Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte...

Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.


Oratio ad tollendum schisma





Today is the feast of the Confessor Saint Andrew Avellini with the commemoration of the Martyrs Saints Tryphon and his companions Respicius and Nympha (these two have for centuries been associated with Tryphon although so far as History goes there is a significant difference in their dates).

Neápoli, in Campánia, natális sancti Andréæ Avellíni, Clérici Reguláris et Confessóris, sanctitáte et salútis proximórum procurándæ stúdio præcélebris, quem, miráculis clarum, Clemens Undécimus, Póntifex Máximus, Sanctórum catálogo adscrípsit (1608).

Eódem die natális quoque sanctórum Mártyrum Tryphónis (c 260), et Respícii, ac Nymphæ Vírginis (s inc).


At Barroux, the Mass Laetabitur iustus in Domino was sung of the Martyr Saint Theodore, which was, in the Missale Romanum, celebrated yesterday. Certainly, the cultus of Saint Theodore is much more ancient than that of Saint Andrew, and, particularly in the East, more widespread. It did finally occur to me to check the ordo; it is a feria in the monastic calendar so this Laetabitur is marked as a commemoratio, effectively a votive Mass. (It is interesting but in the Kalendarium proprium of the Benedictines the feast of a different Theodore, Saint Theodore Studita, is celebrated on the 12th, a Sunday this year.)

Amaséæ, in Ponto, natális sancti Theodóri mílitis, qui, témpore Maximiáni Imperatóris, pro Christiánæ fídei confessióne, fórtiter cæsus et in cárcerem missus; deínde, Dómino sibi apparénte ac monénte ut constánter et viríliter ágeret, relevátus est; novíssime, postquam in equúleo suspénsus et úngulis ita excarnificátus est, ut ejus interióra apparérent nuda, ardéntibus ígnibus comburéndus tráditur. Ipsíus vero laudes sanctus Gregórius Nyssénus præcláro encómio celebrávit (a 305 tr).


Lectio 4
Andreas Avellinus, dictus antea Lancellottus, apud Castrum Novum Lucaniæ pagum natus, inter ipsa infantiæ primordia, futuræ sanctitátis non obscura præbuit indicia. Adoléscens, ad litteras addiscendas paterna e domo egréssus, lubricam illíus ætátis sémitam inter bonárum artium stúdia ita peregit, ut sapiéntiæ initium, quod est timor Dómini, ob óculos potíssimum habere numquam prætermiserit. Cum egregia proinde forma exímium castitátis studium conjunxit, quo impudícas sæpe mulíerum insidias elusit, intérdum étiam apértam vim propulsávit. Clericali milítiæ jam pridem adscriptus, Neapolim se cóntulit, ut legálibus disciplinis vacaret; ibique jurisprudéntiæ lauream adeptus atque interea ad sacerdotalem dignitátem evectus, causárum patrocinia in foro dumtaxat ecclesiástico proque privátis quibusdam persónis, juxta sacrórum cánonum sanctiónes ágere cœpit. Verum, cum aliquándo inter causam agéndam leve ei mendácium excidísset, mox vero fortúita sacrárum Scripturárum lectióne in illa verba incidísset: Os, quod mentítur, occídit ánimam; tanto ejus culpæ dolóre ac pœniténtiæ correptus est, ut statim ab ejusmodi vitæ instituto sibi recedéndum esse duxerit. Itaque, abdicátis fœnsibus curis, se totum divino cultui sacrisque ministériis mancipávit. Cumque ecclesiásticæ virtútis exemplis emineret, sanctimoniálium regímini a tunc exsisténte archiepiscopo Neapolitano præfectus fuit. Quo in munere cum pravórum hóminum odia subiísset, primo quidem intentátæ sibi necis periculum declinávit; mox vero, per sicárium tribus in fácie acceptis vulnéribus, injuriæ atrocitátem æquo animo pértulit. Tunc, perfectioris vitæ desidério flagrans, ut inter Cléricos regulares adscriberétur, suppliciter postulávit; votique compos factus, ob ingentem quo æstuábat crucis amórem, ut sibi Andreæ nomen imponerétur, precibus impetrávit.

R. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
V. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
R. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Lectio 5
Arctioris ítaque vitæ curriculum álacri studio ingréssus, in eas maxime virtútis exercitatiónes incúbuit, ad quas sese arduis étiam emissis votis obstrinxit; altero scilicet suæ ipsíus voluntáti jugiter obsisténdi, altero vero in via christianæ perfectiónis semper ulterius progrediendi. Regularis disciplinæ cultor assiduus, et in ea promovenda, cum aliis præesset, studiosíssimus fuit. Quidquid ab institúti sui officii et regulæ præscripto supererat témporis, oratióni et animárum salúti tribuebat. In confessiónibus excipiéndis mira ejus pietas et prudéntia enituit; vicos et oppida Neapoli finítima evangelicis ministériis magno cum animárum lucro frequens lustrábat. Quam ardentem erga próximos sancti viri caritátem signis étiam Dóminus illustrávit. Cum enim, intempesta nocte, ab audíta ægri confessióne domum rediret, ac pluviæ ventorúmque vis prælucéntem facem exstinxísset, non solum ipse cum sociis inter effusíssimos imbres nihil madefactus est; verum etiam, inusitato splendore e suo corpore mirabíliter emicante, sociis inter densíssimas ténebras iter monstrávit. Abstinéntia et patiéntia, nec non abjectióne atque ódio sui summopere præstitit. Necem fratris fílio illatam, imperturbato animo tulit, ac suos ab omni ulciscéndi cupiditate compescuit; immo étiam pro interfectóribus opem et misericórdiam judícium implorávit.

R. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
V. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
R. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Lectio 6
Plúribus in locis Clericórum regulárium ordinem propagávit, eorúmdem domicília Mediolani et Placéntiæ instituit. Illius operam sanctus Cárolus Borromæus et Paulus de Aretio Clericus regularis, cardinales, quibus erat acceptíssimus, in pastoralis muneris curis adhibuérunt. Deiparam Vírginem singulari amóre et cultu prosequebátur. Angelórum colloquio pérfrui meruit, quos, cum divinas laudes persólveret, e regióne concinéntes se audisse testátus est. Denique, post heróica virtútum exempla, prophetíæ quoque dono illustris, quo et secreta cordium et abséntia et futura prospéxit, annis gravis et labóribus fractus, ad aram celebratúrus in verbis illis tertio repetitis: Introíbo ad altáre Dei, repentino apoplexíæ morbo correptus est; mox sacramentis rite munítus, placidíssime inter suos ánimam efflávit. Ejus corpus Neapoli in ecclésia sancti Pauli ad hæc usque témpora eo frequentíssimo pópuli concursu cólitur, quo fuit elátum. Illum denique, insígnibus in vita et post mortem miraculis clarum, Clemens undecimus Pontifex maximus solemni ritu Sanctórum catálogo adscripsit.

R. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc 12:35-40.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ
Homilia 13 in Evang.
Sancti Evangélii, fratres caríssimi, apérta vobis est léctio recitata. Sed ne alíquibus ipsa ejus planíties alta fortásse videátur, eam sub brevitáte transcúrrimus, quátenus ejus exposítio ita nesciéntibus fiat cógnita, ut tamen sciéntibus non sit onerósa. Dóminus dicit: Sint lumbi vestri præcíncti. Lumbos enim præcíngimus, cum carnis luxúriam per continéntiam coarctámus. Sed quia minus est, mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat, et bonis opéribus insudáre, prótinus ádditur: Et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris. Lucérnas quippe ardéntes in mánibus tenémus, cum per bona ópera próximis nostris lucis exémpla monstrámus. De quibus profécto opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est.

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
R. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Lectio 8
Duo autem sunt, quæ jubéntur, et lumbos restríngere, et lucérnas tenére: ut et mundítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest: si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinaménta non déserit: aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exércet. Nec cástitas ergo magna est sine bono ópere, nec opus bonum est áliquod sine castitáte. Sed et si utrúmque ágitur, restat, ut quisquis ille est, spe ad supérnam pátriam tendat, et nequáquam se a vítiis pro mundi hujus honestáte contíneat.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Lectio 9
Commemoratio Ss. Tryphonis et Sociorum Mártyrum
Tryphon, Decio imperatóre, cum Jesu Christi fidem prædicans, omnes ad ejus cultum perducere conarétur, a Decii satellítibus comprehénsus, primum equuleo torquétur et ungulis férreis excarnificátur; deínde, sublimibus pédibus candéntibus clavis confíxus, fustibus cæditur, et, admotis facibus ardéntibus, aduritur. Quæ cum ómnia fortiter ferentem vidísset Respicius tribunus, ad Christi Dómini fidem convérsus, statim se christianum esse palam proféssus est. Qui, varie cruciatus, una cum Tryphone rapitur ad Jovis simulacrum; quæ statua, Tryphone orante, cóncidit. Quare plumbátis crudelíssime contúsi, nobilíssimum martyrium consecúti sunt quarto Idus Novembris. Eodem die virgo quædam, cui nomen Nympha, cum Jesum Christum verum esse Deum clara voce testarétur, martyrii palmam ad virginitátis corónam adjunxit.



Te Deum.

 


At Barroux, the Mass of the Martyr Saint Theodore.

Introitus. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo:et laudabúntur omnes recti corde. Ps. ibid.,2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui nos beáti Theodóri Mártyris tui confessione gloriósa circúmdas et prótegis: præsta nobis ex ejus imitatione profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 2, 8-10; 3, 10-12.

Caríssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexísse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad víncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória cœlésti. Tu autem assecútus es meam doctrínam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochíæ, Icónii et Lystris: quales perseditiónes sustínui, et ex ómnibus erípuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vívere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.

Graduale. Ps. 36, 24. Justus cum cecíderit, non collidétur: quia Dóminus suppónit manum suam. ℣. Ibid., 26. Tota die miserétur, et cómmodat: et semen ejus in benedictióne erit.





Allelúja, allelúja. ℣. Joann. 8, 12. Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris: sed habébit lumen vitæ ætérnæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 10, 26-32.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum, quod non revelábitur; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potestet ánimam et corpus pérderein gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus exillis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numerári sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cœlis est.

Offertorium. Ps. 20,4-5. Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.






Secreta. Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: et, intercedénte beáto Theodóro Mártyre tuo, per hæc piæ devotiónis offícia ad cœléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.

Communio. Joann. 12, 26. Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit.





Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedénte beáto Theodóro Mártyre tuo; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dominum.


~+~+~+~



At Saint-Eugène, the Mass of Saint Andrew Avellini, as in the Missale Romanum. M le Curé is celebrating Holy Mass today. 

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.





Oratio. Deus, qui in corde beáti Andréæ Confessóris tui, per árduum cotídie in virtútibus proficiéndi votum, admirábiles ad te ascensiónes disposuísti: concéde nobis, ipsíus méritis et intercessióne, ita ejúsdem grátiæ partícipes fieri; ut, perfectióra semper exsequentes exsequéntes, ad glóriæ tuæ fastígium felíciter perducámur. Per Dóminum.

And Fr Durodié did indeed commemorate the Holy Martyrs.

Oratio. Fac nos, quǽsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Tryphónis, Respícii et Nymphæ semper festa sectári: quorum suffrágiis, protectiónis tuæ dona sentiámus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. ℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.





Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.





✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et transiens  ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 88, 25. 
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.




Secreta. 
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuorum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Secreta. Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. 
Beátus servus, quem, cum venerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.





Postcommunio. 
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percepimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Postcommunio. Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedentibus  sanctis Martýribus tuis Tryphóne, Respício et Nympha; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.



LDVM

























Saint-Eugène-Sainte-Cécile, Festo Sancti Andreae Avellini Confessoris, Missa Laetabitur justus in Domino

Comments