Lucia respóndit: Caste et pie vivéntes templum sunt Spíritus Sancti...

 



Today is the feast of Saint Lucy, Virgin and Martyr, and the Wednesday infra Hebdomadam IIam Adventus, the 6th day infra Octavam Conceptionis. At Barroux, the Mass is (if I've interpreted the ordo correctly) Dilexisti iustitiam, of the Holy Virgin, with commemoration of the Advent feria; this is what will be done at Saint-Eugène, too, I believe. 

 

Syracusis, in Sicilia, natalis sanctae Luciae, Virginis et Martyris, in persecutione Diocletiani. Haec nobilis Virgo, cum eam lenones, quibus, jubente Paschasio Consulari, tradita erat ut a populo castitati ejus illuderetur, ducere vellent, nullatenus per illos moveri potuit, nec funibus additis, nec boum jugis plurimis; deinde vero, picem, resinam ac fervens oleum nil laesa superans, tandem, gladio in gutture percussa, martyrium consummavit.


Lectio 4
Lúcia virgo Syracusana, genere et christiana fide ab infántia nobilis, una cum matre Eutychia, quæ sánguinis fluxu laborabat, Cátanam ad venerándum corpus beátæ Agathæ venit: quæ ad ejus sepúlcrum cum suppliciter orasset, Agathæ intercessióne matri sanitátem impetrávit. Statim vero matrem exorávit, ut quam dotem sibi datura esset, Christi paupéribus tribui paterétur. Ut ígitur Syracusas rediit, omnem pecúniam, quam ex facultátibus venditis redegerat, paupéribus distríbuit.

R. Veni Sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum; pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti,
* Et cum Ángelis in paradísum introísti.
V. Veni, elécta mea, et ponam in te thronum meum; quia concupívit Rex spéciem tuam.
R. Et cum Ángelis in paradísum introísti.

Lectio 5
Quod ubi rescivísset is, cui eam paréntes contra Vírginis voluntátem desponderant, apud Paschasium præfectum Lúciam, quod christiana esset, accusávit. Quam ille cum nec precibus, nec minis ad cultum idolórum posset perducere; immo tanto magis incensam vidéret ad celebrandas christianæ fidei laudes, quanto magis ipse eam a senténtia avértere conabátur: Cessábunt, inquit, verba, cum véntum erit ad verbera. Cui Virgo: Dei servis verba deésse non possunt, quibus a Christo Dómino dictum est: Cum steteritis ante reges et præsides, nolíte cogitare quómodo aut quid loquámini; dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini; non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Sanctus, qui lóquitur in vobis.

R. Diffúsa est grátia in lábiis tuis,
* Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Lectio 6
Quam cum Paschasius interrogasset, Estne in te Spíritus Sanctus? respóndit: Caste et pie vivéntes templum sunt Spíritus Sancti. At ille, Jubébo te ad lupánar duci, ut te Spíritus Sanctus déserat. Cui virgo: Si invitam jusseris violari, castitas mihi duplicábitur ad corónam. Quare Paschasius ira inflammatus, Lúciam eo trahi jussit, ubi ejus virginitas violarétur: sed divinitus factum est, ut firma virgo ita consísteret, ut nulla vi de loco dimoveri posset. Quam ob rem præfectus circum ipsam, pice, resína, ac fervénti oleo perfusam, ignem accéndi imperávit: sed cum ne flamma quidem eam læderet, multis tormentis excruciátæ guttur gládio transfígitur. Quo vulnere accepto, Lúcia prædícens Ecclésiæ tranquillitátem, quæ futura erat Diocletiáno et Maximiáno mórtuis, Idibus Decembris spíritum Deo réddidit. Cujus corpus Syracusis sepúltum, deínde Constantinopolim, postremo Venetias translátum est.

R. Spécie tua et pulchritúdine tua
* Inténde, próspere procéde, et regna.
V. Diffúsa est grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
R. Inténde, próspere procéde, et regna.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Inténde, próspere procéde, et regna.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 13:44-52
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 11 in Evangelia
Cælórum regnum, fratres caríssimi, idcírco terrénis rebus símile dícitur, ut, ex his quæ ánimus novit, surgat ad incógnita, quæ non novit: quátenus exémplo visibílium se ad invisibília rápiat, et, per ea quæ usu dídicit quasi confricátus incaléscat; ut per hoc, quod scit notum dilígere, discat et incógnita amáre. Ecce enim cælórum regnum thesáuro abscóndito in agro comparátur; quem, qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum.

R. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam:
* Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
V. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.
R. Et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Lectio 8
Qua in re hoc quoque notándum est, quod invéntus thesáurus abscónditur, ut servétur: quia stúdium cæléstis desidérii a malígnis spirítibus custodíre non súfficit, qui hoc ab humánis láudibus non abscóndit. In præsénti étenim vita, quasi in via sumus, qua ad pátriam pérgimus. Malígni autem spíritus iter nostrum quasi quidam latrúnculi óbsident. Deprædári ergo desíderat, qui thesáurum públice portat in via. Hoc autem dico, non ut próximi ópera nostra bona non vídeant, cum scriptum sit: Vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est; sed, ut per hoc quod ágimus, laudes extérius non quærámus. Sic autem sit opus in público, quátenus inténtio máneat in occúlto; ut, et de bono ópere próximis præbeámus exémplum, et tamen per intentiónem, qua Deo soli placére quǽrimus, semper optémus secrétum.

R. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem:
* Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Lectio 9
Thesáurus autem cæléste est desidérium; ager vero, in quo thesáurus abscónditur, disciplína stúdii cæléstis. Quem profécto agrum, vénditis ómnibus, cómparat, qui, voluptátibus carnis renúntians, cuncta sua terréna desidéria per disciplínæ cæléstis custódiam calcat: ut nihil jam quod caro blandítur, líbeat; nihil, quod carnálem vitam trucídat, spíritus perhorréscat.



Te Deum...


 

The orations for the Octave of the Immaculate Conception are in the 1920 Missale Romanum so I've left them here.

Introitus. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiae præ consórtibus tuis. Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. ℣. Glória Patri.





Oratio. Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beátæ Luciæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Oratio. Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti: quǽsumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. Per eúndem Dóminum.

Oratio. Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur: Qui tecum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
2. Cor. 10, 17-18; 11, 1-2.

Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim, qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ, sed et supportáte me: ǽmulor enim vos Dei æmulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.

Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Allelúja, allelúja. ℣. Ibid., 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis:  proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. íterum símile est regnum cœlórum sagénæ, missæ in mare et ex omni génere píscium cóngregant! Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova ei vétera.

Offertorium. Ps. 44, 15-16. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.





Secreta. Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuorum honore Sanctórum: quorum se meritis de tribulatione percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Secreta. Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculatae Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta: ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. Per Dóminum.

Secreta. Placáre, quǽsumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis: et, ubi nulla suppétunt suffrágia meritórum, tuis nobis succúrre præsídiis. Per Dóminum.

Sanctus, Benedictus, Agnus Dei.

Communio. Ps. 118, 161-162. Príncipes persecúti sunt me gratis, et a verbis tuis formidávit cor meum: lætábor ego super elóquia tua, quasi qui invénit spólia multa.

Postcommunio. Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollemnia celebrámus. Per Dóminum.

Postcommunio. Sacraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster: illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti. Per Dóminum.

Postcommunio. Repléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, hujus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cœléstia. Per Dóminum.



LDVM






Comments