Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli...

Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis sollemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.





Today is the feast of the Confessor Saint Athanasius, Bishop and Doctor of the Church, on the Thursday in the 4th week post Pascha. The Mass is In medio Ecclesiae aperuit os eius. Am having to make an errand this morning so will add the Matins lessons when I return. 

Alexandriae natalis sancti Athanasii, ejusdem urbis Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, sanctitate et doctrina clarissimi; in cujus persecutionem universus fere Orbis conjuraverat. Ipse tamen catholicam fidem, a tempore Constantini usque ad Valentem, adversus Imperatores ac Praesides et innumeros Episcopos Arianos strenue propugnavit; a quibus plurimas perpessus insidias, profugus toto Orbe actus est, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus. Tandem, ad suam Ecclesiam reversus, illic, post multos agones multasque patientiae coronas, quadragesimo sexto sui sacerdotii anno migravit ad Dominum, tempore Valentiniani et Valentis Imperatorum.


The second and third nocturn lessons at Matins.

Lectio 4
Athanasius Alexandrinus, catholicæ religiónis propugnator acerrimus, ab Alexandro episcopo Alexandrino diaconus factus est, in cujus locum successit. Quem étiam antea secutus fuerat ad Nicænum Concílium; ubi cum Aríi impietátem repressísset, tantum ódium Arianórum suscépit, ut ex eo témpore ei insidias moliri numquam destiterint. Nam coacto ad Tyrum concílio magna ex parte Arianórum episcopórum, subornarunt muliérculam, quæ accusaret Athansium, quod hospítio acceptus sibi stuprum per vim intulísset. Introductus ígitur est Athanasius, et una cum eo Timótheus presbyter; qui simulans se esse Athanasium, Ego ne, inquit, mulier, apud te sum diversatus? ego te violávi? Cui illa petulanter: Tu mihi vim attulísti; idque jurejurando affirmans, judicum fidem obtestabátur, ut tantum flagitium vindicárent. Qua cógnita fraude, rejecta est mulíeris impudéntia.


R. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.

Lectio 5
Arsénium quoque episcopum ab Athanasio interfectum Ariáni pervulgarunt; quem dum occulte détinent, manum mórtui déferunt in judícium, ab Athanasio ad usum mágicæ artis Arsenio amputatam criminantes. At Arsenius noctu aufúgiens, cum se in conspectu totius concilii statuísset, Athanasii inimicórum impudentíssimum scelus apéruit. Quod illi nihilóminus mágicis artibus Athanasii tribuéntes, vitæ ejus insidiari non desistebant. Quam ob rem in exsílium actus, in Gállia apud Tréviros exsulávit. Gravibus deinceps ac diuturnis sub Constantio imperatóre, Arianórum fautore, tempestátibus jactátus et incredibiles calamitátes perpéssus, magnam orbis terræ partem peragrávit; ac sæpe e sua ecclésia ejéctus, sæpe étiam in eamdem et Julii, Romani Pontificis, auctoritate, et Constántis imperatóris, Constantii fratris, patrocinio, decretis quoque concilii Sardicénsis ac Jerosolymitani, restitútus est, Ariánis interea illi semper infestis; quorum pertinacem iram, et summum vitæ discrimen fúgiens, in sicca cisterna quinque annis se ábdidit, ejus rei tantum conscio quodam Athanasii amico, qui eum clam sustentabat.


R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.
V. Invéni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei, allelúja.

Lectio 6
Constantio mortuo, cum Julianus Apóstata, qui ei in imperio successit, éxsules episcopos ad suas ecclésias redire permisísset, Athanasius Alexandríam reversus, summo honóre exceptus est. Sed non multo post, iísdem Ariánis impelléntibus, a Juliáno exagitatus, rursus discedere cogitur. Cumque ab ejus satellítibus ad necem conquirerétur, qua fugiebat navícula conversa in contrariam flúminis partem, iis qui se insequebántur, ex industria occurrit; et quæréntibus quantum inde abesset Athanasius, respóndit eum non longe abesse: ítaque illos contrárium tenéntes cursum effugit, atque Alexandríam rédiens, ibidem usque ad Juliáni óbitum occultus permansit. Qui paulo post, Alexandríæ alia exorta tempestáte, quatuor menses in paterno sepúlcro delituit. Ac denique ex tot tantisque periculis divinitus ereptus, Alexandríæ mórtuus est in suo léctulo, sub Valénte: cujus vita et mors magnis nobilitáta est miraculis. Multa pie et ad illustrándum catholicam fidem præcláre scripsit, sexque et quadragínta annos in summa témporum varietáte Alexandrinam ecclésiam sanctíssime gubernávit.


R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.
V. Iste est, qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercedat pro peccátis ómnium populórum, allelúja.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matt 10:23-28.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum persequétur vos in civitáte ista, fugite in aliam. Et réliqua.
Homilía sancti Athanasii Epíscopi.
In Apologia de fuga sua, ante medium.

In lege præcéptum erat ut constitueréntur civitátes refugiórum, ut, qui quomodocúmque ad necem quæreréntur, servari possent. In consummatióne porro sæculórum cum advenísset illud ipsum Verbum Patris, quod Móysi antea locútum fuerat, rursus hoc præcéptum dedit, Cum vos, inquiens, persecúti fúerint in civitáte ista, fugite in aliam. Pauloque post súbjicit: Cum vidéritis illam abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est per Danielem prophétam, consistentem in loco sancto (qui legit, intélligat), tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes; et qui in tecto est, ne descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro est, non revertátur tollere túnicam suam.


R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ induit eum,
* Et ad portas paradisi coronávit eum, allelúja.
V. Induit eum Dóminus lorícam fidei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradisi coronávit eum, allelúja.

Lectio 8
Hæc cum scirent Sancti, ejusmodi tenuérunt suæ conversatiónis institutum. Quæ enim nunc præcepit Dóminus, éadem quoque ante suum in carne advéntum locútus est in Sanctis; et hoc institutum hómines ad perfectiónem ducit. Nam quod Deus jusserit, id omnino faciéndum est. Ideoque et ipsum Verbum propter nos homo factum, non indignum putávit, cum quærerétur, quemádmodum et nos, abscóndere se; et cum persecutiónem paterétur, fugere, et insidias declináre: cum autem a se definitum tempus ipse adduxísset, in quo corporáliter pro ómnibus pati volebat, ultro seípsum trádidit insidiántibus.


R. In medio Ecclésiae apéruit os ejus
* Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus, allelúja.
V. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus, allelúja.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus, allelúja.

Lectio 9
At vero sancti hómines cum hanc quoque formam a Salvatore didicissent, (ab ipso enim et antea et semper omnes docebántur) advérsus persecutores ut legitime certarent, fugiébant, et ab illis quæsíti se abscóndebant. Cum enim præstitúti sibi a divina providéntia témporis finem ignorarent, nolébant insidiántibus se témere trádere: sed contra, cum scirent quod scriptum est, in mánibus Dei esse hóminum sortes, et Dóminum mortificáre et vivificáre; potius in finem usque perseverábant, circumeuntes, ut ait Apóstolus, in melótis et pellibus caprínis, egéntes, angustiati, in solitudínibus errántes, et in speluncis et cavernis terræ laténtes, quoad vel definitum mortis tempus veníret, vel qui tempus ipsum definíerat, Deus cum eis loquerétur, et insidiántes cohibéret, aut certe persecutóribus eos traderet, utcúmque illi placuísset.



Te Deum.

Pater Thomas SJ is celebrating Holy Mass at Saint-E. today.

Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implevit  eum Dóminus spíritus sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum, allelúja, allelúja. Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis sollemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 4, 5-14.

Fratres: Non nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum, Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aperiántur, sed non destitúimur: persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus: semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. Habéntes autem eúndem spíritum fidei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur: sciéntes, quóniam, qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit et constítuet vobíscum.


Allelúja, allelúja. V. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech.





Allelúja. V. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 23-28.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen, dico vobis, non consummábitis civitátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. Non est discípulus super magistrum, nec servus super dóminum suum. Súfficit discípulo, ut sit sicut magister ejus: et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt: quanto magis domésticos ejus? Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et, quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam.

Credo. 

The Credo is not sung in Masses of the Holy Doctors any longer, I guess, I forget this. One might sing the Athanasian Creed, I suppose; I've seen a score, somewhere. Since at Prime it appears as one of the Psalms it is notionally possible, presumably, to sing it to one of the psalm-tones (not that I've ever done this-- as accustomed to the Quicumque as I've become over the years, there's never seemed to me to be any reason, ahem, to lengthen Prime unnecessarily).

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum, allelúja.





Secreta.
Sancti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 10, 27.
Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta, allelúja.





Postcommunio. Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.



LDVM






Comments