Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora ejus. De turba autem multi credidérunt in eum...

Sacræ nobis, quæsumus, Dómine, observatiónis jejúnia: et piæ conversationis augméntum, et tuæ propitiatiónis contínuum præstent auxílium. Per Dóminum.





Today is Tuesday infra Hebdomadam quartam in Quadragesima and the feast of Saint Gregory the Great, Pope and Doctor of the Church. If I understand the ordo at Le Barroux correctly (I did, happily), the Mass Si diligis me of Saint Gregory (as in the Missale Romanum) will be sung with the commemoration of the Lenten feria. There is no proper Mass in the 1923 Benedictine proprium for this feast, which fact tends to make me a bit more confident in my reading of the ordo.

We will hear what happens at Saint-Eugène in four or five hours.

An appropriate day, I think, to recall the Introit trope that is sung in Saint Gregory's honor at the beginning of Advent, Sanctissimus namque Gregorius.



Sanctíssimus namque Gregórius cum preces effúnderet ad Dóminum ut músicum donum ei désuper in carmínibus dedísset, tunc descéndit Spíritus Sanctus super eum, in spécie colúmbæ, et illustrávit cor ejus, et sic demum exórtus est cánere, ita dicéndo: Ad te levavi... [and the Introit Ad te levavi is then continued as usual]

 



Have to admit that I don't recall how I've done the formatting here, it has been so long (Christmas, perhaps?) since I've included the lessons and responsoria from Matins, tsk.

And Gregory DiPippo posted an article this morning describing the proper hymn Anglorum iam Apostolus, composed by Saint Peter Damian, which is divided for Vespers and Matins and then for Lauds. I was very silly not to have used the monastic Office today; one doesn't like to mix 'em up in a single day but perhaps at Vespers. I half-attentively listened to Lauds from Le Barroux in order to listen attentively to their singing of Mella cor obdulcantia and shall probably repeat the half-listening/listening later on, in order to hear their Anglorum iam Apostolus. (The audio recording of Vespers is already posted on their site.)

Lectio 4
Gregórius Magnus, Románus, Gordiáni senatóris fílius, adoléscens philosophíæ óperam dedit; et prætório offício functus, patre mórtuo, sex monastéria in Sicília ædificávit, Romæ séptimum sancti Andréæ nómine in suis ǽdibus, prope basílicam sanctórum Joánnis et Pauli ad Clivum Scauri, ubi Hilarióne ac Maximiáno magístris, monáchi vitam proféssus, póstea abbas fuit. Mox diáconus cardinális creátus, Constantinópolim a Pelágio Pontífice ad Tibérium Constantínum imperatórem legátus míttitur: apud quem memorábile étiam illud effécit, quod Eutýchium patriárcham, qui scrípserat contra veram ac tractábilem córporum resurrectiónem, ita convícit, ut ejus librum imperátor in ignem injíceret. Quare Eutýchius paulo post cum in morbum incídisset, instánte morte, pellem manus suæ tenébat, multis præséntibus, dicens: Confíteor quia omnes in hac carne resurgémus.
R. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.
Lectio 5
Romam rédiens, Pelágio pestiléntia subláto, summo ómnium consénsu Póntifex elígitur: quem honórem ne accíperet, quámdiu pótuit, recusávit; nam aliéno vestítu in spelúnca delítuit: ubi deprehénsus indício ígnæa colúmnæ, ad sanctum Petrum consecrátur. In pontificátu multa successóribus doctrínæ ac sanctitátis exémpla relíquit. Peregrínos quotídie ad mensam adhibébat: in quibus et Ángelum, et Dóminum Angelórum peregríni fácie accépit. Páuperes et urbános et extérnos, quorum númerum descríptum habébat, benígne sustentábat. Cathólicam fidem multis locis labefactátam restítuit. Nam Donatístas in Africa, Ariános in Hispánia représsit: Agnoítas Alexandría ejécit. Pállium Syágrio Augustodunénsi epíscopo dare nóluit, nisi neóphytos hæréticos expélleret ex Gállia. Gothos hǽresim Ariánam relínquere coégit. Missis in Británniam doctis et sanctis viris Augustíno et áliis mónachis, ínsulam ad Jesu Christi fidem convértit, vere a Beda presbýtero Angliæ vocátus Apóstolus. Joánnis patriárchæ Constantinopolitáni audáciam fregit, qui sibi universális Ecclésiæ epíscopi nomen arrogábat. Maurítium imperatórem, eos qui mílites fuíssent, mónachos fíeri prohibéntem, a senténtia detérruit.
R. Pósui adjutórium super poténtem, et exaltávi eléctum de plebe mea:
* Manus enim mea auxiliábitur ei.
V. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum.
R. Manus enim mea auxiliábitur ei.
Lectio 6
Ecclésiam ornávit sanctíssimis institútis et légibus. Apud sanctum Petrum coácta sýnodo, multa constítuit: in iis, Ut in Missa Kýrie eléison nóvies repeterétur: ut extra id tempus, quod continétur Septuagésima et Pascha, Alle­lúja dicerétur: ut adderétur in Cánone, Diésque nostros in tua pace dispónas. Litanías, Statiónes, et ecclesiásticum offícium auxit. Quátuor concíliis, Nicǽno, Constantinopolitáno, Ephesíno, Chalcedonénsi, tamquam quátuor Evangéliis honórem habéri vóluit. Epíscopis Sicíliæ, qui ex antíqua ecclesiárum consuetúdine Romam síngulis triénniis conveniébant, quinto quoque anno semel veníre indúlsit. Multos libros confécit: quos cum dictáret, testátus est Petrus diáconus, se Spíritum Sanctum colúmbæ spécie in ejus cápite sæpe vidísse. Admirabília sunt quæ dixit, fecit, scripsit, decrévit, præsértim infírma semper et ægra valetúdine. Qui dénique multis éditis miráculis, pontificátus anno décimo tértio, mense sexto, die décimo, quarto Idus Mártii, qui dies festus a Græcis étiam propter insígnem hujus Pontíficis sapiéntiam ac sanctitátem præcípuo honóre celebrátur, ad cæléstem beatitúdinem evocátus est. Cujus corpus sepúltum est in basílica sancti Petri, prope Secretárium.
R. Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína ejus repléta est:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
Lectio 7
Sequéntia sancti Evangélii secundum Matthaeum.
Matt 5:13-19.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Ex Homilía 17 in Lucæ 10 ante med.
Considerándum nobis est, ut, qui una eadémque exhortatiónis voce non súfficit simul cunctos admonére, stúdeat síngulos, in quantum valet, instrúere, privátis locutiónibus ædificáre. Debémus namque pensáre contínuo, quod sanctis Apóstolis dícitur, et per Apóstolos nobis: Vos estis sal terræ. Si ergo sal sumus, condíre mentes fidélium debémus. Vos ígitur, qui pastóres estis, pensáte, quia Dei animália páscitis; de quibus profécto animálibus Deo per Psalmístam dícitur: Animaliá tua habitábunt in ea. Et sæpe vidémus, quod petra salis brutis animálibus antepónitur, ut ex éadem salis petra lámbere débeant, et meliorári. Quasi ergo inter bruta animália petra salis, debet esse sacérdos in pópulis. Curáre namque sacerdótem necassé est, quæ síngulis dicat, unumquémque quáliter admóneat: ut quisquis sacerdóti júngitur, quasi ex salis tactu ætérnæ vitæ sapóre condiátur.
R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Induit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.
       Lectio 8
Sal étenim terræ non sumus, si corda audiéntium non condímus: quod profécto condiméntum ille veráciter próximo impéndit, qui prædicatiónis verbum non súbtrahit. Sed tunc vere áliis recta prædicámus, si dicta rebus et exémplis osténdimus. Nullum puto, fratres caríssimi, ab dliis majus præjudícium, quam a sacerdótibus tólerat Deus: quando eos, quos ad aliórum correctiónem pósuit, dare de se exémpla pravitátis cernit: quando ipsi peccámus, qui compéscere peccáta debúimus, nulla animárum lucra quǽrimus, ad nostra quotídie stúdia vacámus, terréna concupíscimus, humánam gldriam inténta mente captámus. Et quia eo ipso quo céteris præláti sumus, ad agénda quǽlibet majórem licéntiam habémus, suscéptæ benedictiónis ministérium vértimus ad ambitiónis arguméntum; Dei causam relínquimus, et ad terréna negótia vacámus; locum sanctitátis accípimus, et terrénis dctibus implicámur.
R. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus,
* Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Jucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
Lectio 9
Commemoratio Feriae
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 7:14-31.
In illo témpore: Jam die festo mediánte, ascéndit Jesus in templum, et docébat. Et mirabántur Judæi. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi.
Tract. 29 in Joánnem, sub init.
Ille qui latebat, docebat, et palam loquebátur, et non tenebátur. Illud enim ut latéret, erat causa exempli, hoc potestátis. Sed cum docéret, mirabántur Judæi. Omnes quidem, quantum árbitror, mirabántur, sed non omnes convertebántur. Et unde admiratio? Quia multi nóverant ubi natus, quemádmodum fúerit educatus. Numquam eum víderant litteras discéntem: audiébant autem de lege disputántem, legis testimónia proferéntem, quæ nemo posset proferre, nisi legísset, nemo légeret, nisi litteras didicísset: et ideo mirabántur. Eórum autem admirátio, magistro facta est insinuandæ altius veritátis occasio. Ex eórum quippe admiratióne et verbis, dixit Dóminus profúndum aliquid, et diligentius ínspici et discúti dignum.


Te Deum.


M le Curé is celebrating Holy Mass at Saint-Eugène today; his vestments are violet so I presume that he is saying the Mass of the Lenten feria Exaudi Deus orationem meam (the text is infra)... and he is commemorating the feast of Saint Gregory the Great: as I might have presumed with rather more certainty had I bothered to check the Divinum Officium page representing Ioannes XXIII's re-arrangements, eh. 

Introitus. Joann. 21, 15, 16 et 17. Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Deus, qui ánimæ fámuli tui Gregórii ætérnæ beatitúdinis prǽmia contulísti: concéde propítius; ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, ejus apud te précibus sublevémur. Per Dóminum.

Oratio. Sacræ nobis, quæsumus, Dómine, observatiónis jejúnia: et piæ conversationis augméntum, et tuæ propitiatiónis contínuum præstent auxílium. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
l. Petri 5, 1-4 et 10-11.

Caríssimi: Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. ℣. Confiteántur Domino
misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.





This Annuntiavi iustitiam tuam seems not to have been included in the Pauline Rite.  

Tractus. Ps. 39, 10-11. Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti. ℣. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: veritátem tuam et salutáre tuum dixi. ℣. Non abscóndi misericórdiam tuam, et veritátem tuam a concílio 
multo.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 16, 13-19.

In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super  hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo: ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et destruas, et ædífices et plantes.





Secreta. Annue nobis, quǽsumus, Dómine: ut intercessióne beáti Gregórii hæc nobis prosit oblátio, quam immolándo totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.

Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delicta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Matth. 16, 18.
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.





Postcommunio. Deus, qui beátum Gregórium Pontíficem Sanctórum tuórum méritis coæquásti: concéde propítius; ut, qui commemoratiónis ejus festa percólimus, vitæ quoque imitemur exémpla. Per Dóminum.

Postcommunio. Hujus nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crímine: et ad cœléstia regna perdúcat. Per Dóminum.


~+~+~+~


The Mass of Tuesday infra Hebdomadam quartam in Quadragesima.


Statio ad S. Laurentium in Damaso


Introitus. Ps. 54, 2-3. Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me et exáudi me. Ps. ib., 3-4. Contristátus sum in exercitatióne mea: et conturbátus sum avoce inimíci et a tribulatióne peccatóris. ℣. Glória Patri.





Kyrie.

Oratio.
Sacræ nobis, quæsumus, Dómine, observatiónis jejúnia: et piæ conversationis augméntum, et tuæ propitiatiónis contínuum præstent auxílium. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 32, 7-14.

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Descénde de monte: peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. Recessérunt cito de via, quam ostendísti eis: fecerúntque sibi vítulum conflátilem, et adoravérunt, atque immolántes ei hóstias, dixérunt:
Isti sunt dii tui, Israël, qui te eduxérunt de terra Ægýpti. Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: Cerno, quod pópulus iste duræ cervícis sit: dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos, et déleam eos, faciámque te in gentem magnam. Móyses autem orábat Dóminum, Deum suum, dicens: Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra
pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in manu robústa? Ne quæro dicant Ægýptii: Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra: quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. Recordáre Abraham, Isaac et Israël, servórum tuórum, quibus jurásti per temetípsum, dicens:
Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cœli: et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper. Placatúsque est Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.


Graduale. Ps. 43, 26 et 2. Exsúrge, Dómine, fer opem nobis: et líbera nos propter nomen tuum. ℣. Deus, áuribus nostris audívimus: et patres nostri annuntiavérunt nobis opus, quod operátus es in diébus eórum et in diébus antíquis.






✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 7, 14-31.

In illo témpore: Jam die festo mediánte, ascendit Jesus in templum, et docébat. Et mirabántur Judǽi, dicéntes: Quómodo hic lítteras scit, cum non didícerit? Respóndit eis Jesus et dixit: Mea doctrína non est mea, sed ejus, qui misit me. Si quis volúerit voluntátem ejus fácere, cognóscet de doctrína, utrum ex Deo sit, an ego a meípso loquar. Qui a semetípso lóquitur, glóriam própriam quærit. Qui autem quærit glóriam ejus, qui misit eum, hic verax est, et injustítia in illo non est. Nonne Móyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? quid me quǽritis interfícere? Respóndit turba, et dixit: Dæmónium habes: quis te quærit interfícere? Respóndit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes mirámini. Proptérea Móyses dedit vobis circumcisiónem (non quia ex Móyse est, sed ex pátribus): et in sábbato circumcíditis hóminem. Si circumcisiónem accipit homo in sábbato, ut non solvátur lex Móysi: mihi indignámini, quia totum hóminem sanum feci in sábbato? Nolíte judicáre secúndum fáciem, sed justum judícium judicáte. Dicébant ergo quidam ex Jerosólymis: Nonne hic est, quem quærunt interfícere? Et ecce, palam lóquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognovérunt príncipes, quia hic est Christus? Sed hunc scimus, unde sit: Christus autem, cum vénerit, nemo scit, unde sit. Clamábat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis et, unde sim, scitis, et a meípso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescítis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit. Quærébant ergo eum apprehéndere: et nemo misit in illum manus, quia nondum vénerat hora ejus. De turba autem multi credidérunt in eum.

Offertorium. Ps. 39, 2, 3 et 4. Exspéctans exspectávi Dóminum, et respéxit me: et exaudívit deprecatiónem meam: et immísit in os meum cánticum novum, hymnum Deo nostro.





Secreta. Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delicta: et, ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 19, 6. Lætábimur in salutári tuo: et in nómine Dómini, Dei nostri, magnificábimur.





Postcommunio. Hujus nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crímine: et ad cœléstia regna perdúcat. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Miserére, Dómine, pópulo tuo: et contínuis tribulatiónibus laborántem, propítius respiráre concéde. Per Dóminum.



LDVM






Comments