Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja...

Præsta, quæsumus, omnípotens Deus: ut claritatis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum . . . in unitáte ejusdem.






The Vigil of Pentecost is celebrated today. At Le Barroux, the Mass will be followed by First Vespers of the feast, beginning, 
if I've calculated properly, in a couple of hours, at 1630 their time. Holy Mass begins in half an hour at Saint-Eugène. The Liturgia page is here, and the livret for Holy Mass is here.

Prophetia Prima

Gen. 22, 1-19.

In diébus illis: Tentávit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respóndit: Adsum. Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visiónis: atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium, quem monstrávero tibi. Igitur Abraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum: ducens secum duos júvenes et Isaac, fílium suum. Cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum, quem præcéperat ei Deus. Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul: dixítque ad púeros suos: Exspectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam ad oravérimus, revertémur ad vos. Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Isaac, fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul, dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti? Dixit autem Abraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter: et venérunt ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre et désuper ligna compósuit: cumque alligásset Isaac, fílium suum, pósuit eum in altare super struem lignórum. Extendítque manum et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum. Et ecce, Angelus Dómini de cœlo clamávit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respóndit: Adsum. Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi, quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me. Levávit Abraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens otulit holocáustum pro fílio. Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit. Vocávit autem Angelus Dómini Abraham secúndo de cœlo, dicens: Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cœli et velut arénam, quæ est in lítore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obœdísti voci meæ. Revérsus est Abraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.

Oratio. Deus, qui in Abrahæ fámuli tui opere humáno generi  obœdiéntiæ exémpla præbuísti; concéde nobis, et nostræ voluntátis pravitátem frángere, et tuórum præceptórum rectitúdinem in ómnibus adimplére. Per Dóminum.

Prophetia Secunda

Exodi 14, 24-31; 15, 1.

In diébus illis: Factum est in vigília matutina, et ecce, respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum: et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum. Cumque extendísset Moyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus, et equites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris: liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris, et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos: timuitque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino et Moysi, servo ejus. Tunc cécinit Moyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt:

Tractus. Exodi 15, 1 et 2. Cantémus Dómino: glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem projécit in mare: adjútor et protéctor factus est mihi in salútem, ℣. Hic Deus meus, et honorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. ℣. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.





Oratio. Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi  Testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et liberáta plebs ab Ægyptíaca servitúte christiáni pópuli sacraménta præférret: da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Dóminum . . . in unitáte ejusdem.

Prophetia Tertia

Deut. 31, 22-30.

In diébus illis: Scripsit Móyses canticum, et dócuit fílios Israël. Præcepítque Dóminus Josue, fílio Nun, et ait: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum. Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit: præcépit Levítis, qui portabant arcam foederis Dómini, dicens: Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ foederis Dómini, Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium. Ego enim scio contentiónem tuam et cérvicem tuam duríssimam. Ad huc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis, cum mórtuus fúero? Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos cœlum et terram. Novi enim, quod post mortem meam iníque agétis et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrarum. Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso cœtu Israël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit.

Tractus. Deut. 32, 1-4. Atténde, cœlum, et loquar: et áudiat terra verba ex ore meo. ℣. Exspectétur sicut plúvia elóquium meum: et descéndant sicut ros verba mea. ℣. Sicut imber super gramen et sicut nix super fænum: quia nomen Dómini invocábo, ℣. Date magnitúdinem Deo nostro: Deus, vera ópera ejus, et omnes viæ ejus judícia, ℣. Deus fidélis, in quo non est iníquitas: justus et sanctus Dóminus.





Oratio. Deus, glorificátio fidélium et vita justórum, qui per Móysen, fámulum tuum, nos quoque modulatióne sacri cárminis erudísti: univérsis géntibus misericórdiæ tuæ munus operáre, tribuéndo beatitúdinem, auferéndo terrórem; ut, quod pronuntiátum est ad supplícium, in remédium transferátur ætérnum. Per Dóminum.


Prophetia Quarta

Is. 4, 1-6.

Apprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes: Panem nostrum comedémus et vestiméntis nostris operiémur: tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos, aufer oppróbrium nostrum. In die illa erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ súblimis, et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israel. Et erit: Omnis, qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Jerúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est in vita in Jerúsalem. Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii et spíritu ardóris. Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. Et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab æstu, et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia.

Tractus. Isaiæ 5, 1 et 2. Vínea facta est dilécto in cornu, in loco úberi. ℣. Et macériam circúmdedit, et circumfódit: et plantávit víneam Sorec, et ædificávit turrim in médio ejus. ℣. Et tórcular fodit in ea: vínea enim Dómini Sábaoth domus Israël est.





Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui, per únicum Fílium tuum, Ecclésiæ tuæ demonstrásti te esse cultórem, omnem pálmitem, fructum in eodem Christo tuo, qui vera vitis est, afferéntem, cleménter éxcolens, ut fructus áfferat amplióres: fidélibus tuis, quos velut víneam ex Ægýpto per fontem baptísmi transtulísti, nullæ peccatórum spinæ præváleant; ut, Spíritus tui sanctificatióne muníti, perpétua fruge diténtur. Per eúndem Dóminum... in unitate eiusdem.


Prophetia Quinta

Baruch 3, 9-38. 
Audi, Israël, mandata vitæ: áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. Quid est, Israël, quod in terra inimicórum es? Inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis: deputátus es cum descendéntibus in inférnum. Dereliquísti fontem sapiéntiæ. Nam si in via Dei ambulásses, habitásses útique in pace sempitérna. Disce, ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus: ut scias simul, ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum ejus? et quis intrávit in thesáuros ejus? Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias, quæ sunt super terram? qui in ávibus cœli ludunt, qui argéntum thesaurízant et aurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum? Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt. Júvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram: viam autem disciplínæ ignoravérunt, neque intellexérunt sémitas ejus, neque fílii eórum suscepérunt eam, a fácie ipsórum longe facta est: non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman. Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam, quæ de terra est, negotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intellegéntias: viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemoráti sunt sémitas ejus. O Israël, quam magna est domus Dei et ingens locus possessiónis ejus! Magnus est et non habet finem: excélsus et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non hos elegit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt: proptérea periérunt. Et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam. Quis ascéndit in cœlum, et accépit eam et edúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare, et invénit illam? et áttulit illam super aurum eléctum? Non est, qui possit scire vias ejus neque qui exquírat sémitas ejus: sed qui scit univérsa, novit eam et adinvénit eam prudéntia sua: qui præparávit terram in ætérno témpore, et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus: qui emíttit lumen, et vadit: et vocávit illud, et obǽdit illi in tremore. Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt: vocátæ sunt, et dixérunt: Adsumus: et luxérunt ei cum jucunditáte, qui fecit illas. Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum. Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Jacob púero suo et Israël dilécto suo. Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.

Oratio. Deus, qui nobis per Prophetárum ora præcepísti temporália relínquere atque ad ætérna festináre: da fámulis tuis; ut, quæ a te jussa cognóvimus, implére cœlésti inspiratióne valeámus. Per Dóminum.

Prophetia Sexta

Ezech. 37, 1-14.
In diébus illis: Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini: et dimísit me in médio campi, qui erat plenus óssibus: et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi síccaque veheménter. Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi: Dómine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticináre de óssibus istis: et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce, ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis. Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem: et dabo vobis spíritum, et vivétis, et sciétis, quia ego Dóminus. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi: factus est autem sónitus prophetánte me, et ecce commótio: et accessérunt ossa ad ossa, unum quódque ad junctúram suam. Et vidi, et ecce, super ea nervi et carnes ascendérunt: et exténta est in eis cutis désuper, et spíritum non habébant. Et dixit ad me: Vaticináre ad spiritum, vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quátuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, et revivíscant. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi: et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt: steterúntque super pedes suos exércitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hóminis, ossa hæc univérsa, domus Israël est: ipsi dicunt: Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssisumus. Proptérea vaticináre, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus: et indúcam vos in terram Israël. Et sciétis, quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus: et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis, et requiéscere vos fáciam super humum vestram: dicit Dóminus omnípotens.

Oratio. Dómine, Deus virtútum, qui collápsa réparas et reparáta consérvas: auge pópulos in tui nóminis sanctificatióne renovándos; ut omnes, qui sacro baptísmate diluúntur, tua semper inspiratióne dirigántur. Per Dóminum.

This Tract is sung whilst the sacred ministers and candidates for Baptism proceed to the Font.

Tractus. Ps. 41, 2-4. Sicut cervus desíderat ad fontes aquárum: iía desíderat ánima mea ad te, Deus. ℣. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei? ℣. Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus?





Oratio. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sollemnitátem doni Sancti Spíritus cólimus, cœléstibus desidériis accénsi, fontem vitæ sitiámus. Per Dóminum . . . in unitáte ejúsdem.

The Benediction of the Font follows.

Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, adésto magnæ pietátis tuæ mystériis, adésto sacraméntis: et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons baptísmatis párturit, spíritum adoptiónis emítte; ut, quod nostræ humilitátis geréndum est ministério, virtútis tuæ impleátur efféctu. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per omnia  sæcula sæculórum.


Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus. Qui invisíbili poténtia, sacramentórum tuórum mirabíliter operáris efféctum: Et licet nos tantis mystériis exsequéndis simus indígni: Tu tamen grátiæ tuæ dona non déserens, étiam ad nostras preces, aures tuæ pietátis inclínas.

Deus, cujus Spíritus super aquas, inter ipsa mundi primórdia ferebátur: ut jam tunc virtútem sanctificatiónis, aquárum natura concíperet. Deus, qui nocéntis mundi crímina per aquas ábluens, regeneratiónis spéciem in ipsa dilúvii effusióne signásti: ut uníus ejusdémque eleménti mystério, et finis esset vítiis, et orígo virtútibus. Réspice, Dómine, in fáciem Ecclésiæ tuæ, et multíplica in ea regeneratiónes tuas, qui grátiæ tuæ affluéntis ímpetu lætíficas civitátem tuam: fontémque baptísmatis áperis toto orbe terrárum géntibus innovándis: ut tuæ majestátis império, sumat Unigéniti tui grátiam de Spíritu Sancto.

Qui hanc aquam regenerándis homínibus præparátam, arcána sui núminis admixtióne fecúndet: ut sanctíficatione concépta, ab immaculáto divíni fontis útero, in novam renáta creatúram, progénies cæléstis emérgat: Et quos aut sexus in córpore, aut ætas discérnit in témpore, omnes in unam páriat grátia mater infántiam.

Procul ergo hinc, jubénte te, Dómine, omnis spíritus immúndus abscédat: procul tota nequítia diabólicæ fraudis absístat. Nihil hic loci hábeat contráriæ virtútis admíxtio: non insidiándo circúmvolet: non laténdo subrépat: non inficiéndo corrúmpat.

Sit hæc sancta, et ínnocens creatúra, líbera ab omni impugnatóris incúrsu, et totíus nequítiæ purgáta discéssu. Sit fons vivus, aqua regénerans, unda puríficans: ut omnes hoc lavácro salutífero diluéndi, óperante in eis Spíritu Sancto, perféctæ purgatiónis indulgéntiam consequántur.

Unde benedíco te, creatúra aquæ, per Deum  vivum, per Deum  verum, per Deum  sanctum: per Deum, qui te in princípio verbo separávit ab árida: cujus Spíritus super te ferebátur.

Qui te de paradísi fonte manáre fecit, et in quátuor flumínibus totam terram rigáre præcépit. Qui te in desérto amáram, suavitáte índita fecit esse potábilem, et sitiénti pópulo de petra prodúxit. Benedíco te et per Jesum Christum Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui te in Cana Galilææ signo admirábili, sua poténtia convértit in vinum. Qui pédibus super te ambulávit: et a Joánne in Jordáne in te baptizátus est. Qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit: et discípulis suis jussit, ut credéntes baptizaréntur in te, dicens: Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fíliis, et Spíritus Sancti.

Haec nobis præcépta servántibus, tu Deus omnípotens clemens adésto: tu benígnus aspíra.

Tu has símplices aquas tuo ore benedíctio: ut præter natúralem emundatiónem, quam lavándis possunt adhibére corpóribus, sint étiam purificándis méntibus efficáces.

Descéndat in hanc plenitúdinem fontis, virtus Spíritus Sancti.

Totámque hujus aquæ substántiam, regenerándi fecúndet efféctu.

Hic ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sui reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos, et mórtuos, et sæculum per ignem.

Sanctificétur, et fecundétur fons iste Oleo salútis renascéntibus ex eo, in vitam ætérnam.

Infúsio Chrísmatis Dómini nostri Jesu Christi, et Spíritus Sancti Parácliti, fiat in nómine sanctæ Trinitátis.

Commíxtio Chrísmatis sanctificatiónis, et Olei unctiónis, et aquæ baptísmatis, páriter fiat in nómine 
 Patris, et  Fílii, et Spiritus  Sancti.

Then follow the Baptisms themselves, for which texts one may consult the libellus linked supra. The great Vespers hymn will be sung.


Veni Creátor Spíritus,
Mentes tuórum vísita,
Imple supérna grátia
Quæ tu creásti péctora.

Qui Paráclitus díceris,
Donum Dei altíssimi,
Fons vivus, ignis, cáritas,
Et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
Dextræ Dei tu dígitus,
Tu rite promíssum Patris,
Sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sénsibus,
Infúnde amórem córdibus,
Infírma nostri córporis
Virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius,
Pacémque dones prótinus:
Ductóre sic te prævio
Vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem,
Noscámus atque Fílium,
Te utriúsque Spíritum
Credámus omni témpore.

Glória Patri Dómino,
Natóque qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sæculórum sæcula. Amen.



V/. Emítte Spíritum tuum, et creábuntur, alleluia.
R/. Et renovábis fáciem terræ, alleluia.

Oratio. Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Christum Dóminum tuum.

During the return to the Altar, the hymn of Saint Venantius Fortunatus Tibi laus perennis Auctor is sung and then prayers of the Saints are implored in the chanting of the Litany, as in the libellus linked supra. Then the Kyrie and Gloria are chanted.

The Introit is not used in the solemn celebration of the rite, which moves from the imparting of baptisms to the singing of the Litany, as at the Paschal Vigil.

At Le Barroux, the Mass began with this Introit. Presumably, a font is not one of the principal fixtures of the Abbey. My recollection is, however, that the traditional lessons etc of the Paschal Vigil were indeed sung at Le Barroux-- but perhaps not. My plan is to listen to the lessons and then take a break from Masses and go prune the  blackberry canes. The landlady would rather the eradication of all of them, I prefer as large a crop of berries as possible; as a de facto compromise (she has a lengthy list of preferences about all sorts of thing which, happily, remains in the silence of her imagination 99% of the time), I keep them off the deck in the back of the house and off the neighbor's property. The bit of exercise out in the sunlight isn't a bad thing, either.

Introitus. Ezech. 36, 23, 24 et 25-26. Dum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja. Ps. 33, 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. ℣. Glória Patri.





Kýrie, eléison. Glória in excélsis.

Oratio.
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus: ut claritatis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum . . . in unitáte ejusdem.

Léctio Actuum Apostolorum.
Act. 19, 1-8.

In diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus, peragrátis superióribus pártibus, veníret Ephesum et inveníret quosdam discípulos: dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque, si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joannis baptísmate. Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens: In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum. His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum ímposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.

Allelúja. ℣. Ps. 106, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus:  quóniam in sǽculum misericordia ejus.





Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli, ℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.





Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 14, 15-21.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et alium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem   cognoscétis eum: quia apud vos manébit et in vobis erit. Non  relínquam vos órphanos: véniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis, In illo die vos cognoscétis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea et servat ea: ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego  díligam eum, et manifestábo ei meípsum.

Non dicitur Credo.

The Schola sings, during the incensing at the Offertory, the Veni Creator Spiritus from the collection Airs sur les Hymnes sacrez, Odes et Noëls pour chanter au catéchisme (1623), attributed to Charles d'Ambleville SJ (m 1637), joined by the violoncello of M D'Oliveira (although he is uncredited in the libellus so I cannot know for sure).. 

Offertorium. Ps. 103,30-31. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja.





Secreta. Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum . . . in unitáte ejúsdem.

Præfatio, Communicantes et Hanc igitur propria de Pentecoste: quæ dicuntur usque ad Sabbatum sequens inclusive.


Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui ascéndens super omnes cælos, sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodiérna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis, totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes, atque angélicæ Potestátes, hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:

Sanctus, Benedictus.

At the Elevation, O salutaris Hostia is sung, based on a setting of the Veni Creator Spiritus of Marc-Antoine Charpentier; the composer wrote more than one version
. Am not going to pull out the Cessac this morning. 

Agnus Dei.

The Schola sings Charpentier's Veni Creator Spiritus itself at the Communio.

Communio. Joann. 7,37-39. Ultimo festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.





Postcommunio. Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum . . . in unitáte ejusdem.

After the Last Gospel and the Regina Caeli, the Lauds hymn at Pentecost, Beata nobis gaudia, is sung during the departure of the sacred ministers from the sanctuary. Its text was written by Saint Hilary of Poitiers, Bishop and Doctor of the Church (m 367) and is sung in the Parisian chant of the 17th century.

Beáta nobis gáudia
Anni redúxit órbita,
Cum Spíritus Paráclitus
Effúlsit in discípulos.

Ignis vibránte lúmine
Linguæ figúram détulit,
Verbis ut essent próflui,
Et caritáte férvidi.

Linguis loquúntur ómnium,
Turbæ pavent Gentílium:
Musto madére députant
Quos Spíritus repléverat.

Patráta sunt hæc mystice,
Paschæ perácto témpore,
Sacro diérum número,
Quo lege fit remíssio.

Te nunc Deus piíssime
Vultu precámur cérnuo,
Illápsa nobis cœlitus
Largíre dona Spíritus.

Dudum sacráta péctora
Tua replésti grátia:
Dimítte nostra crímina,
Et da quiéta témpora.

Glória Patri Dómino,
Natóque, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito,
In sæculórum sæcula. Amen.



LDVM










Comments