Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam...

Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat! 

Témpora bona véniant! Pax Christi véniat! Regnum Christi véniat !







Today is the feast of Our Lord Jesus Christ King in the Traditional Rite and the 1st Sunday of November; I'm going to presume that the monks at Barroux use the same Mass that is in the Missale Romanum, Dignus est Agnus qui occisus est. The page of the Schola Sainte-Cécile for today is here; the libellum for Holy Mass is here and that for Vespers is here. The 22nd Sunday post Pentecosten is commemorated at Saint-Eugène and presumably at Barroux.


Lectio 1
De Epistola beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses
Col 1:3-8.
3 Grátias agimus Deo, et Patri Dómini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orántes,
4 Audiéntes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes,
5 Propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam audístis in verbo veritátis Evangélii,
6 Quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit, sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte,
7 Sicut didicístis ab Epáphra, caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Jesu,
8 Qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu.

R. Super sólium David et super regnum ejus sedébit in ætérnum:
* Et vocábitur nomen ejus Deus, Fortis, Princeps pacis.
V. Multiplicábitur ejus impérium, et pacis non erit finis.
R. Et vocábitur nomen ejus Deus, Fortis, Princeps pacis.

Lectio 2
Col 1:9-17.
9 Ideo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis ejus, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli;
10 Ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes; in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei:
11 In omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio;
12 Grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 Qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 In quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum.
15 Qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ;
16 Quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis et in terra, visibília, et invisibília, sive Throni, sive Dominatiónes, sive Principátus, sive Potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt:
17 Et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.

R. Aspiciébam in visu noctis, et ecce in núbibus cæli Fílius hóminis veniébat: et datum est ei regnum et honor:
* Et omnis pópulus, tribus et linguæ sérvient ei.
V. Potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur.
R. Et omnis pópulus, tribus et linguæ sérvient ei.

Lectio 3
Col 1:18-23.
18 Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;
19 Quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre,
20 Et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
21 Et vos, cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis;
22 Nunc autem reconciliávit in córpore carnis ejus per mortem, exhibére vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso;
23 Si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus miníster.

R. Tu Béthlehem Ephrata, párvulus in míllibus Juda: ex te mihi egrediétur qui sit dominátor in Israël:
* Et erit iste Pax.
V. Egréssus ejus ab inítio, a diébus æternitátis: stabit, et pascet in fortitúdine Dómini.
R. Et erit iste Pax.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et erit iste Pax.

Lectio 4
Ex Lítteris Encýclicis Pii Papæ undécimi
Litt. Encycl. « Quas primas » diei 11 Decembris 1925.
Cum Annus sacer non unam ad illustrándum Christi regnum habúerit opportunitátem, vidémur rem factúri Apostólico múneri in primis consentáneam, si, plurimórum Patrum Cardinálium, Episcopórum fideliúmque précibus, ad Nos aut singillátim aut commúniter delátis, concedéntes, hunc ipsum Annum peculiári festo Dómini Nostri Jesu Christi Regis in ecclesiásticam liturgíam inducéndo clausérimus. Ut transláta verbi significatióne Rex appellarétur Christus ob summum excelléntiæ gradum, quo inter omnes res creátas præstat atque éminet, jam diu communitérque usu venit. Ita enim fit, ut regnare is « in méntibus hóminum » dicátur non tam ob mentis áciem scientiǽque suæ amplitúdinem, quam quod ipse est Véritas, et veritátem ab eo mortáles hauríre atque obediénter accípere necésse est; « in voluntátibus » item « hóminum », quia non modo sanctitáti in eo voluntátis divínæ perfécta prorsus respóndet humánæ intégritas atque obtemperátio, sed étiam líberæ voluntáti nostræ id permotióne instinctúque suo súbicit, unde ad nobilíssima quæque exardescámus. « Córdium » dénique « Rex » Christus agnóscitur ob ejus « supereminéntem sciéntiæ caritátem » et mansuetúdinem benignitatémque ánimos alliciéntem: nec enim quemquam usque ádeo ab universitáte géntium, ut Christum Jesum, aut amári aliquándo cóntigit aut amátum iri in pósterum contínget. Verum, ut rem préssius ingrediámur, nemo non videt, nomen potestatémque regis, própria quidem verbi significatióne, Christo hómini vindicári oportére; nam, nisi quátenus homo est, a Patre « potestátem et honórem et regnum » accepísse dici nequit, quandóquidem Dei Verbum, cui éadem est cum Patre substántia, non potest ómnia cum Patre non habére commúnia, proptereáque ipsum in res creátas univérsas summum atque absolutíssimum impérium.

R. Exsúlta satis, fília Sion; júbila, fília Jerúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi justus et Salvátor:
* Et loquétur pacem géntibus.
V. Potéstas ejus a mari usque ad mare: et a flumínibus usque ad fines terræ.
R. Et loquétur pacem géntibus.

Lectio 5
Quo autem hæc Dómini nostri dígnitas et potéstas fundaménto consístat, apte Cyríllus Alexandrínus animadvértit: « Omnium, ut verbo dicam, creaturárum dominátum óbtinet, non per vim extórtum, nec aliúnde invéctum, sed esséntia sua et natúra »; scílicet ejus principátus illa nítitur unióne mirábili, quam hypostáticam appéllant. Unde conséquitur, non modo ut Christus ab Angelis et homínibus Deus sit adorándus, sed étiam ut ejus império Hóminis, Angeli et hómines páreant et subjécti sint: nempe ut vel solo hypostáticæ uniónis nómine Christus potestátem in univérsas creatúras obtíneat. Jamvéro, ut hujus vim et natúram principátus paucis declarémus, dícere vix áttinet tríplici eum potestáte continéri, qua si carúerit, principátus vix intellégitur. Id ipsum deprómpta atque alláta ex sacris Lítteris de universáli Redemptóris nostri império testimónia plus quam satis signíficant, atque est cathólica fide credéndum, Christum Jesum homínibus datum esse útique Redemptórem cui fidant, at una simul legislatórem cui obédiant. Ipsum autem evangélia non tam leges condidísse narrant, quam leges condéntem indúcunt: quæ quidem præcépta quicúmque servárint, iídem a divíno Magístro, álias áliis verbis, et suam in eum caritátem probatúri et in dilectióne ejus mansúri dicúntur. Judiciáriam vero potestátem sibi a Patre attribútam ipse Jesus Judǽis, de Sábbati requiéte per mirábilem débilis hóminis sanatiónem violáta criminántibus, denúntiat: « Neque enim Pater júdicat quemquam, sed omne judícium dedit Fílio ». In quo id étiam comprehénditur (quóniam res a judício disjúngi nequit) ut prǽmia et pœnas homínibus adhuc vivéntibus jure suo déferat. At prætérea potéstas illa, quam exsecutiónis vocant, Christo adjudicánda est, útpote cujus império parére omnes necésse sit, et ea quidem denuntiáta contumácibus irrogatióne suppliciórum, quæ nemo possit effúgere.

R. Opórtet illum regnáre, quóniam ómnia subjécit Deus sub pédibus ejus:
* Ut sit Deus ómnia in ómnibus.
V. Cum subjécta fúerint illi ómnia, tunc et ipse Fílius subjéctus erit Patri.
R. Ut sit Deus ómnia in ómnibus.

Lectio 6
Verúmtamen ejúsmodi regnum præcípuo quodam modo et spirituále esse et ad spirituália pertinére, cum ea, quæ ex Bíbliis supra protúlimus, verba planíssime osténdunt, tum Christus Dóminus sua agéndi ratióne confírmat. Síquidem, non una data occasióne, cum Judǽi, immo vel ipsi Apóstoli, per errórem censérent, fore ut Messías pópulum in libertátem vindicáret regnúmque Israël restitúeret, vanam ipse opiniónem ac spem adímere et convéllere; rex a circumfúsa admirántium multitúdine renuntiándus, et nomen et honórem fugiéndo latendóque detrectáre; coram prǽside Románo edícere, regnum suum « de hoc mundo » non esse. Quod quidem regnum tale in evangéliis propónitur, in quod hómines pœniténtiam agéndo íngredi vero néqueant nisi per fidem et baptísmum, qui etsi est ritus extérnus, interiórem tamen regeneratiónem signíficat atque éfficit; oppónitur únice regno Sátanæ et potestáti tenebrárum, et ab ásseclis póstulat, non solum ut, abalienáto a divítiis rebúsque terrénis ánimo, morum prǽferant lenitátem et esúriant sitiántque justítiam, sed étiam ut semetípsos ábnegent et crucem suam tollant. Cum autem Christus et Ecclésiam Redémptor sánguine suo acquisíverit et Sacérdos se ipse pro peccátis hóstiam obtúlerit perpetuóque ófferat, cui non videátur régium ipsum munus utriúsque illíus natúram múneris indúere ac participáre? Túrpiter, ceteróquin, erret, qui a Christo hómine rerum civílium quarúmlibet impérium abjúdicet, cum is a Patre jus in res creátas absolutíssimum sic obtíneat, ut ómnia in suo arbítrio sint pósita. Itaque, auctoritáte Nostra apostólica, festum Dómini Nostri Jesu Christi Regis institúimus, quotánnis, postrémo mensis octóbris domínico die, qui scílicet Omnium Sanctórum celebritátem próxime antecédit, ubíque terrárum agéndum. Item præcípimus, ut eo ipso die géneris humáni Sacratíssimo Cordi Jesu dedicátio quotánnis renovétur.

R. Fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo:
* Ipsi glória et impérium, in sǽcula sæculórum.
V. Ipse est primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ.
R. Ipsi glória et impérium, in sǽcula sæculórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ipsi glória et impérium, in sǽcula sæculórum.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem
Joannes 18:33-37.
In illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judæórum? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tract. 51 in Joann. 12-13; Tract 117 in Joann. 19-21.
Quid magnum fuit Regi sæculórum Regem fíeri hóminum? Non enim Rex Israël Christus ad exigéndum tribútum vel exércitum ferro armándum hostésque visibíliter debellándos; sed Rex Israël, quod mentes regat, quod in ætérnum cónsulat, quod in regnum cælórum credéntes, sperántes amantésque perdúcat. Dei ergo Fílius æquális Patri, Verbum per quod facta sunt ómnia, quod Rex esse vóluit Israël, dignátio est, non promótio; miseratiónis indícium est, non potestátis augméntum. Qui enim appellátus est in terra Rex Judæórum, in cælis est Dóminus Angelórum. Sed Judæórum tantum Rex est Christus, an et géntium? Immo et géntium. Cum enim dixísset in prophetía: Ego autem sum constitútus Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prǽdicans præcéptum Dómini: ne propter montem Sion solis Judǽis eum regem quisquam díceret constitútum, contínuo subjécit: Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te; póstula a me et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.

R. Factum est regnum hujus mundi Dómini nostri et Christi ejus:
* Et regnábit in sǽcula sæculórum.
V. Adorábunt in conspéctu ejus univérsæ famíliæ géntium; quóniam Dómini est regnum.
R. Et regnábit in sǽcula sæculórum.

Lectio 8
Tract. 115 in Joannem 18-36.
Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judǽis; nunc autem regnum meum non est hinc. Hoc est quod bonus Magíster scire nos vóluit; sed prius nobis demonstránda de regno ejus opínio, sive géntium, sive Judæórum a quibus id Pilátus audíerat: quasi proptérea morte fuísset plecténdus, quod illícitum affectáverit regnum, vel quóniam solent regnatúris invidére regnántes, et vidélicet cavéndum erat ne ejus regnum sive Románis, sive Judǽis esset advérsum. Póterat autem Dóminus quod ait, Regnum meum non est de hoc mundo, ad primam interrogatiónem prǽsidis respondére, ubi ei dixit, Tu es rex Judæórum? sed eum vicíssim intérrogans, utrum hoc a semetípso díceret, an audísset ab áliis, illo respondénte osténdere vóluit hoc sibi apud illum fuísse a Judǽis velut crimen objéctum: patefáciens nobis cogitatiónes hóminum, quas ipse nóverat, quóniam vanæ sunt; eísque post responsiónem Piláti, jam Judǽis et géntibus opportúnius aptiúsque respóndens, Regnum meum non est de hoc mundo.

R. Decem córnua quæ vidísti, decem reges sunt. Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos:
* Quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum.
V. Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens: gaudeámus et exsultémus, et demus glóriam ei.
R. Quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quóniam Dominus dominórum est, et Rex regum.

Lectio 9
Commemoratio Dominica
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 22:15-21.
In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt ut cáperent Jesum in sermóne. Et réliqua.

Homilía sancti Hilárii Epíscopi
Comment. in Matth. can. 23.
Frequénter pharisǽi commovéntur, et occasiónem insimulándi eum habére ex prætéritis non possunt. Cádere enim vítium in gesta ejus et dicta non póterat; sed de malítiæ afféctu, in omnem se inquisitiónem reperiúndæ accusatiónis exténdunt. Namque a sǽculi vítiis, atque a superstitiónibus humanárum religiónum, univérsos ad spem regni cæléstis vocábat. Igitur an violáret sǽculi potestátem, de propósitæ interrogatiónis condicióne perténtant; an vidélicet reddi tribútum Cǽsari oportéret.



Te Deum.


The Abbot is not celebrating Holy Mass at Barroux although the prior with his staff entered in procession before Terce (I had thought that the presence of the one indicated also the presence of the other but obviously I don't pay enough attention). The post-Asperges procession (and at last I've caught on that it is indeed a procession after the rite of the Asperges, not one that is a part of it) is underway.

The Introit is presumably adapted from the Paschal antiphon.

Dignus est agnus qui pro nobis occisus est et resurrexit accipere librum et solvere illum qui nos redemit pretioso sanguine suo qui mortem nostram moriendo destruxit, alleluia.

Or from the Praelegendum verse, which, together with the Praelegendum, is a part (I presume) of the Mass in the Mozarabic Rite. Different editions of the Vulgate read quae in ea; the Nova Vulgata reads quae in eis omnia. My Greek is no longer alas up to reading καὶ τὰ ἐν αὐτοῖς πάντα ἤκουσα λέγοντας with certainty but it does look to me as if καὶ τὰ ἐν αὐτοῖς ends the verse with πάντα ἤκουσα λέγοντας being more properly the older reading omnes audivi dicentes-- but, eh. I see that Mons Knox appended a note to verse 13 so perhaps it is not only a question of my juvenile possession of Greek. 

Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem et omnem creaturam quae in caelo et super terram et subtus terra et quae in mari et quae in eo.

 





At Saint-Eugène, the entry of the clergy was accompanied by the Dominus regnavit of Jean-Joseph Cassanéa de Mondonville (1711-1772), maître de la chapelle at Versailles. The Messe royale of Henry du Mont was sung for the feast. I see at the English Wikipedia page that there are five settings called la Messe royale, eh; and also that someone has introduced mention of Saint-E.'s continued use of it (I'm pretty sure it is one du Mont Mass sung there) at Holy Mass. 

Introitus. Apoc. 5, 12; 1, 6. Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Ps. 71, 1. Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V. Glória Patri.





Kyrie, Gloria.

Oratio. Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, ejus suavissímo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat.

The Sunday was not in fact commemorated at Barroux.

Oratio. Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.
Coloss. 1, 12-20.

Fratres: Grátias ágimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui eripuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúra: quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cœlis et in terra, visibília et invisibília, sive Throni, sive Dominatiónes, sive Principátus, sive Potestátes: ómnia per ipsum, et in ipso creáta sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre; et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt, in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale. Ps. 71, 8 et 11. Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. V. Et adorábunt eum omnes reges terræ: omnes gentes sérvient ei.





Allelúja, allelúja. V. Dan. 7, 14. Potéstas ejus, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 18, 33-37.

In illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judæórum? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an alii dixérunt tibi de me? Respóndit Pilátus: Numquid ego Judǽus sum? Gens tua et pontífices
tradidérunt te mihi: quid fecísti? Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo Rex es tu? Respóndit Jesus: Tu dicis, quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam.

The 'homily' at Voice of the Family for today is an excerpt from Fr Gabriel of Saint Mary Magdalene's Divine Intimacyhere. And Father Zuhlsdorf's at One Peter Five is here.

Credo.

The Schola sang the 8th century Laudes regiae at the Offertory and the ton and version of Reims (where it was used also at the sacring of the Kings; the invocations are somewhat different, as was the case in many places where the Laudes were sung) at the Communion. 

V/. & R/. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V/. & R/. Exáudi Christe! 

V/. Ecclésiæ sanctæ Dei, salus perpétua!
V/. Redémptor mundi: R/. Tu illam ádjuva.
V/. Sancta María: R/. Tu illam ádjuva.

R/. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V/. & R/. Exáudi Christe! 

V/. Francisco summo Pontífici et universáli papæ, vita!
V/. Salvátor mundi: R/. Tu illum ádjuva.
V/. Sancte Petre: R/. Tu illum ádjuva.
V/. Sancte Paule: R/. Tu illum ádjuva.

R/. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!
V/. & R/. Exáudi Christe! 

V/. Lauréntio archiepíscopo, et omni clero sibi commísso, pax, vita et salus contínua.
V/. Sancte Dionysie: R/. Tu illum ádjuva.
V/. Sancta Genovéfa: R/. Tu illum ádjuva.

R/. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!

V/. Francórum pópulo, cunctis judícibus et omni exercítui Francórum vita et victória.
V/. Sancte Míchael: R/. Tu illos ádjuva.
V/. Sancta Johanna: R/. Tu illos ádjuva.

R/. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!

V/. Rex regum! R/. Rex noster!
V/. Spes nostra! R/. Glória nostra!
V/. Misericórdia nostra! R/. Auxílium nostrum!
V/. Lux, via et vita nostra.

R/. Christus vincit, Christus regnat, Christus ímperat!

R/. Témpora bona véniant! Pax Christi véniat! Redémptis sánguine Christi:
V/. Felíciter! R/. Felíciter! Felíciter!

V/. Regnum Christi véniat. R/. Regnum Christi véniat. Deo grátias! Amen.


Offertorium. Ps. 2, 8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.





Secreta. Hóstiam tibi, Dómine, humánæ reconciliatiónis offérimus: præsta, quǽsumus; ut, quem sacrifíciis præséntibus immolámus, ipse cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat, Jesus Christus Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum. 

Secreta. Da, miséricors Deus: ut hæc salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum.

There is a proper Praefatio for today's feast.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui Unigénitum Fílium tuum Dóminum nostrum Jesum Christum, Sacerdótem æternum et universórum Regem, óleo exsultatiónis unxísti: ut seípsum in ara crucis hóstiam immaculátam et pacíficam ófferens, redemptiónis humánæ sacraménta perágeret: et suo subjéctis império ómnibus creatúris, ætérnum et universále regnum,
imménsæ tuæ tráderet Majestáti: regnum veritátis et vitæ; regnum sanctitátis et grátiæ; regnum justítiæ, amóris et pacis. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cæléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:

Sanctus.

After the Consecration, O salutaris Hostia was sung, adapted from Dimitri Stepanovich Bortniansky (1751-1825), who was maître de la chapelle impériale of the Tsars and also famed for his operas.

Agnus Dei.

Communio. Ps. 28, 10 et 11. Sedébit Dóminus Rex in aeternum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.





Postcommunio. Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militáre gloriámur, cum ipso, in cœlésti sede, júgiter regnáre póssimus: Qui tecum.

Postcommunio. Súmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humiliter deprecántes: ut, quæ in tui commemoratiónem nos fácere præcepísti, in nostræ profíciant infirmitátis auxílium: Qui vivis et regnas.

The video recording of Vespers at Saint-Eugène.









LDVM


















Dominica XXIIa post Pentecosten, Jean-Joseph Cassanéa de Mondonville, Henry du Mont, Dimitri Stephanovich Bortniansky

Comments