Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam...

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátos Cletum et Marcellínum Mártyros tuos atque Summos Pontífices [et, per beátum Cletum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem], perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per Dóminum.





Today is the feast of the Martyrs Popes Saints Cletus and Marcellinus in the Kalendarium Romanum (although I see that at Le Barroux it is the Mass of Saint Cletus alone that is celebrated today). The Mass in the 1923 Missale Romanum is Si diligis me Simon Petre with a proper oration (the Missal has obviously been 'adjusted' following Pius XII's invention of the commune Summorum Pontificum, which is added at the very end of the Communia, after the Masses of Our Lady on Saturdays). In the 1923 Missale Monasticum the Mass of Saint Cletus is Protexisti me Deus a conventu malignantium... but I read the ordo incorrectly and in fact Si diligis me Simon Petre was 
sung there also. The shorter way of putting this is that in the collect
the singular is used (for Saint Cletus) at Le Barroux and at Saint-E. the plural (for Saints Cletus and Marcellinus).

M le Curé is celebrating Holy Mass today at Saint-E. I think he is not entirely done, alas, with whatever illness he's been having to deal with. 

Introitus. Joann. 21, 15, 16 et 17. Si díligis me, Simon Petre, pasce
agnos meos, pasce oves meas. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimicos meos super me. ℣. Glória Patri.




Kyrie, Gloria.

Ad Sanctae Mariae Magdalenae abbatiam. Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Cletum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Ad Sancti Eugenii templum. Oratio. Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátos Cletum et Marcellínum Mártyros tuos atque Summos Pontífices, perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l. Petri 5, 1-4 et 10-11.

Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed
voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabít que. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.





Allelúja. ℣. Ps. 44, 17, 18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.

In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes. (T.P. Allelúja.)





Secreta. Oblátis munéribus, quǽsumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 16, 18.
Tu es Petrus, et super hanc petram  ædificábo Ecclésiam meam. (T.P. Allelúja.)





Postcommunio. Refectióne sancta enutrítam gubérna, quǽsumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.




LDVM






Comments