Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum: quod parásti ante fáciem ómnium populórum: Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël...
Today is the feast of the Purification of Our Lady the Most Blessed Virgin Mary Mother of God and the end of Christmastide; the single change in the Office which I can call to mind being that the Ave Regina caelorum replaces the Alma Redemptoris Mater. In the Pauline Rite, this feast was 're-cast' as that of the Presentation of Our Lord in the Temple, the fact being that the feast has always had this double character. It is the occasion of the annual blessing of candles to be used in the divine service during the year, hence the name Candlemas.
Purificatio beatae Mariae Virginis, quae a Graecis Hypapante Domini appellatur.
Unfortunately, at Le Barroux (yes, I was shamed by someone on X and so have resolved not to be lazy and omit the Le) the video-recording of the Pontifical Mass broke before Terce was well begun, eh. I notice that they did give the Pauline title to the feast although I expect that the Mass sung was Suscepimus Deus misericordiam tuam. Have no idea what is done in the Pauline Rite and may or may not be able to identify the proper based on what I hear at Sunday Mass: it is the feast of the Dedication here, the solemnity of which has been moved to Sunday, eh. Perhaps this is done in imitation of the practice available in the Traditional Rite (as will happen e.g. at Saint-Eugène) although I didn't hear any mention of that last Sunday: in the Pauline Rite these days they just move the feast day when it suits them (e.g. Ascension Thursday and Corpus Christ to the Sundays following etc) although I notice that the noon Mass today is of the feast; who knows.
The Mass is preceded by the benediction of candles (oh, the lovely bees!) and the procession.
These blessings and antiphons have taxed the capabilities of the Blogger software in what concerns the formatting and I'm at the point where I just throw up my hands so whatever imperfections remain are down to my impatience.
Oratio. Domine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui ómnia ex níhilo creásti, et jussu tuo per ópera apum hunc liquorem ad perfectionem cérei veníre fecísti: et qui hodiérna die petitiónem justi Simeónis implésti: te humíliter deprecámur; ut has candélas ad usus hóminum et sanitátem córporum et animárum, sive in terra sive in aquis, per invocatiónem tui sanctíssimi nóminis et per intercessiónem beátæ Maríæ semper Vírginis, cujus hódie festa devóte celebrántur, et per preces ómnium Sanctórum tuórum, bene+dícere et sancti+ficáre dignéris: et hujus plebis tuæ, quæ illas honorífice in mánibus desíderat portare teque cantando laudare, exáudias voces de coelo sancto tuo et de sede majestátis tuæ: et propítius sis ómnibus clamántibus ad te, quos redemísti pretióso Sánguine Fílii tui: Qui tecum.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum ulnis sancti Simeónis in templo sancto tuo suscipiéndum præsentásti: tuam súpplices deprecámur cleméntiam; ut has candélas, quas nos fámuli tui, in tui nóminis magnificéntiam suscipiéntes, gestáre cúpimus luce accénsas, bene+dícere et sancti+ficáre atque lúmine supérnæ benedictiónis accéndere dignéris: quaténus eas tibi Dómino, Deo nostro, offeréndo digni, et sancto igne dulcíssimæ caritátis tuæ succénsi, in templo sancto glóriæ tuæ repræsentári mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum ulnis sancti Simeónis in templo sancto tuo suscipiéndum præsentásti: tuam súpplices deprecámur cleméntiam; ut has candélas, quas nos fámuli tui, in tui nóminis magnificéntiam suscipiéntes, gestáre cúpimus luce accénsas, bene+dícere et sancti+ficáre atque lúmine supérnæ benedictiónis accéndere dignéris: quaténus eas tibi Dómino, Deo nostro, offeréndo digni, et sancto igne dulcíssimæ caritátis tuæ succénsi, in templo sancto glóriæ tuæ repræsentári mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum puríssimum ólei liquórem ad luminária ante conspéctum tuum júgiter concinnánda præparári jussísti: bene+dictiónis tuæ grátiam super hos céreos benígnus infúnde; quaténus sic adminístrent lumen extérius, ut, te donánte, lumen Spíritus tui nostris non desit méntibus intérius. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
Oratio. Dómine Jesu Christe, qui hodiérna die, in nostræ carnis substántia inter hómines appárens, a paréntibus in templo es præsentátus: quem Símeon venerábilis senex, lúmine Spíritus tui irradiátus, agnóvit, suscépit et benedíxit: præsta propítius; ut, ejúsdem Spíritus Sancti grátia illumináti atque edócti, te veráciter agnoscámus et fidéliter diligámus: Qui cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti vivis et regnas Deus, per ómnia sǽtula sæculórum.
Ant. Luc. 2, 32. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Cantic. ibid., 29-31. V. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
Ant. Lumen.
V. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
V. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
Ant. Lumen.
V. Quod parásti ante fáciem ómnium populorum.
V. Quod parásti ante fáciem ómnium populorum.
Ant. Lumen.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ant. Lumen.
V. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula
sæculórum. Amen.
V. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula
sæculórum. Amen.
Ant. Lumen.
Ps. ibid., 2. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis.
Ant. Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: et líbera nos propter nomen tuum.
V. Glória Patri.
Ant. Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: et líbera nos propter nomen tuum.
Et si fuerit post Septuagesimam, et non in die Dominica, Diaconus dicit: Flectámus génua. V. Leváte.
Oratio. Exáudi, quǽsumus, Dómine, plebem tuam: et, quae extrinsécus ánnua tríbuis devotióne venerári, intérius asséqui gratiae tuæ luce concéde. Per Christum Dóminum nostrum.
Deinde fit Processio. Et primo Celebrans ponit incensum in thuribulum: postea Diaconus vertens se ad populum, dicit:
Procedámus in pace.
Et Chorus respondet:
In nómine Christi. Amen.
Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: ampléctere Maríam, quæ est cœléstis porta: ipsa enim portat Regem glóriæ novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens Símeon in ulnas suas, prædicávit pópulis, Dóminum eum esse vitæ et mortis et Salvatórem mundi.
Ant. Luc. 2, 26, 27 et 28-29. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini: et cum indúcerent Púerum in templum, accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, in pace.
I was frustrated in my attempt to find scores which conform to the texts: probably this is because there are minor differences between what was printed in the 1920 Missale and what is printed in the several editions of the Graduale; in any event, I gave up hunting about at Gregobase.
M le Curé is celebrating a Missa lecta but is nonetheless beginning with the benediction of candles (ut supra); the Solemn Mass of the feast will be celebrated Sunday (it at last occurred to me to look to the parish website-- which has had a makeover: it looks wonderful). Dr Ratovondrahety is at the organ, bidding an improvisatory adieu to the Christmas season. After the blessing, sprinkling with holy water, and incensing of the candles, he will distribute them-- no procession until Sunday. At least seven communion-rails' full of parishioners.
Today was not an auspicious day for video-streaming in France, I guess: the video from Saint-E. ended abruptly before the servers' communion. Ah well!
Introitus. Ps. 47, 10-11. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. V. Glória Patri.
Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus: ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus; ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per eúndem Dóminum.
Léctio Malachíæ Prophétæ.
Malach. 3, 1-4.
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mitto Angelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et Angelus testaménti, quem vos vultis. Ecce, venit, dicit Dóminus exercítuum: et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum: et sedébit conflans et emúndans argéntum, et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum: et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia. Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sýtuli [saeculi] et sicut anni antíqui: dicit Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 47, 10-11 et 9. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui:secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ. V. Sicut audívimus, ita et vídimus m civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Tractus. Luc. 2, 29-32. Nunc dimíttis servum tuum, Domine, secúndum verbum tuum in pace. V. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. V. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum. V. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 22-32.
In illo témpore: Postquam impleti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Moysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur. Et ut darent hóstiam, secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum aut duos pullos columbárum. Et ecce, homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat in eo. Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum parentes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo: et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace: Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum: Quod parásti ante fáciem ómnium populórum: Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
Secreta. Exáudi, Dómine, preces nostras: et, ut digna sint múnera, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, subsídium nobis tuæ pietátis impénde. Per Dóminum.
Præfatio de Nativitate.
Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.
Communio. Luc. 2, 26. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.
Communio. Luc. 2, 26. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.
Postcommunio. Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulisti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.
LDVM
Comments
Post a Comment