Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: de corde enim exeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ...

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: ut salutáribus jejúniis 
erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.




Today is Wednesday infra Hebdomadam tertiam in Quadragesima and the Mass is Ego autem in Domino sperabo. At some point before 1939 the feast of Saints Perpetua and Felicity (their Mass is Me expectaverunt) was moved to today's date although by 1960 in the arrangements of Ioannes XXIII it commemorated only on the Lenten feria (but see the excerpt of the Wikipedia page infra). At both Le Barroux and at Saint-Eugène the feast of the Holy Virgin Martyrs, who are named each day in the Roman Canon, was indeed commemorated.  

The dates of today's feast and of Saint Thomas Aquinas, tomorrow, were confusing me so I looked at Wikipedia. 

The feast day of Saints Perpetua and Felicitas, 7 March, was celebrated across the Roman Empire and was entered in the Philocalian Calendar, the 4th-century calendar of martyrs venerated publicly in Rome. When Saint Thomas Aquinas's feast was inserted into the Roman calendar, for celebration on the same day, the two African saints were thenceforth only commemorated. The Tridentine calendar, established by Pope Pius V, continued to commemorate the two until the year 1908, when Pope Pius X brought the date for celebrating them forward to 6 March. In the 1969 revision of the General Roman Calendar, the feast of Saint Thomas Aquinas was moved, and that of Saints Perpetua and Felicity was restored to their traditional 7 March date.


Eh. Saint Thomas's feast is in January in the Pauline Rite, so in this particular instance the post-conciliar re-arranging seems to have been a success of sorts. 

M l'Abbé Grodziski celebrated Holy Mass at Saint-Eugène today; it seems to me that he is suffering a weakness of some sort in his voice. May the blessed Martyrs sustain him.


Statio ad S. Xystum


Introitus. Ps. 30, 7-8. Ego autem in Dómino sperábo: exsultábo et lætábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam. Ps. ib., 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et éripe me. ℣. Glória Patri.

I'm not sure whence the sperabo/speravi difference; my Missale Romanum pdf is a 1923 edition and the edition of the Graduale was published in 1961.





Kyrie.

Oratio.
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: ut salutáribus ieiuniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.

Oratio. Da nobis, quǽsumus, Dómine, Deus noster, sanctarum Mártyrum tuárum Perpétuæ et Felicitátis palmas incessábili devotióne venerári: ut, quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi.
Exodi 20, 12-24.

Hæc dicit Dóminus Deus: Hónora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus, Deus tuus, dabit tibi. Non occídes. Non mœcháberis. Non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui: nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum nec ómnia, quæ illíus sunt. Cunctus autem pópulus vidébat voces, et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque tumántem: et, pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiámus: non loquátur nobis Dóminus,
ne forte moriámur. Et ait Móyses ad pópulum: Nolite timére: ut enim probáret vos, venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus. Dixit prætérea Dóminus ad Móysen: Hæc dices fíliis Israël: Vos vidístis, quod de cœlo locútus sim vobis. Non faciétis deos argénteos, nec deos áureo s faciétis vobis. Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco, in quo memória fúerit nóminis mei.

Graduale. Ps. 6, 3-4. Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine, ℣. Conturbáta sunt ómnia ossa mea: et ánima mea turbáta est valde.

Miserere mei/miserere mihi-- no idea whence this difference, either. Perhaps these textual emendations were made following the publication of the 'the Bea Psalter' by Pius XII. 





Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. ℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. Hic genuflectitur. ℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth 15, 1-20.

In illo témpore: Accessérurit ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisǽi, dicéntes: Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Ipse autem respóndens, ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit: Hónora patrem et matrem. Et: Qui male díxerit patri vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri vel matri: munus quodcúmque est ex me, tibi próderit: et non honorificábit patrem suum aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellégite. Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei: Scis, quia pharisǽi, audíto verbo hoc, scandalizáti sunt? At ille respóndens, ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cœléstis, eradicábitur. Sínite illos: cæci sunt et duces cæcórum. Cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt. Respóndens autem Petrus, dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis? Non intellégitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur ? Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: de corde enim exeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ. Hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.

Offertorium. Ps. 108, 21. Dómine, fac mecum misericórdiam tuam, propter nomen tuum: quia suávis est misericórdia tua.





Secreta. Suscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: et tua mystéria celebrántes, ab ómnibus nos defénde perículis. Per Dóminum.

Secreta. Inténde, quǽsumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Mártyrum tuárum Perpétuæ et Felicitatis festivitáte propósita: ut, sicut per hæc beáta mystéria illis glóriam contulísti; ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 15, 10.
Notas mihi fecísti vias vitæ: adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.





Postcommunio. Sanctíficet nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa cœléstis: et a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos. Per Dóminum.

Postcommunio. Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gaudiis: præsta, quǽsumus; ut intercessiónibus sanctárum Mártyrum tuárum Perpétuæ et Felicitátis, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur. Per Dóminum.

Oratio super populum. Humiliáte cápita vestra Deo. Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuæ grátiam quǽrimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. Per Dóminum.



LDVM






Comments