Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
Today is the 18th Sunday post Pentecosten, the 4th of September; the Mass is Da pacem Domine sustinentibus te. The Liturgia page for today is here. The libellus for Holy Mass at Saint-Eugène is here and for Vespers, here. Thanks to the good monks at Le Barroux who have resumed transmission of their Holy Masses this morning!
The Dominican friar Fr de Nadaï celebrated Holy Mass at Saint-Eugène this morning, as he has done several times before.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 1, 4-8.
Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
Graduale. Ps. 121, 1 et 7. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. ℣. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 101, 16. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 9, 1-8.
In illo témpore: Ascéndens Jesus in navículam, transfretávit et venit in civitátem suam. Et ecce, offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua. Et ecce, quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua; an dícere: Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimittendi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surréxit et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.
Credo.
Secreta. Deus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commercia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis: præsta, quǽsumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis moribus assequámur. Per Dóminum.
Præfatio de Sanctissima Trinitate.
Sanctus, Benedictus.
At Saint-Eugène, at the Elevation the O salutaris Hostia was sung in M de Villiers's adaptation from A. Fateiev, Fateyev-- the only composer of that name returned in an English Internet search does metal music for games and so forth; hmm.
Agnus Dei.
Communio. Ps. 95. 8-9. Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.
Postcommunio. Grátias tibi reférimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dóminum.
At Saint-Eugène, the Regnávit Dóminus of Sedulius (fl c 450) was sung to a melody of the 12th century before the Asperges me as the clergy entered the church. I'm ashamed to admit that I've never read the entire five books of Sedulius's grand poem Carmen Paschale from which the Salve sancta Parens is taken.
Introitus. Eccli. 36, 18. Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. ℣. Glória Patri.
Kyrie, Gloria.
Oratio. Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 1, 4-8.
Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
Graduale. Ps. 121, 1 et 7. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. ℣. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 101, 16. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 9, 1-8.
In illo témpore: Ascéndens Jesus in navículam, transfretávit et venit in civitátem suam. Et ecce, offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua. Et ecce, quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua; an dícere: Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimittendi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surréxit et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.
Credo.
At Saint-Eugène, at the incensing at the Offertory the Schola sang the Dirigatur Domine oratio mea in the Parisian faux-bourdon from the 1739 edition.
Offertorium. Exodi 24, 4 et 5. Sanctificávit Móyses altáre Domino, ófferens super illud holocáusta et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.
Offertorium. Exodi 24, 4 et 5. Sanctificávit Móyses altáre Domino, ófferens super illud holocáusta et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.
Secreta. Deus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commercia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis: præsta, quǽsumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis moribus assequámur. Per Dóminum.
Præfatio de Sanctissima Trinitate.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui cum unigénito Fílio tuo et Spíritu Sancto unus es Deus, unus es Dóminus: non in uníus singularitáte persónæ, sed in uníus Trinitáte substántiæ. Quod enim de tua glória, revelánte te, crédimus, hoc de Fílio tuo, hoc de Spíritu Sancto sine differéntia discretiónis sentímus. Ut in confessióne veræ sempiternǽque Deitátis, et in persónis propríetas, et in esséntia únitas, et in majestáte adorétur æquálitas. Quam laudant Angeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:
Sanctus, Benedictus.
At Saint-Eugène, at the Elevation the O salutaris Hostia was sung in M de Villiers's adaptation from A. Fateiev, Fateyev-- the only composer of that name returned in an English Internet search does metal music for games and so forth; hmm.
Agnus Dei.
At Saint-Eugène, at the Communio the Schola sang the final chorus Tollite hostias from the Oratorio de Noël of Camille Saint-Saëns, organist at La Madeleine.
Communio. Ps. 95. 8-9. Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.
Postcommunio. Grátias tibi reférimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dóminum.
At Saint-Eugène, at the departure of the clergy the Mon esprit glorifie le Tout-Puissant was sung; it is a paraphrase of the Magnificat by Fernand Fouand, baron de La Tombelle (1854-1928), organist at La Madeleine and at La Trinité in Paris. He was a 'prolific composer of a traditional esthetic'.
Laus Deo Virginique Matre
Comments
Post a Comment