Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël...


Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.

Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.





Today is Tuesday in the 3rd week post Pentecosten and the 5th day infra Octavam Sacratissimi Cordis Iesu. It is the feast of the Apostle Saint Barnabas and the Mass is Mihi autem nimis honorati sunt.

At Saint-Eugène, M le Curé celebrated Holy Mass today.

Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectionem meam. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas: concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 11. 21-26; 13, 1-3.
In diébus illis: Multus numerus credentium Antiochíæ convérsus est ad Dóminum. Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ, quæ erat Jerosólymis, super istis: et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est: et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino: quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto et fide. Et appósita est multa turba Dómino. Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quǽreret Saulum: quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Et annum totum  conversáti sunt ibi in ecclésia: et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni. Erant autem in ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis Dómino et jejunántibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod  assúmpsi eos. Tunc jejunántes et orantes imponentésque eis manus, dimisérunt illos.
 
Graduale. Ps. 18. 5 et 2. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum. V. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.





Allelúja, allelúja. V. Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis: et fructus vester maneat. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 16-22.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Cavete autem ab homínibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagógis suis flagelíábunt vos: et ad prǽsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitare, quómodo aut quid loquamini  dabitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in parentes, et morte eos affícient: et éritis odio ómnibus propter‚ nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Credo. 

Offertorium.
Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.





Secreta. Múnera, Dómine, obláta sanctífica, et, intercedénte beáto Bárnaba Apostolo tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

 

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei. 

Communio.
Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.





Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedénte beáto Bárnaba Apóstolo tuo, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas deservíre. Per Dóminum.



LDVM










Comments