protectióne custódi.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Ps. 21, 31. Anima mea Dómino vivet, et semen meum sérviet ipsi, allelúia.
Postcommunio. Auxiliéntur nobis, Dómíne, sacraménta quæ súmpsimus: et quos per beátam Clotíldem ad cæléste regnum vocáre dignátus es, eiúsdem fac regni possessióne felíces.
✠ ✠ ✠
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibusresurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment