Vos estis lux mundi: sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cœlis est, allelúja...

Deus, qui ad errórem insídias repelléndas et apostólicæ Sedis jura propugnánda, beátum Robértum Pontíficem tuuam atque Doctórem mira eruditióne et virtúte decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut nos in veritátis amóre crescámus et errántium corda ad Ecclésiæ tuæ rédeant unitátem. Per Dóminum.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cælos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cæléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.






Today is Monday infra Octavam Ascensionis and the feast of the Confessor Saint Robert Bellarmine, Bishop and Doctor of the Church. His Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius; it was sung at Le Barroux and will presumably be said at Saint-Eugène (although perhaps the Mass of the feast of Our Lady of Fatima will be celebrated instead; I cannot recall what was done last May).  

The live-stream from Saint-Eugène began only whilst M l'Abbé Gubitoso was making his sermon, ahem; judging by the number of times he is referring to Our Lady (Saint Robert's Mass would also have required white vestments etc) I would guess that he is saying Holy Mass of Our Lady of Fatima... but he is in fact celebrating the In medio Ecclesiae of Saint Robert Bellarmine. 

Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implevit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja, allelúja. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui ad errórem insídias repelléndas et apostólicæ Sedis jura propugnánda, beátum Robértum Pontíficem tuuam atque Doctórem mira eruditióne et virtúte decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut nos in veritátis amóre crescámus et errántium corda ad Ecclésiæ tuæ rédeant unitátem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 7, 7-14.

Optávi, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ: et præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus arena est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas permanus illíus, et lætátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscondo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.

These are not the Alleluias sung at Le Barroux; am having to do errands this morning so must put off investigating this until later on in the day.

Allelúja, allelúja. V. Qui docti fúerint fulgébunt quasi splendor firmaménti.





Allelúja. V. Qui ad justítiam erúdiunt multos quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Allelúja.





Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accendunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram  homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem  vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Credo. The Credo was suppressed from these Masses of Doctors in the re-arrangements (the 'simplifications') made during the reign of Pius XII, I believe. 

Offertórium. Ps. 72, 28. Mihi autem adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion, allelúja.





Secreta. Hóstias tibi, Dómine, in odórem suavitátis offérimus: et præsta; ut, beáti Robérti mónitis et exémplis edócti, per sémitam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 5, 14, 16.
Vos estis lux mundi: sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cœlis est, allelúja.





Postcommunio. Sacraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem: quo beátus Robértus veheménter accénsus, pro Ecclésia tua se júgiter impendébat. Per Dóminum.



LDVM














Abbaye Sainte-Madeleine du Barroux, Saint-Eugène-Sainte-Cécile

Comments