Benedícimus Deum cœli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam...

Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem: quǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum.

Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dominum.

Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, sanctis Martýribus tuis Vito, Modésto atque Crescéntia intercedéntibus, supérbe non sápere, sed tibi plácita humilitáte profícere: ut, prava despíciens, quæcúmque recta sunt, libera exérceat caritáte. Per Dóminum









Today is the feast of the Most Holy Trinity, celebrated on the 1st Sunday post Pentecosten. The Mass is Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas. The Liturgia page is here; the livret for Holy Mass at Saint-Eugène is here and that for Vespers and Benediction of the Most Blessed Sacrament is here. The 'Coronation Mass' of Luigi Cherubini, first performed for the sacring of Charles X at Reims on the feast of the Most Holy Trinity in 1825, will be sung again today at Saint-E., without the Gloria and Credo; the entire Mass will be sung with orchestra on the feast of Saint Cecilia in November.

At Saint-Eugène, the Office of the Deposition of the baptismal dresses of those who were reborn at Easter and Pentecost is performed before the Asperges: Psalm 116 and orations, with the first part of the Quicumque vult chanted. This Office is from the patrimony of the Church of Paris, presumably or else exists in the Pauline Rite and has been 'adapted' to suit the custom of Saint-E. Pft; what was I thinking. I'm interested also to see how many of the new ones participate in the rite, ahem. Five. 

Introitus. Tob. 12, 6. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. Ps. 8, 2. Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem: quǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum.

Deinde fit Commemoratio de Dominica Prima post Pentecosten.

Oratio. Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequendis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 11, 33-36.
O altitúdo divitiárum sapiéntiae et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Dómini? Aut quis consiliárius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen.

Graduale. Dan. 3, 55-56. Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim. ℣. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula.





Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 52. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 28, 18-20.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in cœlo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.

Credo.

Offertorium.
Tob. 12, 6. Benedíctus sit Deus Pater, unigenitús que Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.





Secreta. Sanctífica, quǽsumus, Dómine, Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem, hujus oblatiónis hóstiam: et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum. Per Dóminum.

Secreta. Hostias nostras, quæsumus, Dómine, tibi dicatas placátus assúme: et ad perpetuum nobis tríbue provenire subsidium. Per Dóminum.

Præfatio de Sanctissima Trinitate.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:


Sanctus, Benedictus.

Agnus Dei.

Communio. Tob. 12, 6. Benedícimus Deum cœli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.





Postcommunio. Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ, Dómine, Deus noster, hujus sacraménti suscéptio: et sempitérnæ sanctæ Trinitátis ejusdémque indivíduæ Unitátis conféssio. Per Dóminum.

Postcommunio. Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum.


✠    ✠    ✠



Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium; ut, qui sanctæ Dei Genitrícis memóriam ágimus; intercessiónis ejus auxílio, a nostris iniquitátibusresurgámus. Per Christum Dóminum nóstrum.
   
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum. 

Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matri






Nicolas Vardon, Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments