Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?





Today is the feast of the Holy Family in the Traditional Rite, from the time of Benedictus XV (who in 1921 inserted it into the  Kalendarium) until the creation of the Pauline Rite, at which point it was moved (I believe) to the Sunday within the Octave of Christmas (in the 1920 Missale it is celebrated on the Sunday infra Octavam Epiphaniae; quite why, if Benedictus only added it in 1921, eh-- the fact is that the feast was kept very widely even before it was officially included in the Roman Calendar). At Barroux, the 1st Sunday post Epiphaniam is observed (there being no Octave in the Pauline Rite, nor since Pius XII or Ioannes XXIII publicly in the Traditional Rite), which Mass is... I'm going to guess that it is the Mass of the Sunday infra Octavam Epiphaniae, In excelso throno vidi, as indeed it was, as it is in the 1920 Missale Romanum. 

And of course at Saint-Eugène, as in France generally (and here), it is the feast itself of the Epiphany. All of that will be added to yesterday's page, here.



Introitus. In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum, psalléntes in unum: ecce, cujus impérii nomen est in ætérnum. Ps. 99, l. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. ℣. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio.
Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cœlésti pietáte proséquere: ut et, quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda, quæ víderint, convaléscant Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ Epiphaniæ.

Oratio.
Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum géntibus stella duce revelásti: concéde propítius; ut, qui jam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per eúndem Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 12, 1-5.

Fratres: Obsecro vos per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis, quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere, quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuique sicut Deus divísit mensúram fídei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra: in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 71, 18 et 3. Benedíctus Dóminus, Deus Israël, qui facit mirabília magna solus a sǽculo. ℣. Suscípiant montes pacem pópulo tuo, et colles justítiam.





Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 99, l. Jubiláte Deo, omnis terra: servite Dómino in lætítia. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 42-52.

Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant, super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines.
 
Credo.

The repetition of the Jubilate Deo in the chant is certainly what was sung at Barroux; no idea how or when this happened, that the chant doubled the liturgical text.  

Offertorium. Ps. 99, l et 2. Jubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in lætítia: intráte in conspéctu ejus in exsultatióne: quia Dóminus ipse est Deus.





Secreta. Oblátum tibi, Dómine, sacrificium vivíficet nos semper et múniat. Per Dóminum.

Pro Octava Epiphaniæ.

Secreta.
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, dona propítius intuére: quibus non jam aurum, thus et myrrha profértur; sed quod eísdem munéribus declarátur, immolátur et súmitur, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit.

Præfatio de Epiphania; et de ea dicitur etiam Communicántes.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio Luc. 2, 48 et 49.
Fili, quid fecísti nobis sic? ego et pater tuus doléntes quærebámus te. Et quid est, quod me quærebátis? nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?





Postcommunio. Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réfícis sacraméntis, tibi etiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.

Pro Octava Epiphaniæ.

Postcommunio.
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, quæ sollémni celebrámus offício, purificátæ mentis intellegéntia consequámur. Per Dóminum.



LDVM




Comments