Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram...

Deus, qui Ecclésiæ tuæ in exponéndis sacris Scriptúris beátum Hierónymum, Confessórem tuum, Doctórem máximum providére dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adjuvánte, exercére valeámus. Per Dóminum.



 


Today is Monday in the 19th week post Pentecosten, the 1st of October; it is the feast of the Father and Doctor of the Church the Confessor Saint Jerome, Priest. The Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius.

Lectio 4
Hieronymus, Eusebii fílius, Stridone in Dalmatia, Constantio imperatóre, natus, Romæ adoléscens est baptizatus, et in liberálibus disciplinis a Donato et aliis viris doctíssimis eruditus. Tum discéndi studio Gálliam peragrávit; ubi pios aliquot et in divinis litteris eruditos viros coluit, multosque sacros libros sua manu descripsit. Mox se in Græciam cónferens. philosophía et eloquéntia instructus, summórum theologórum consuetúdine flóruit. In primis vero Gregório Nazianzeno Constantinopoli operam dedit; quo doctore se sacras litteras didicisse profitétur. Tum religiónis causa visit Christi Dómini incunábula, totamque lustrávit Palæstinam; quam peregrinatiónem, adhíbitis Hebræórum eruditíssimis, ad sacræ Scripturæ intelligéntiam sibi multum profuísse testátur.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.


Lectio 5
Deínde secessit in vastam Syriæ solitúdinem; ubi quadriennium in lectióne divinórum librórum cælestísque beatitúdinis contemplatióne consumpsit, assidua se abstinéntia, vi lacrimárum et corporis afflictatióne discrucians. Presbyter a Paulino episcopo Antiochíæ factus, Romam de controversiis quorúmdam episcopórum cum Paulino et Epiphanio ad Dámasum Pontificem profectus, ejus ecclesiásticis epistolis scribéndis adjútor fuit. Verum, cum prístinæ solitúdinis desidério tenerétur, in Palæstinam reversus, Bethlehem ad Christi Dómini præsepe, in monasterio quod a Paula Romana exstructum erat, cælestem quamdam vitæ ratiónem instituit; et, quamquam varie morbis doloribúsque tentarétur, tamen corporis incommoda piis labóribus et perpetua lectióne ac scriptióne superabat.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.


Lectio 6
Tamquam ad oraculum, ex ómnibus orbis terræ partibus, ad ipsum divinæ Scripturæ quæstiónes explicandæ referebántur. Illum Dámasus Pontifex, illum sanctus Augustinus de locis Scripturæ difficillimis sæpe consuluit, propter ejus singularem doctrinam, et linguæ non solum Latinæ et Græcæ, sed Hebráicæ étiam et Chaldáicæ, intelligéntiam; et quod omnes pene scriptores, ejusdem Augustíni testimonio, légerat. Hæreticos acerrimis scriptis exagitávit; piórum et catholicórum patrocinium semper suscépit. Vetus Testaméntum ex Hebræo convértit; novum, jussu Dámasi, Græcæ fidei réddidit, magna étiam ex parte explicávit. Multa præterea Latine réddidit scripta doctórum virórum, et ipse aliis proprii ingenii monuméntis christianam disciplínam illustrávit. Qui, ad summam senectútem perveniens, sanctitáte et doctrina illustris, Honorio imperatóre, migrávit in cælum. Cujus corpus, ad Bethlehem sepúltum, póstea Romam in basilicam sanctæ Maríæ ad Præsepe translátum est.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.


Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

Matt 5:13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Et réliqua.

Homilía S. Hierónymi Presbýteri
Liber 1 Comment. in cap. 5 Matth.
Sal appellántur Apóstoli et Doctores; quia per illos univérsum hóminum condítur genus. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Si doctor erraverit, a quo alio doctore emendábitur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Exemplum de agricultura sumptum est. Sal étenim, sicut in cibórum condiméntum et ad siccandas carnes necessárium est, ita alium usum non habet. Certe légimus in Scripturis urbes quasdam, ira victórum, sale seminátas, ut nullum in ipsis germen orirétur.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.


Lectio 8
Caveant ergo doctores et epíscopi, et vídeant Poténtes poténter torménta sustinére; nihilque esse remedii, sed majórum ruínam ad tártarum ducere. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita; neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelabrum, ut luceat ómnibus qui in domo sunt. Docet fiduciam prædicándi, ne Apóstoli abscondántur ob metum, et sint similes lucernæ sub módio; sed tota libertáte se prodant, ut, quod audiérunt in cubiculis, prædicent in tectis.

R. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus,
* Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.


Lectio 9
Nolíte putare quóniam veni sólvere legem aut prophétas; non veni sólvere legem aut prophétas; non veni sólvere, sed adimplére. Sive quod de se per alios prophetáta compléverit, sive quod ea, quæ ante propter infirmitátem audiéntium rudia et imperfécta fuerant, sua prædicatióne compléverit, iram tollens et vicem talliónis excludens et occúltam in mente concupiscéntiam damnans. Donec tránseat cælum et terra. Promittúntur nobis cæli novi et terra nova, quæ facturus est Dóminus Deus. Si ergo nova creanda sunt, consequenter vetera transitura.

Te Deum

At Saint-Eugène, M l'Abbe Grodziski celebrated the Mass In medio Ecclesiae of Saint Jerome. 


Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Deus, qui Ecclésiæ tuæ in exponéndis sacris Scriptúris beátum Hierónymum, Confessórem tuum, Doctórem máximum providére dignátus es: præsta, quǽsumus; ut, ejus suffragántibus méritis, quod ore simul et ópere dócuit, te adjuvánte, exercére valeámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fabulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.

Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. ℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.





Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt
lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram  homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Credo.

Offertorium.
Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur. 





Secreta. Donis cœléstibus da nobis, quǽsumus, Dómine, líbera tibi mente servíre: ut múnera, quæ deférimus, interveniénte beáto Hierónymo Confessóre tuo, et medélam nobis operéntur et glóriam. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio.
Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.





Postcommunio. Repleti alimónia cœlésti, quǽsumus, Dómine: ut, interveniénte beáto Hierónymo Confessóre tuo, misericórdiæ tuæ grátiam cónsequi mereámur. Per Dóminum.




Laus Deo Virginique Matre















Comments