Deus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quǽsumus, super pópulum christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Oratio ad tollendum schisma
Today is the feast of the Martyr Saint Cecilia, Virgin, at both Barroux and Saint-Eugène.
Sanctae Caeciliae Virginis et Martyris, quae ad caelestem Sponsum, proprio sanguine purpurata, transivit sextodecimo Kalendas Octobris (c 230 tr).
Memoria Sanctae Caeciliae Virginis et Martyris, quae duplicem illam palmam Romae in coemeterio Callisti via Appia pro Christi amore consecuta esse traditur cuiusque nomen titulus ecclesiae Transtiberinus antiquitus praebet.
Lectio 1
De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1 Cor 7:25-31.
25 De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis.
26 Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse.
27 Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem.
28 Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco.
29 Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: relíquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint;
30 Et qui flent, tamquam non fléntes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes;
31 Et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; prǽterit enim figúra hujus mundi.
R. Cantántibus órganis, Cæcília virgo in corde suo soli Dómino decantábat, dicens:
* Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar.
V. Biduánis et triduánis jejúniis orans, commendábat Dómino quod timébat.
R. Fiat, Dómine, cor meum et corpus meum immaculátum, ut non confúndar.
Lectio 2
1 Cor 7:32-35.
32 Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo.
33 Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri; et divísus est.
34 Et múlier innúpta et virgo cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu. Quæ autem nupta est, cógitat quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro.
35 Porro hoc ad utilitátem vestram dico, non ut láqueum vobis iníciam, sed ad id, quod honéstum est, et quod facultátem prǽbeat sine impediménto Dóminum obsecrándi.
R. O beáta Cæcília, quæ duos fratres convertísti, Almáchium judicem superásti,
* Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrásti.
V. Quasi apis argumentosa Dómino deservísti.
R. Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrásti.
Lectio 3
1 Cor 7:36-40.
36 Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua, quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri; quod vult fáciat: non peccat, si nubat.
37 Nam, qui státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habens suæ voluntátis, et hoc judicávit in corde suo, serváre vírginem suam, bene facit.
38 Ígitur et qui matrimónio jungit vírginem suam, bene facit; et qui non jungit, mélius facit.
39 Múlier alligáta est legi quanto témpore, vir ejus vivit. Quod, si dormíerit vir ejus, liberáta est; cui vult nubat, tantum in Dómino.
40 Beátior autem erit, si sic permánserit, secúndum meum consílium; puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeam.
R. Virgo gloriósa semper Evangélium Christi gerébat in péctore, et non diébus neque nóctibus vacábat
* A collóquiis divínis et oratióne.
V. Expánsis mánibus, orábat ad Dóminum, et cor ejus igne cælésti ardébat.
R. A collóquiis divínis et oratióne.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. A collóquiis divínis et oratióne.
Lectio 4Cæcília, Virgo Romana, nobili genere nata, a prima ætate christianæ fidei præceptis instituta, virginitátem suam Deo vovit. Sed, cum póstea, contra suam voluntátem, data esset in matrimónium Valeriáno, prima nuptiárum nocte hunc cum eo sermónem hábuit: Ego, Valeriane, in Angeli tutela sum, qui virginitátem meam custódit; quare ne quid in me committas, quo ira Dei in te concitétur. Quibus verbis commótus Valerianus, illam attingere non est ausus; quin étiam addidit se in Christum crediturum, si eum Angelum vidéret. Cui Cæcília cum sine baptismo negaret id fíeri posse, incénsus cupiditate vidéndi Angelum, se baptizari velle respóndit. Quare hortatu Vírginis ad Urbanum Papam, qui propter persecutiónem in Mártyrum sepúlcris via Appia latebat, veniens, ab eo baptizátur.
R. Cilicio Cæcília membra domabat, Deum gemítibus exorabat,* Tiburtium et Valerianum ad corónas vocábat.V. Hæc est Virgo sapiens, et una de número prudéntum.R. Tiburtium et Valerianum ad corónas vocabat.
Lectio 5Inde ad Cæciliam reversus, orántem et cum ea Angelum divino splendore fulgentem invénit. Quo aspectu obstupefactus, ut primum ex timóre confirmátus est, Tiburtium fratrem suum accersit; qui, a Cæcília Christi fide imbutus et ab eodem Urbano baptizatus, ipse étiam ejusdem Angeli, quem frater ejus viderat, aspectu dignátus est. Uterque autem paulo post, Almachio præfecto, constanter martyrium subiit. Qui mox Cæciliam comprehéndi imperat, ab éaque primum, ubi Tiburtii et Valeriáni facultates sint, exquirit.
R. Cæcília intra cubiculum orántem invénit, et juxta eam stántem Angelum Dómini:* Quem videns Valerianus, nimio terróre correptus est.V. Angelus Dómini descéndit de cælo, et lumen refulsit in habitáculo.R. Quem videns Valerianus, nimio terróre correptus est.
Lectio 6Cui, cum Virgo ómnia illórum paupéribus distributa esse respondísset, eo furóre concitátus est, ut eam, in ipsíus ædes reductam, in balneo comburi jusserit. Quo in loco cum diem noctemque ita fuísset ut ne flamma quidem illam attingeret, eo immissus est carnifex, qui ter secúri ictam, cum caput abscindere non potuísset, semivivam relíquit. Illa triduo post, sextodecimo Kalendas Octobris, Alexandro imperatóre, duplici virginitátis et martyrii palma decorata, evolávit in cælum. Cujus corpus ab ipso Urbano Papa in Callísti cœmeterio sepúltum est, in ejus ædibus ecclésia ipsíus Cæcíliæ consecrata. Ejus et Urbani ac Lucii Pontificum, Tiburtii, Valeriáni et Maximi corpora, a Paschali primo Pontifice inde transláta in Urbem, in eádem sanctæ Cæcíliæ ecclésia cóndita sunt.
R. Dómine Jesu Christe, pastor bone, seminator cásti consílii, suscipe seminum fructus quos in Cæcília seminásti:
* Cæcília famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit.
V. Nam sponsum, quem quasi leónem ferocem accepit, ad te quasi agnum mansuetíssimum destinávit.
R. Cæcília famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Cæcília famula tua quasi apis tibi argumentosa deservit.
Lectio 7Léctio sancti Evangélii secúndum MatthǽumMatt 25:1-13.In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Simile erit regnum cælórum decem virgínibus, quæ, accipiéntes lampades suas, exiérunt obviam sponso et sponsæ. Et réliqua.
Homilía sancti Joánnis ChrysóstomiHomilia 79 in Matth., post initium.Quam ob causam in persona vírginum hanc parábolam profert, nec qualemcúmque personam sine discrimine súbjicit? Magna quædam de virginitate disserúerat dicens: Sunt eunuchi, qui seipsos castravérunt propter regnum cælórum; et, Qui potest cápere, capiat. Nec ignorabat, de virginitate magnam esse vulgo existimatiónem, quippe cum sit ea res natúra sublimis: quod inde patet, quia neque in veteri Testaménto a priscis illis sanctisque viris culta fuit, et in novo nulla legis necessitate jubétur. Non enim id imperávit, sed fidelium voluntáti permisit. Unde et Paulus ait: De virgínibus autem præcéptum Dómini non habeo; et laúdo quidem eum, qui hoc sectátur institutum, nolentem autem non cogo, neque eam rem præcéptum facio.
R. Beáta Cæcília dixit Tiburtio: Hodie te fateor meum esse cognátum, quia amor Dei te fecit esse
* Contemptórem idolórum.
V. Sicut enim amor Dei mihi tuum fratrem conjugem fecit, ita te mihi cognátum fecit esse.
R. Contemptórem idolórum.
Lectio 8Quóniam ígitur et magna res erat, ac de ea apud multos magna erat existimátio, ne quis, ea perfécta, se totum perfécisse putaret ac cetera negligeret, hanc parábolam pósuit; ut osténderet, virginitátem, quamvis cetera habeat, si misericórdiæ bonis carúerit, cum fornicatóribus éjici. Ac mérito quidem inhumanum ac misericórdia carentem cum illis cóllocat; fornicator enim córporum, istæ vero pecuniárum cupiditate vincúntur. Non est autem córporum et pecuniæ par cupiditas; sed acrior multo atque vehementior illa córporum est. Quanto ígitur cum imbecilliore luctántur, tanto minus venia dignæ sunt, si vincántur. Idcirco étiam fatuas appellávit; quóniam, majori certamine superato, in facíliore totum perdidérunt.
R. Cæcília me misit ad vos, ut ostendatis mihi sanctum antístitem;
* Quia ad ipsum habeo secreta quæ pérferam.
V. Tunc Valerianus perréxit, et, signo quod acceperat, invénit sanctum Urbanum.
R. Quia ad ipsum habeo secreta quæ pérferam.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia ad ipsum habeo secreta quæ pérferam.
Lectio 9Lámpades autem hoc loco illud ipsum virginitátis domum appellat et sanctimoniæ puritátem; óleum vero benignitátem, eleemosynam, impensum indigéntibus auxílium. Tardante autem sponso dormitavérunt omnes, et dormiérunt. Non parvum témporis rursus spatium interjectum osténdit, ut discipulos, regnum ipsíus mox futurum exspectántes, ab ea opinióne dedúceret; id enim illi sperábant: quapropter crebro ab hujusmodi eos spe révocat. Ad hoc, illud quoque índicat, somnum quemdam esse mortem. Dormiérunt, inquit; media autem nocte clamor factus est: vel, ut in eádem parábola persistat, vel rursus osténdit in nocte futuram esse resurrectiónem. Clamórem étiam Paulus commemorat, dicens: In jussu, in voce Archangeli, in novíssima tuba descéndet de cælo.
Te Deum.
Antiphona ad Tertiam. Valeriánus * in cubículo Cæcíliam cum Angelo orántem invénit.
The laptop is rendering the 'red' of the monastic vestments as 'violet'-- it is not only at Saint-E. that this happens, as I had thought to be the case until I noticed this a minute ago; eh.
Today is a good day to listen to Quirino Colombani's oratio Il martirio di Santa Cecilia (performed first at Rome in 1701).
And I may be mistaken in my recollection, and I don't know if I have the notes and program etc still, but I believe that the Musicking people claimed that this was only the second performance of the oratorio. One never knows how such an assertion can be proved-- arts folk don't always leave a written record of their anticks, I think; still.
Having looked at the Italian Wikipedia page, it appears that there was a second performance at Perugia in 1705, so 'ours' was the third. It also appears that there is a 'long title': L'ape industriosa in s. Cecilia vergine e martire per la conversione de' ss. Valeriano e Tiburzio.
In Spring 2024, the Musicking Conference (which has been assimilated to the Bor... put under aegis of the Oregon Bach Festival, eh; since OBF is a work of the University of Oregon these days I suppose this makes a certain amount of sense), among all its other workshops et cetera, will present Nicola Ceva's Trionfo per l’Assunzione della Santissima Vergine, an oratorio for four voices with violins first performed in 1705. Am looking forward to that! although it is quite true I had never heard the name Nicola Ceva.
M l'Abbé Grodziski is celebrating Holy Mass today.
Introitus. Ps. 118, 46-47. Loquébar de testimóniis tuis in conspectu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V. Glória Patri.
Oratio. Deus, qui nos ánnua beátæ Caeciliae Vírginis et Mártyris tuæ sollemnitáte lætíficas: da, ut, quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 51, 18-17.
Dómine, Deus meus, exaltásti super terram habitatiónem meam, et pro morte defluénte deprecáta sum. Invocávi Dóminum, Patrem Dómini mei, ut non derelínquat me in die tribulatiónis meæ, et in témpore superbórum sine adjutório. Laudábo nomen tuum assídue, et collaudábo illud in confessióne, et exaudíta est orátio mea. Et liberásti me de perditióne, et eripuísti me de témpore iniquo. Proptérea confitébor et laudem dicam tibi, Dómine, Deus noster.
Graduale. Ps. 44, 11 et 12. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. V. Ibid., 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
Allelúja, allelúja. V. Matth. 25, 4 et 6. Quinque prudéntes vírgines accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus: média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit: exíte óbviam Christo Dómino. Allelúja.
+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 25, 1-13.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile erit regnum cœlórum decem virgínibus: quæ accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Quinque autem ex eis erant fátuæ, et quinque prudéntes: sed quinque fátuæ, acceptis lampádibus, non sumpsérunt óleum secum: prudéntes vero accepérunt óleum in vasis suis cum lampádibus. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: Ecce, sponsus venit, exíte óbviam ei. Tunc surrexérunt omnes vírgines illæ, et ornavérunt lámpades suas. Fátuæ autem sapiéntibus dixérunt: Date nobis de óleo vestro: quia lámpades nostræ exstinguúntur. Responderunt prudentes, dicéntes: Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes, et émite vobis. Dum autem irent émere, venit sponsus: et quæ parátæ erant, intravérunt cum eo ad núptias, et clausa est jánua. Novíssime vero véniunt et reliquæ vírgines, dicéntes: Dómine, Dómine, áperi nobis. At ille respóndens, ait: Amen, dico vobis, néscio vos. Vigiláte ítaque, quia néscitis diem neque horam.
There are evidently a couple of Offertoria whose composers or compositors have assembled the Psalmist's texts differently.
Offertorium. Ps. 44, 15 et 16. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.
Offertorium. Ps. 44, 15 et 16. Afferéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regi Dómino.
Secreta. Hæc hóstia, Dómine, placatiónis et laudis, quǽsumus: ut, intercedénte beáta Cæcília Vírgine et Mártyre tua, nos propitiatióne tua dignos semper effíciat. Per Dóminum.
Communio. Ps. 118, 78 et 80. Confundántur supérbi, quia iniuste iniquitátem fecérunt in me: ego autem in mandátis tuis exercébor, in tuis justificatiónibus, ut non confúndar.
LDVM
Comments
Post a Comment