Veníte post me: fáciam vos fieri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum...
Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.
Today is Saturday in the XXIVa et ultima hebdomada post Pentecosten; it is the feast of the Holy Apostle Saint Andrew. The Mass is Mihi autem nimis honorati. This afternoon at Vespers the 1st Sunday in Advent is commemorated (after the novelties of Pius XII and Ioannes XXIII, however, the 1st Vespers of the 1st Sunday in Advent is said, with commemoration of the Holy Apostle).
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessionem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessionem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Majestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus: ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 10, 10-18.
Fratres: Corde enim créditur ad justítiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes oboediunt Evangelio. Isaías enim dicit: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. ℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. ℣. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 4, 18-22.
In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare, erant enim piscatóres, et ait illis: Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedǽi et Joánnem, fratrem ejus, in navi cum Zebedǽo patre eórum reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.
Credo.
Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Secreta. Sacrificium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, beáti Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet: ut, in cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum. Per Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectione custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Matth. 4, 19-20. Veníte post me: fáciam vos fieri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum.
Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, beáti Andréæ Apóstoli festivitáte lætántes: quæ, sicut tuis Sanctis ad glóriam, ita nobis, quǽsumus, ad véniam prodésse perfícias. Per Dóminum.
✠ ✠ ✠
Deus, a quo sancta desidéria, recta consília, et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectióne tranquílla. Per Dóminum.
Deus, qui caritátis dona per grátiam Sancti Spíritus tuórum fidélium córdibus infudísti: da fámulis et famulábus tuis, pro quibus tuam deprecámur cleméntiam, salútem mentis et córporis; ut te tota virtúte díligant, et quæ tibi plácita sunt, tota dilectióne perfíciant. Per Dóminum.
Laus Deo Virginique Matri
Comments
Post a Comment