Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem, alleluia, allelúja.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum. 

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Bonifátii Mártyris tui sollémnia cólimus, ejus apud te intercessiónibus adiuvemur. Per Dominum.







Today is Tuesday infra Octavam Ascensionis, that is post Ascensionis following the nonsense of Pius XII, and it is the feast, commemorated, of the Martyr Saint Boniface, Bishop; his Mass is Protexisti me Deus. In the re-arrangements of Ioannes XXIII in 1960 (and so probably at Saint-Eugène) Viri Galilaei is said with the orations of the Holy Martyr. 

At Le Barroux, the feast of the Abbot Saint Pachomius is celebrated; the Mass is proper there-- we shall see how effective my ears are at capturing the parts. There is presumably a Mass provided, in one way or another, in the Pauline Rite but, eh. 

The Introit is Os iusti meditabitur




The Alleluias.

Iustus ut palma florebit.




Iustus germinabit sicut lilium.




The Offertory was Desiderium animae eius tribuisti ei Domine.





Fidelis servus et prudens was the Communio.






~+~+~+~


M le Curé is indeed commemorating the Holy Martyr but during the Mass Exáudi Dómine vocem meam of the Sunday infra Octavam (the texts of that Mass are here). Presumably, when the Octave had a more than notional existence the Mass Viri Galilaei was said; in these latter days, however.... 

Introitus. Act. 1, 11. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cœlum? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in cœlum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 46, 2. Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. ℣. Glória Patri.

Kyrie, Gloria.

Oratio.
 Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.

Oratio. Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Bonifátii Mártyris tui sollémnia cólimus, ejus apud te intercessionibus  adjuvémur. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostólorum.
Act. 1, 1-11.

Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cœpit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seípsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragínta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et Samaría et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intuerétur in cœlum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cœlum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cœlum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in cœlum.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dominus in voce tubæ.

Allelúja. ℣. Ps. 67, 18-19. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
Marc. 16, 14-20.

In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquantur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cœlum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubíque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.

Offertorium. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.

Secreta. Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriosa ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam per veniámus ætérnam. Per eúndem Dóminum.

Secreta. Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 67, 33-34.
Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.

Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisibili consequámur efféctu. Per Dóminum.

Postcommunio. Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedente beáto Bonifátio Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass of the Holy Martyr, which for some reason I thought warranted to be copied here, eh. The orations are supra.

Introitus. Ps. 63, 3. Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. ℣. Glória Patri.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 5, 1-5.

Stabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timore horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce, quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter Sanctos sors illórum est.

Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

Allelúja. ℣. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.


✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 1-7.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Mane te in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.

Offertorium. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.

Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.



LDVM











Comments