Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quæréntes te...

 Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eundem  Dóminum nostrum.


Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna. Per Dóminum.





Today is the 3rd Sunday post Pentecosten, the Mass being Respice in me et miserere mei Domine. At Saint-Eugène the 'external solemnity' of the feast of the Most Sacred Heart is celebrated instead of the Sunday Mass: Cogitationes Cordis eius in generatione. The Liturgia page for today is here; the livret for Holy Mass is here, and the one for Vespers and Benediction, here.

At Saint-Eugène, at the entry of the clergy, the Lauds hymn Cor arca legem continens was sung. It was written by the Piarist priest Filippo Bruni (m 1771) for the Office of the Most Sacred Heart instituted by Clemens XIII in 1765. 


Cor, arca legem cóntinens
Non servitútis véteris,
Sed grátiæ, sed véniæ,
Sed et misericórdiæ.

Cor, sanctuárium novi
Intemerátum fœ́deris,
Templum vetústo sánctius,
Velúmque scisso utílius.

Te vulnerátum cáritas
Ictu paténti vóluit,
Amóris invisíbilis
Ut venerémur vúlnera.

Hoc sub amóris sýmbolo
Passus cruénta, et mýstica,
Utrúmque sacrifícium
Christus sacérdos óbtulit.

Quis non amántem rédamet?
Quis non redémptus díligat,
Et corde in isto séligat
Ætérna tabernácula?

Decus Parénti, et Fílio,
Sanctóque sit Spirítui,
Quibus potéstas, glória
Regnúmque in omne est sǽculum.
Amen.

 


Introitus. Ps. 32, 11 et 19. Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. Ps. ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

The 3rd Sunday post Pentecosten is commemorated. 

Oratio. Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eundem  Dóminum nostrum.

Oratio. Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8 19.
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cœléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Domino  nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. ℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.





Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 11, 29. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et invenietis réquiem animábus vestris. Allelúja.





At Saint-Eugène, the Sequentia, from the Proprium Parisiense.

FAS sit, Christe, mystéria
Amóris tui pándere;
Fas sit alta sacrária
Cordis tui detégere.

Hic puræ mentes háuriunt
Ætérnæ fontes grátiæ;
Abscónditos repériunt
Thesáuros sapiéntiæ.

TEMPLVM in penetrálibus
Sibímet Numen cónsecrat,
In quo votis perénnibus
Paréntem Natus óbsecrat.

Ardet altári médio
Agnus replétus grátia:
Hic ámoris incéndio
Jugis litátur hóstia.

DATVR vita, patet via;
Apéritur et véritas,
Qua nobis et fit pérvia,
Et gustátur felícitas.

Qui sítitis justítiam,
Rebus spretis fallácibus,
Plenam hauríte grátiam
De Cordis Christi fóntibus.

HIC floret innocéntia,
Hic inflammátur cáritas,
Hic reis datur vénia,
Hic sanátur infírmitas.

Hic casta spirant lília
Quibus nitéscunt Vírgines;
Hic únguntur ad prælia
Mox coronándi púgiles.

TERRÆ cedant divítiæ,
Mundi cedant inánia:
Nostræ Christus delíciæ,
Nobis Christus est ómnia.

Castis amícum méntibus,
Jesu Cor amantíssimum,
Puris amándum córdibus,
In corde regnet ómnium.

JESV, qui, lux de lúmine,
Plenus es sapiéntia,
De Cordis plenitúdine
Da fluat in nos grátia.

Qui candor es, fac méntibus
Lux una nostris fúlgeas:
Qui cáritas es, córdibus
Ignis consúmens árdeas.
Amen. Alleluia.


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19 ,11-37.
In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt.

At Saint-Eugène, the Incarnatus est from the Mass Pange lingua of Josquin des Prés (c. 1455-1521), maître de la chapelle at Rome and Paris. Josquin's Mass was the subject, last Sunday, of M de Villier's weekly program on Radio Courtoisie, Liturgie et Musique sacrée

Credo.

At Saint-Eugène, during the incensing at the Offertorium, the Schola sang Charpentier's motet O Amor H 253.

R/. O Amor, o Bónitas, o Cháritas. 

Non solum náscitur homo qui Deus, non solum móritur et si non reus, sed hujus hóstiæ strictus angústia nobíscum hábitat, ut tantæ grátiæ jugis memória cunctis remáneat.

R/. O Amor, o Bónitas, o Cháritas.

 


Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.






Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.

Præfatio de Sanctissimo Corde.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus; Qui Unigénitum tuum in cruce pendéntem láncea mílitis transfígi voluísti, ut apértum Cor, divínæ largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiæ, et quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et pœniténtibus patéret salútis refúgium. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum
Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriae tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

At Saint-Eugène, at the Elevation, the O salutaris Hostia of Jean-Baptiste du Gué, maître de chapelle of Saint-Germain-L'Auxerrois (1768-1780) and then of Notre-Dame de Paris (1780-1790) in the harmonisation of Amédée Gastoué (1873-1943), maître de chapelle of Saint-Jean-Baptiste-de-Belleville.

Agnus Dei.





At Saint-Eugène, at the Communion a motet by an anonymous Jesuit of the 17th century was sung, O quam amabilis, followed by the 2nd movement of Vivaldi's Concerto RV 583-- presumably this is Dr Ratovondrahety, at the organ and Vianney Meignié, violinist

V/. O quam amábilis es, bone Jesu, O dulcis Jesu!
Quam delectábilis es, pie Jesu!
R/. O cordis júbilum, mentis solátium, O bone Jesu.
V/. Quam venerábilis es, bone Jesu, O dulcis Jesu!
Semper laudábilis es, pie Jesu.

Communio. Joann. 19, 34. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.





Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discamus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.

At Saint-Eugène, after the Last Gospel and the Sub tuum praesidium, the sacred ministers make a statio at the Sacred Heart altar (the livret is linked supra) and then as they depart the hymn Dieu de clémence, composed (as the Cantique du Vœu national au Sacré Cœur) in 1872 by Joannès Blanchon (1819-1897), with the music revised by Aloys Kunc (1832-1895), maître de chapelle of the Cathedral of Toulouse.

And if I remember to do it (have neglected to do this for weeks now, tsk), the video-recording of Vespers.






~+~+~+~


The Mass of the 3rd Sunday post Pentecosten, which is or was formerly the Sunday infra Octavam Sanctissimi Cordis; sung at Le Barroux. Was eye-catching, the green of the sacred ministers' vestments, after all these weeks in violet and white. It is provided in the Missale Romanum with the orations to commemorate the Octave and I've left those here since it cannot do any harm to pray them. 

Introitus. Ps. 24, 16 et 18. Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus. Ps. ibid., 1-2. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum: multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna. Per Dóminum.

Oratio.
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignárís: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
1. Petri 5, 6-11.
Caríssimi: Humiliámini sub coténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estote et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens circuit, quærens, quem dévoret: cui resístite fortes in fide: sciéntes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 54, 23, 17 et 19. Jacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet. ℣. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 7, 12. Deus judex justus, fortis et pátiens, numquid iráscitur per síngulos dies? Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 15, 1-10.
In illo témpore: Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et murmurábant pharisǽi et scribæ, dicéntes: Quia hic peccatóres recipit et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parábolam istam, dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam, quæ períerat, donec invéniat eam? Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens: et véniens domum,  cónvocat amícos et vicínos, dicens illis: Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat? Dico vobis, quod ita gáudium erit in cœlo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super nonagínta novem justis, qui non índigent pœniténtia. Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat? Et cum invénerit, cónvocat amícas et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia inveni drachmam, quam perdíderam? Ita dico vobis: gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.

Credo.

Offertorium.
Ps. 9, 11-12 et 13. Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis quæréntes te: psállite Dómino, qui hábitat in Sion: quóniam non est oblítus oratiónem páuperum.





Secreta. Réspice, Dómine, múnera supplicantis Ecclesiae: et saluti credéntium perpétua sanctificatióne suménda concéde. Per Dóminum.

Secreta. Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilecti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.

I presume that the common Preface was sung (the Octave being suppressed) but, tsk, I didn't pay close enough attention to the video-recording from Le Barroux to know.

Præfatio de Sanctissimo Corde Jesu.

Communio.
Luc. 15, 10. Dico vobis: gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.





Postcommunio. Sancta tua nos, Dómine, sumpta vivíficent: et misericórdiæ sempitérnæ prǽparent expiátos. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio. Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discamus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.


 




LDVM



















Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Festo Sanctissimi Cordis Domini Nostri Iesu Christi, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments